|
1. Postquam
philosophus movit quaestiones, quae faciunt dubitationem in ista
scientia, hic incipit de eis disputare; et dividitur in tres partes.
In prima disputat de quaestionibus pertinentibus ad considerationem
huius scientiae. In secunda de quaestionibus pertinentibus ad
substantias, ibi, amplius autem utrum sensibiles substantiae et
cetera. In tertia parte de quaestionibus pertinentibus ad principia
substantiarum, ibi, et de principiis utrum oporteat genera et elementa
et cetera. Circa primum tria facit. Primo enim disputat de
consideratione huius scientiae quantum ad causas per quas demonstratur.
Secundo quantum ad prima demonstrationis principia, ibi, at vero de
principiis demonstrationis et cetera. Tertio quantum ad ipsas
substantias, ibi, totaliter quae substantiarum utrum una est et
cetera. Circa primum duo facit. Primo enim resumit quaestionem de
qua disputare intendit, concludens ex ipso enumerationis ordine, quod
primo disputandum est de istis, de quibus primum dictum est in
enumeratione quaestionum, utrum scilicet ad unam scientiam vel ad
plures pertineat speculari omnia genera causarum; ut sic ordo
disputationis ordini quaestionum motarum respondeat.
2. Secundo ibi
unius enim ponit rationes ad quaestionem; et circa hoc tria facit.
Primo enim ponit rationem ad ostendendum, quod considerare omnia
genera causarum non pertineat ad unam scientiam. Secundo movet alteram
quaestionem: supposito quod ad diversas scientias pertineat diversa
genera causarum considerare, cuius causae consideratio pertinet ad
philosophum primum. Et disputat ad diversas quaestionis partes; et
hoc, ibi, at vero si scientiae causarum sunt plures et cetera.
Tertio ex hac disputatione secunda concludit conclusionem primarum
rationum, ibi, quapropter videtur alterius esse scientiae et cetera.
Circa primum ponit duas rationes; dicens, quod cum unius scientiae
sit considerare contraria, quomodo erit unius scientiae considerare
principia, cum non sint contraria? Quae quidem ratio si secundum
superficiem consideretur, nullius videtur esse momenti. Videtur enim
procedere ex destructione antecedentis, ac si sic argumentaretur: si
principia sunt contraria, sunt unius scientiae: ergo, si non sunt
contraria, non sunt unius scientiae.
3. Posset ergo
dici, quod philosophus in his disputationibus non solum probabilibus
rationibus utitur, sed etiam interdum sophisticis, ponens rationes
quae ab aliis inducebantur. Sed non videtur esse rationabile, quod in
tanta re tantus philosophus tam frivolam et parum apparentem rationem
induxisset. Unde aliter dicendum est, quod si quis recte consideret
naturam diversorum, quae ad eamdem scientiam pertinent, quaedam
pertinent ad unam scientiam secundum sui diversitatem, quaedam vero
secundum quod reducuntur ad aliquod unum. Multa quidem igitur alia
diversa inveniuntur pertinere ad unam scientiam, secundum quod
reducuntur ad aliquod unum; puta, ut ad unum totum, vel ad unam
causam, vel ad unum subiectum. Sed contraria et quaelibet opposita
pertinent ad unam scientiam secundum se ipsa, eo quod unum est ratio
cognoscendi alterum. Et ex hoc efficitur ista propositio probabilis,
quod omnia diversa, quae sunt contraria, pertineant ad unam
scientiam. Unde sequeretur, si principia sunt diversa et non sunt
contraria, quod non pertineant ad unam scientiam.
4. Deinde cum
dicit amplius autem secundam rationem ponit, quae talis est.
Diversorum pertinentium ad unam scientiam, quaecumque scientia
considerat unum considerat et aliud, ut patet in contrariis, quorum
diversitas secundum se pertinet ad unam scientiam non per reductionem ad
aliquid aliud unum: sed non quaecumque scientia considerat unam causam
considerat omnes causas: ergo consideratio omnium causarum non pertinet
ad unam scientiam.
5. Minorem
probat per hoc, quod diversae scientiae sunt de diversis entibus; et
multa entia sunt, quibus non possunt attribui omnes causae. Quod
primo manifestat in causa, quae dicitur, unde principium motus: non
enim videtur, quod possit esse principium motus in rebus immobilibus.
Ponuntur autem quaedam entia immobilia, et praecipue secundum
Platonicos ponentes numeros et substantias paratas. Unde, si qua
scientia de his considerat, non potest considerare de causa quae est
unde principium motus.
