|
1. Postquam
philosophus inquisivit quae sunt principia, hic inquirit quomodo sunt.
Et primo utrum sint in potentia vel in actu. Secundo utrum sint
universalia vel singularia, ibi, et utrum universalia et cetera.
Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo obiicit
ad unam partem, ibi, nam si aliter et cetera. Tertio obiicit in
contrarium, ibi, si vero potestate et cetera. Quaerit ergo primo,
utrum prima principia sint in potentia, vel aliquo alio modo, idest in
actu. Et haec dubitatio inducitur propter antiquos naturales, qui
ponebant sola principia materialia, quae sunt in potentia. Platonici
autem ponentes species quasi principia formalia, ponebant eas esse in
actu.
2. Deinde cum
dicit nam si aliter probat quod principia sint in potentia. Si enim
essent aliter, scilicet in actu, sequeretur quod aliquid esset prius
principiis; potentia enim actu prius est. Quod patet ex hoc, quod
prius est a quo non convertitur consequentia essendi: sequitur autem si
est, quod possit esse; non autem ex necessitate sequitur, si est
possibile, quod sit actu. Hoc autem est inconveniens quod aliquid sit
prius primo principio; ergo impossibile quod primum principium sit
aliter quam in potentia.
3. Deinde cum
dicit si vero obiicit in contrarium; quia si principia rerum sint in
potentia, sequitur quod nihil sit entium in actu; nam illud quod est
possibile esse, nondum est ens. Et hoc probat per hoc quod id quod
fit, non est ens; quod enim est, non fit. Sed nihil fit nisi quod
possibile est esse; ergo omne quod est possibile esse, est non ens.
Si igitur principia sint tantum in potentia, erunt non entia. Si
autem principia non sint, nec effectus sunt: sequitur ergo quod
contingit nihil esse in entibus. Et concludit epilogando quod secundum
praedicta necessarium est dubitare de principiis propter praemissas
rationes.
4. Haec autem
quaestio determinabitur in nono huius, ubi ostendetur quod actus est
simpliciter prior potentia, sed potentia est prior actu tempore in eo
quod movetur de potentia ad actum. Et sic oportet primum principium
esse in actu et non in potentia ut ostendit in duodecimo huius.
5. Deinde cum
dicit et utrum inquirit utrum principia sint per modum universalium aut
per modum singularium: et circa hoc tria facit. Primo proponit
dubitationem. Secundo obiicit ad unam partem, ibi, nam si
universalia et cetera. Tertio obiicit ad aliam, ibi, si autem non
universalia et cetera. Est ergo dubitatio, utrum principia sint
universalia, vel existant per modum quorumdam singularium.
6. Deinde cum
dicit nam si probat quod principia non sunt universalia tali ratione.
Nullum communiter praedicatum de multis significat hoc aliquid, sed
significat tale sive quale; non quidem secundum qualitatem
accidentalem, sed secundum qualitatem substantialem; est enim quaedam
substantialis qualitas, ut infra in quinto huius dicetur. Et ratio
huius est quia hoc aliquid dicitur secundum quod in se subsistit; quod
autem in se subsistit, non potest esse in multis ens, quod est de
ratione communis. Quod enim in multis est, in se subsistens non est;
nisi et ipsum esset multa, quod est contra rationem communis. Nam
commune est, quod est unum in multis. Sic igitur patet, quod nullum
communium significat hoc aliquid, sed significat formam in multis
existentem.
7. Addit autem
minorem, scilicet quod substantia significat hoc aliquid. Et hoc
quidem verum est quantum ad primas substantias, quae maxime et proprie
substantiae dicuntur, ut habetur in praedicamentis: huiusmodi enim
substantiae sunt in se subsistentes. Relinquitur ergo quod principia,
si sunt universalia, non sunt substantiae. Et ita vel substantiarum
non erunt aliqua principia, vel oportebit dicere quod non sint
substantiae substantiarum principia.
8. Sed quia
aliquis posset concedere quod aliquid communiter praedicatum significet
hoc aliquid, consequenter diluitur cum dicit sed si est. Ostendit
quod inconveniens ex hoc sequitur. Si enim id quod communiter
praedicatur sit hoc aliquid, sequeretur quod omne id de quo illud
commune praedicatur, sit hoc aliquid quod est commune. Sed planum
est, quod de Socrate praedicatur et homo et animal, quorum utrumque,
scilicet homo et animal, est quoddam commune praedicatum. Unde si
omne commune praedicatum sit hoc aliquid, sequitur quod Socrates sit
tria hoc aliquid, quia Socrates est Socrates, quod est hoc aliquid:
ipse etiam est homo, quod est secundum praedicta hoc aliquid: ipse
etiam est animal, quod similiter est hoc aliquid. Erit ergo tria hoc
aliquid. Et ulterius sequitur quod sit tria animalia: nam animal
praedicatur de ipso et de homine et de Socrate. Cum ergo hoc sit
inconveniens, inconveniens est quod aliquid communiter praedicatum sit
hoc aliquid. Haec igitur sunt inconvenientia quae sequuntur, si
universalia sunt principia.
9. Deinde cum
dicit si autem obiicit in contrarium. Cum enim omnes scientiae sint
universales, non sunt singularium, sed universalium. Si igitur
aliqua principia non sint universalia, sed singularia, non erunt
scibilia secundum seipsa. Si ergo de eis debet aliqua scientia
haberi, oportebit esse aliqua priora principia, quae sunt
universalia. Sic igitur oportet prima principia esse universalia, ad
hoc quod scientia habeatur de rebus; quia ignoratis principiis necesse
est alia ignorare.
10. Haec
autem quaestio determinatur in septimo huius; ubi ostenditur quod
universalia non sunt substantiae, nec principia rerum. Non autem
propter hoc sequitur, quod si principia et substantiae rerum sint
singularia, quod eorum non possit esse scientia; tum quia res
immateriales etsi sint singulariter subsistentes, sunt tamen etiam
intelligibiles; tum etiam quia de singularibus est scientia secundum
universales eorum rationes per intellectum apprehensas.
|
|