|
1. Postquam
philosophus movit quaestiones pertinentes ad modum considerandi huius
scientiae, hic movet quaestiones pertinentes ad res de quibus ista
scientia considerat. Et quia ista scientia considerat de principiis
primis, ut in primo dictum est, ideo movet hic quaestiones de
principiis rerum. Prima autem rerum principia ponebantur et species et
mathematica. Unde primo movet quaestiones pertinentes ad species.
Secundo quaestiones pertinentes ad mathematica, ibi, adhuc autem
utrum numeri, aut longitudines et cetera. Circa primum duo facit.
Primo quaerit quae sunt principia. Secundo qualia sunt, ibi,
amplius autem utrum principia numero aut specie determinata et cetera.
Quia vero principia ponebantur universalia separata, primo quaeritur
utrum universalia sint principia. Secundo utrum res separatae sint
principia, ibi, maxime vero quaerendum est et cetera. Circa primum
ponit duas quaestiones; quarum prima est, utrum genera sint principia
et elementa rerum, aut ea in quae sicut in ultima dividitur quodcumque
singulare existens. Et ratio huius dubitationis est, quia elementum
est ex quo primo componitur res, et in quod ultimo dividitur.
Invenimus autem duplicem modum compositionis et divisionis: unum
scilicet secundum rationem, prout species resolvuntur in genera. Et
secundum hoc videntur genera esse principia et elementa, ut Plato
posuit. Alio modo secundum naturam sicut corpora naturalia componuntur
ex igne et aere et aqua et terra, et in haec resolvuntur. Et propter
hoc naturales posuerunt esse prima principia elementa.
2. Secunda
quaestio est, supposito quod genera sint principia rerum, utrum
principia sint universalia dicta de individuis, scilicet species
specialissimae, quas genera appellat secundum Platonicorum
consuetudinem, quia continent sub se plura individua, sicut genera
plures species; aut magis sint principia prima generalissima, ut puta
quid sit magis principium, utrum animal vel homo, qui est principium
quoddam secundum Platonicos, et magis vere existens quam singulare.
Oritur autem haec dubitatio propter duas divisiones rationis. Quarum
una est secundum quam genera dividimus in species. Alia vero est
secundum quam species resolvimus in genera. Semper enim videtur illud
quod est ultimus terminus divisionis esse primum principium et elementum
in componendo.
3. Deinde cum
dicit maxime vero quaerit de principiis ex parte separationis: et movet
quatuor quaestiones, quarum prima est, cum primi naturales posuerint
solum causam materialem, utrum aliquid aliud praeter materiam sit causa
secundum se, aut non.
4. Secunda
quaestio est, supposito quod aliquid praeter materiam sit causa, utrum
illud sit separabile a materia, sicut posuit Plato, aut sicut posuit
Pythagoras.
5. Tertia
quaestio est, si est aliquid separabile a materia, utrum sit unum
tantum, sicut posuit Anaxagoras, aut plura numero sicut posuit Plato
et ipse Aristoteles.
6. Quarta
quaestio est, utrum aliquid sit praeter synolon, id est simul totum,
aut nihil; aut in quibusdam sit aliquid, et in quibusdam non: et
qualia sint in quibus sunt et qualia in quibus non. Exponit autem quid
sit synolon vel simul totum, scilicet quando praedicatur aliquid de
materia. Ad cuius intellectum considerandum est quod Plato posuit
hominem et equum et ea quae sic praedicantur, esse quasdam formas
separatas. Per hoc autem homo praedicatur de Socrate vel Platone,
quod materia sensibilis participat formam separatam. Socrates ergo vel
Plato dicitur synolon vel simul totum, quia constituitur per hoc quod
materia participat formam separatam. Et est quasi quoddam praedicatum
de materia. Quaerit ergo philosophus hic utrum quod quid est
individui, sit aliquid aliud praeter ipsum individuum, vel non: aut
etiam in quibusdam est aliud et in quibusdam non aliud. Quam quidem
quaestionem philosophus determinabit in septimo.