6. Secundo
manifestat idem de causa finali, quae habet rationem boni. Boni enim
natura non videtur posse inveniri in rebus immobilibus, si hoc
concedatur, quod omne quod est bonum secundum se et propter suam
naturam, est finis. Et hoc modo causa est, inquantum propter ipsam
et causa eius omnia fiunt et sunt. Dicit autem, quod est bonum
secundum se et propter suam naturam, ad excludendum bonum utile, quod
non dicitur de fine, sed magis de eo quod est ad finem. Unde quae sic
solum dicuntur bona inquantum sunt utilia ad aliud, non sunt bona
secundum se et propter suam naturam. Sicut potio amara non est
secundum se bona, sed solum secundum quod ordinatur ad finem
sanitatis, quae est secundum se bona: finis autem, et cuius causa fit
aliquid, videtur esse terminus alicuius actus: omnes autem actiones
videntur esse cum motu. Ergo videtur sequi, quod in rebus immobilibus
non possit esse hoc principium, scilicet causa finalis, quae habet
rationem boni. Et quia quae sunt per se existentia absque materia,
necesse est quod sint immobilia, ideo non videtur esse possibile, quod
sit aliquid autoagathon, idest per se bonum, ut Plato ponebat.
Omnia enim immaterialia et non participata vocabat per se existentia,
sicut ideam hominis vocabat hominem per se, quasi non participatum in
materia. Unde et per se bonum dicebat id quod est sua bonitas non
participata, scilicet primum principium omnium.
7. Et ad hanc
rationem confirmandam inducit quoddam signum. Ex hoc enim quod finis
non potest esse in rebus immobilibus, videtur procedere quod in
scientiis mathematicis, quae abstrahunt a materia et motu, nihil
probatur per hanc causam, sicut probatur in scientia naturali, quae
est de rebus mobilibus, aliquid per rationem boni. Sicut cum
assignamus causam quare homo habet manus, quia per eas melius potest
exequi conceptiones rationis. In mathematicis autem nulla demonstratio
fit hoc modo, quod hoc modo sit quia melius est sic esse, aut deterius
si ita non esset. Puta si diceretur quod angulus in semicirculo est
rectus, quia melius est quod sic sit quam quod sit acutus vel obtusus.
Et quia posset forte aliquis esse alius modus demonstrandi per causam
finalem, puta si diceretur, si finis erit, necesse est id quod est ad
finem praecedere: ideo subiungit, quod nullus omnino in mathematicis
facit mentionem alicuius talium pertinentium ad bonum vel ad causam
finalem. Propter quod quidam sophistae, ut Aristippus, qui fuit de
secta Epicureorum, omnino neglexit demonstrationes quae sunt per
causas finales, reputans eas viles ex hoc quod in artibus illiberalibus
sive mechanicis, ut in arte tectonica, idest aedificatoria, et
coriaria, omnium rationes assignantur ex hoc quod est aliquid melius
vel deterius. In mathematicis vero, quae sunt nobilissimae et
certissimae scientiae, nulla fit mentio de bonis et malis.
8. Deinde cum
dicit at vero interponit aliam quaestionem: et primo proponit eam. Et
habet duas partes. Prima enim pars quaestionis est. Si diversae
causae considerentur a pluribus scientiis, ita quod altera scientia sit
alterius causae considerativa, quae illarum debet dici scientia quae
quaeritur? Idest philosophia prima? Utrum scilicet illa quae
considerat causam formalem, aut quae considerat causam finalem, vel
quae considerat aliquam aliarum? Secunda pars quaestionis est, si
aliquae res sint quae habeant plures causas, quis maxime cognoscit rem
illam eorum qui considerant illas causas?
9. Secundo cum
dicit contingit enim manifestat partem secundam quaestionis per hoc,
quod una et eadem res invenitur, quae habet omnes modos causarum:
sicut domus causa unde principium motus, est ars et aedificator. Id
vero cuius causa vel finis causa domus est opus, idest usus eius, qui
est habitatio. Causa vero sicut materia est terra, ex qua fiunt
lateres et lapides. Causa vero sicut species vel forma, est ipsa
ratio domus, quam artifex praeconceptam mente in materia ponit.
10. Tertio ibi
igitur ex reassumit quaestionem, scilicet quam dictarum scientiarum
possumus vocare sapientiam, secundum ea quae de sapientia prius
determinavimus in principio libri: utrum scilicet illam, quae
considerat causam formalem, vel quae considerat causam finalem, vel
aliquam aliarum causarum. Et ponit consequenter rationes ad singulas
trium causarum: dicens, quod ratio quaedam videtur de qualibet
scientia, idest quae est per quamcumque causam, quod appelletur nomine
sapientiae. Et primo quantum ad scientiam quae est per causam
finalem. Dictum est enim in principio libri, quod ista scientia,
quae sapientia dicitur, est maxime principalis et ordinativa aliarum,
quasi subditarum. Sic igitur inquantum sapientia est senior, idest
prior ordine dignitatis, et principalior quadam auctoritate ordinandi
alias, quia non est iustum quod aliae scientiae contradicant ei, sed
ab ea accipiant sua principia, sicut ei servientes; videtur quod illa
scientia, quae est finis et boni, idest quae procedit per causam
finalem, sit digna nomine sapientiae. Et hoc ideo, quia omnia alia
sunt propter finem, unde finis est quodammodo causa omnium aliarum
causarum. Et sic scientia, quae procedit per causam finalem, est
principalior. Cuius signum est, quod artes illae, ad quas pertinent
fines, principantur et praecipiunt aliis artibus, sicut gubernatoria
navifactivae. Unde, si sapientia est principalis et praeceptiva
respectu aliarum, maxime videtur quod procedat per causam finalem.
