|
1. Postquam
philosophus inquisivit utrum mathematica sint principia rerum
sensibilium, hic inquirit utrum supra mathematica sint aliqua alia
principia, puta quae dicuntur species, quae sunt substantiae et
principia horum sensibilium. Et circa hoc tria facit. Primo movet
dubitationem. Secundo inducit rationem ad unam partem, ibi, nam si
ideo. Tertio obiicit ad partem contrariam, ibi, at vero si ponimus
et cetera. Dicit ergo primo, quod supposito quod mathematica non sint
principia rerum sensibilium et eorum substantia, ulterius aliquis
dubitabit quae est ratio quare praeter substantias sensibiles et praeter
mathematica quae sunt media inter sensibilia et species, oportet iterum
ponere tertium genus, scilicet ipsas species, idest ideas vel formas
separatas.
2. Deinde cum
dicit nam si ideo obiicit ad unam partem: et videtur haec esse ratio
quare oportet species ponere praeter sensibilia et mathematica: quia
mathematica a praesentibus idest a sensibilibus, quae in universo
sunt, differunt quidem in aliquo, quia mathematica abstrahunt a
materia sensibili; non tamen differunt in hoc, sed magis conveniunt,
quia sicut in sensibilibus inveniuntur plura numero differentia eiusdem
speciei, utpote plures homines, aut plures equi, ita etiam in
mathematicis inveniuntur plura numero differentia eiusdem speciei, puta
plures trianguli aequilateri, et plures lineae aequales. Et si ita
est, sequitur quod sicut principia sensibilium non sunt determinata
secundum numerum, sed secundum speciem, ita etiam sit in mediis idest
in mathematicis. Manifestum est enim quod in sensibilibus propter hoc
quod sunt plura individua unius speciei sensibilis, principia
sensibilium non sunt determinata numero, sed specie, nisi forte
accipiantur principia propria huius individui, quae sunt etiam in
numero determinata et individualia. Et ponit exemplum in vocibus.
Manifestum est enim quod vocis literatae, literae sunt principia; non
tamen sunt aliquo numero determinato individualium literarum, sed solum
secundum speciem sunt determinatae literae secundum aliquem numerum,
quarum aliae sunt vocales, et aliae consonantes: sed haec determinatio
est secundum speciem, non secundum numerum. Non enim unum solum est a
sed multa, et sic de aliis literis. Sed si accipiantur hae literae,
quae sunt principia huius determinatae syllabae vel dictionis aut
orationis, sic sunt determinatae numero. Et eadem ratione, cum sint
multa mathematica numero differentia in una specie, non poterunt esse
mathematica principia mathematicorum determinata numero, sed
determinata specie solum: puta si dicamus quod principia triangulorum
sunt tria latera et tres anguli. Sed haec determinatio est secundum
speciem: contingit enim quodlibet eorum in infinitum multiplicari. Si
igitur nihil esset praeter sensibilia et mathematica; sequeretur quod
substantia speciei non esset una secundum numerum, et quod principia
entium non essent determinata in aliquo numero, sed erunt determinata
solum secundum speciem. Si ergo est necessarium quod sint determinata
secundum numerum (alioquin contingeret esse principia rerum infinita
numero), sequitur quod necesse sit species esse praeter mathematica et
sensibilia.
3. Et hoc est
quod Platonici volunt dicere, quod sequitur ex necessitate ad
positiones eorum quod sit in singularium substantia species aliquid
unum, cui non conveniat aliquid secundum accidens. Homini enim
individuo convenit aliquid secundum accidens, scilicet album vel
nigrum; sed homini separato, qui est species secundum Platonicos,
nihil convenit per accidens, sed solum quod pertinet ad rationem
speciei. Et quamvis hoc dicere intendant, non tamen bene
dearticulant, idest non bene distinguunt.
4. Deinde cum
dicit at vero obiicit in contrarium: et dicit, quod si ponamus species
separatas esse, et quod principia rerum non sunt solum determinata
specie, sed etiam numero, quaedam inconvenientia sequuntur, quae
superius in quadam quaestione sunt tacta. Hanc autem dubitationem
philosophus determinat duodecimo et quartodecimo huius libri. Et
veritas dubitationis est quod sicut mathematica non sunt praeter
sensibilia, ita nec species rerum separatae praeter mathematica et
sensibilia. Principia autem rerum efficientia et moventia sunt quidem
determinata numero; sed principia rerum formalia quorum sunt multa
individua unius speciei, non sunt determinata numero, sed solum
specie.
|
|