7. Deinde cum
dicit amplius autem movet quaestiones circa modum existendi
principiorum. Et quia ens dividitur per unum et multa, per actum et
potentiam, primo quaerit quomodo sint principia secundum unitatem et
multitudinem. Secundo quomodo sint secundum actum et potentiam, ibi,
et potestate aut actu. Circa primum movet quatuor quaestiones: quarum
prima est, utrum principia sint determinata secundum numerum, aut
secundum speciem. Puta quia dicimus tria esse principia naturae.
Potest autem intelligi, vel quia sunt determinata secundum numerum,
ita scilicet quod sola una numero forma sit principium naturae, et sola
una numero materia et privatio. Et potest intelligi quod sit
determinata secundum speciem, ita, scilicet, quod sint multa
principia materialia quae conveniant in specie materialis principii, et
sic de aliis. Et quia quidam philosophorum assignabant causas
formales, sicut Platonici, quidam autem solas materiales, sicut
antiqui naturales, addit quod ista quaestio habet locum in rationibus,
idest in causis formalibus, et in subiecto, idest in causis
materialibus.
8. Secunda
quaestio est, utrum corruptibilium et incorruptibilium sint eadem
principia aut diversa. Et si sint diversa, utrum omnia sint
incorruptibilia, vel corruptibilium principia sint corruptibilia et
incorruptibilium incorruptibilia.
9. Tertia
quaestio est, utrum unum et ens significent ipsam substantiam rerum et
non aliquid aliud additum supra substantiam rerum, sicut dicebant
Pythagorici et Platonici, vel non significent ipsam substantiam
rerum, sed sit aliquid aliud subiectum unitati et entitati, scilicet
ignis aut aer, aut aliquid aliud huiusmodi, ut antiqui naturales
posuerunt. Hanc autem quaestionem dicit esse difficillimam et maxime
dubitabilem, quia ex ista quaestione dependet tota opinio Platonis et
Pythagorae, qui ponebant numeros esse substantiam rerum.
10. Quarta
quaestio est, utrum principia rerum sint sicut quaedam universalia,
vel sicut aliqua singularia, idest utrum ea quae ponuntur esse
principia habeant rationem principii secundum rationem universalem, vel
secundum quod unumquodque eorum est aliquid et singulare.
11. Deinde cum
dicit et potestate quaerit utrum principia sint secundum potentiam vel
secundum actum. Et haec quaestio maxime videtur pertinere ad principia
materialia. Potest enim esse dubitatio, utrum primum materiale
principium sit aliquod corpus in actu, ut ignis aut aer, ut antiqui
naturales posuerunt, aut aliquid existens in potentia tantum, ut
Plato posuit. Et quia motus est actus existentis in potentia, et est
quodammodo medium inter potentiam et actum, ideo adiungit aliam
quaestionem, utrum principia sint causae rerum solum secundum motum,
sicut naturales posuerunt sola principia motus, vel materialia, vel
efficientia: vel etiam sint principia aliter quam per motum, sicut
Plato posuit per quamdam participationem huius sensibilia ab
immaterialibus causari. Has autem quaestiones ideo se movisse dicit,
quia magnam dubitationem habent, ut patet ex discordia philosophorum
circa eas.
12. Deinde cum
dicit adhuc autem movet quaestiones pertinentes ad mathematica, quae
quidem principia rerum ponuntur: et movet duas quaestiones. Quarum
prima est, utrum numeri et longitudines et figurae et puncta sint
quaedam substantiae, ut Pythagorici vel Platonici posuerunt; vel
non, sicut posuerunt naturales.
13. Secunda
quaestio est, si sunt substantiae, utrum sint separatae a
sensibilibus, ut posuerunt Platonici, aut in sensibilibus, ut
Pythagorici.
14. Moventur
autem quaestiones istae tamquam disputandae infra et determinandae:
quia in his non solum difficile est veritatem inquirere, sed etiam non
est facile bene dubitare de eis, inveniendo scilicet probabiles
rationes dubitationis.
|
|