|
1. Secundum ea
quae praedixit philosophus, incipit praemittere dubitationes
determinationi veritatis; et dividit in duas partes. In prima ponit
dubitationes. In secunda causas dubitationum, inducendo rationes ad
singulas dubitationes, ibi, primum ergo de quibus in primis dicimus et
cetera. Dictum est autem in secundo libro, quod prius oportet
quaerere modum scientiae, quam ipsam scientiam. Et ideo primo ponit
dubitationes pertinentes ad modum considerationis huius scientiae.
Secundo ponit dubitationes pertinentes ad prima principia, de quibus
est ista scientia, ut in primo libro dictum est; et hoc ibi, et utrum
principia et elementa et cetera. Ad modum autem scientiae huius duo
pertinent, ut in secundo dictum est: scilicet consideratio causarum,
ex quibus scientia demonstrat; et iterum res de quibus scientia
considerat. Unde circa primum duo facit. Primo movet dubitationem
pertinentem ad considerationem causarum. Secundo movet multas
dubitationes pertinentes ad ea de quibus est scientia, ibi, et utrum
substantiae principia et cetera. Dicit ergo quod prima dubitatio est
quam dubitando proposuimus in fine secundi libri, qui est quasi
prooemium ad totam scientiam, scilicet utrum consideratio causarum
quatuor, secundum quatuor genera, pertineat ad unam scientiam, vel ad
multas et diversas. Et hoc est quaerere utrum unius scientiae, et
praecipue huius, sit demonstrare ex omnibus causis, vel magis diversae
scientiae ex diversis demonstrent.
2. Deinde cum
dicit et utrum movet dubitationes de his, de quibus considerat ista
scientia. Et primo inquirit de quibus considerat ista scientia sicut
de substantiis. Secundo de quibus considerat ista scientia sicut de
accidentibus, ibi, et utrum circa substantias et cetera. Circa
primum duo facit. Primo multiplicat, quaestiones ex parte ipsius
scientiae, quae est de substantia. Secundo ex parte substantiarum
ipsarum, ibi, et hoc idem quoque et cetera. Circa primum ponit tres
quaestiones. Supposito enim ex his quae in primo libro dicta sunt,
quod ista scientia consideret principia prima, prima quaestio hic erit
utrum ad hanc scientiam solum pertineat cognoscere prima principia
substantiae, aut etiam ad hanc scientiam pertineat considerare de
primis principiis demonstrationis, ex quibus omnes scientiae
demonstrant; ut puta quod haec scientia consideret utrum contingat unum
et idem simul affirmare et negare, vel non: et similiter de aliis
demonstrationis principiis primis et per se notis.
3. Secunda
quaestio est, si ista scientia est considerativa substantiae sicut
primi entis, utrum sit una scientia considerans omnes substantias, vel
sint plures scientiae de diversis substantiis. Videtur enim quod de
pluribus substantiis debeant esse plures scientiae.
4. Tertia
quaestio est, si sint plures scientiae de pluribus substantiis, utrum
omnes sint cognatae, idest unius generis, sicut geometria et
arithmetica sunt in genere mathematicae scientiae, vel non sint unius
generis, sed quaedam earum sint in genere sapientiae, quaedam vero in
aliquo alio genere, puta in genere scientiae naturalis, vel
mathematicae. Videtur enim secundum primum aspectum, quod non sint
unius generis, cum substantiae materiales et immateriales non eodem
modo cognoscantur.
5. Deinde cum
dicit et hoc idem multiplicat quaestiones ex parte substantiae; et
ponit duas quaestiones: quarum prima est, utrum dicendum sit, quod
sint solum substantiae sensibiles, ut antiqui naturales posuerunt, vel
etiam praeter substantias sensibiles sint aliae substantiae immateriales
et intelligibiles, ut posuit Plato.
6. Secunda
quaestio est, si sunt aliquae substantiae separatae a sensibilibus,
utrum sint unicae, idest unius generis tantum, aut sint plura genera
talium substantiarum, sicut quidam attendentes duplicem abstractionem,
scilicet universalis a particulari, et formae mathematicae a materia
sensibili, posuerunt utrumque genus subsistere. Et ita ponebant
substantias separatas quae sunt universalia abstracta subsistentia,
inter quae et substantias sensibiles particulares posuerunt mathematica
subsistentia separata, scilicet numeros, magnitudines et figuras. De
istis igitur quaestionibus sicut nunc moventur, perscrutandum est
inferius; primo quidem disputative, secundo determinando veritatem.
7. Deinde cum
dicit et utrum circa inquirit utrum consideratio huius scientiae de
accidentibus sit. Et ponit tres quaestiones. Quarum prima est,
utrum speculatio huius scientiae sit solum circa substantias, propter
hoc quod dicitur philosophia substantiae: aut etiam sit circa ea quae
per se substantiis accidunt, eo quo ad eamdem scientiam pertinere
videtur ut consideret subiectum et per se accidentia subiecti.
8. Secunda
quaestio est, utrum haec scientia consideret de quibusdam quae videntur
esse per se accidentia entis, et consequi omnia entia: scilicet de
eodem et diverso, simili et dissimili, et de contrarietate, et de
priori et posteriori, et omnibus aliis huiusmodi, de quibus dialectici
tractant, qui habent considerationem de omnibus. Sed tamen de
huiusmodi perscrutantur, non ex necessariis, sed ex probabilibus. Ex
una enim parte videtur quod cum sint communia, pertineant ad
philosophum primum. Ex alia parte videtur quod ex quo dialectici ista
considerant, quorum est ex probabilibus procedere, quod non pertineat
ad considerationem ipsius philosophi cuius est demonstrare.
9. Tertia
quaestio est, cum ad ista communia accidentia entis quaedam per se
consequantur, utrum ad philosophum pertineat circa unumquodque horum
solum considerare quid est, aut etiam illa quae consequuntur ad ipsa,
puta utrum unum uni sit contrarium.
|
|