11. Deinde cum
dicit inquantum vero inducit rationem de causa formali. Dictum est
enim in prooemio libri, quod sapientia est primarum causarum, et eius
quod est maxime scibile, et quod est maxime certum. Et secundum hoc
videtur quod sit substantiae, idest per causam formalem: quia inter
diversos modos sciendi, magis dicimus scire illum qui scit aliquid
esse, quam qui scit aliquid non esse. Unde et in posterioribus
philosophus probat, quod demonstratio affirmativa est potior quam
negativa. Inter eos autem, qui sciunt aliquid affirmare, unum alio
magis dicimus scire. Sed inter omnes maxime dicimus scire illum, qui
cognoscit quid est res, non autem qui scit quanta est, vel qualis, et
quid possit facere vel pati. Sic igitur in cognoscendo ipsam rem
absolute perfectissimum est scire quid est res, quod est scire
substantiam rei. Sed etiam in aliis cognoscendis, puta proprietatibus
rei, magis dicimus scire singula, de quibus sunt demonstrationes,
quando etiam de ipsis accidentibus vel proprietatibus scimus quod quid
est; quia quod quid est non solum invenitur in substantiis, sed etiam
in accidentibus.
12. Et ponit
exemplum de tetragonismo, idest quadratura superficiei aeque distantium
laterum non quadratae, quam quadrare dicimur, cum invenimus quadratum
ei aequale. Cum autem omnis superficies aeque distantium laterum et
rectorum angulorum ex duabus lineis contineatur, quae rectum continent
angulum, ita, quod totalis superficies nihil est aliud quam ductus
unius earum in alia, tunc invenimus quadratum aequale superficiei
praedictae, quando invenimus lineam quae sit media in proportione inter
duas lineas praedictas. Puta, si linea a, ad lineam b se habet sicut
linea b ad lineam c, quadratum lineae b est aequale superficiei, quae
continetur in c et a, ut probatur in sexto Euclidis.
13. Et apparet
manifeste in numeris. Sex enim est medium in proportione inter novem
et quatuor. Novem enim se habet ad sex in proportione sesquialtera,
et similiter sex ad quatuor. Quadratum autem senarii est trigintasex.
Quod etiam perficitur ex ductu quaternarii in novenarium. Quater enim
novem sunt trigintasex. Et simile est in omnibus aliis.
14. Deinde
ponit rationem de causa movente circa generationes videmus enim quod
circa generationes et actiones, et circa omnem transmutationem maxime
dicimur aliquid scire quando cognoscimus principium motus, et quod
motus nihil est aliud quam actus mobilis a movente, ut dicitur in
tertio physicorum. Praetermittit autem de causa materiali, quia illa
imperfectissime se habet ad hoc quod sit principium cognoscendi: non
enim fit cognitio per id quod est in potentia, sed per id quod est in
actu, ut infra in nono dicetur.
15. His igitur
positis ad secundam quaestionem pertinentibus, inducit rationem ex
eisdem rationibus supra positis ad primam quaestionem, scilicet quod
alterius scientiae sit considerare omnes istas causas, eo quod in
diversis rebus diversae causae videntur habere principalitatem, sicut
in mobilibus principium motus, in scibilibus quod quid est, finis
autem in his quae ordinantur ad finem.
16. Hanc autem
quaestionem Aristoteles in sequentibus expresse solvere non invenitur:
potest tamen eius solutio ex his quae ipse inferius in diversis locis
determinat, colligi. Determinat enim in quarto, quod ista scientia
considerat ens inquantum est ens; unde et eius est considerare primas
substantias, non autem scientiae naturalis, quia supra substantiam
mobilem sunt aliae substantiae. Omnis autem substantia vel est ens per
seipsam, si sit forma tantum; vel si sit composita ex materia et
forma, est ens per suam formam; unde inquantum haec scientia est
considerativa entis, considerat maxime causam formalem. Primae autem
substantiae non cognoscuntur a nobis ut sciamus de eis quod quid est,
ut potest aliqualiter haberi ex his quae in nono determinantur: et sic
in earum cognitione non habet locum causa formalis. Sed quamvis ipsae
sint immobiles secundum seipsas, sunt tamen causa motus aliorum per
modum finis; et ideo ad hanc scientiam, inquantum est considerativa
primarum substantiarum, praecipue pertinet considerare causam finalem,
et etiam aliqualiter causam moventem. Causam autem materialem secundum
seipsam nullo modo, quia materia non convenienter causa est entis, sed
alicuius determinati generis, scilicet substantiae mobilis. Tales
autem causae pertinent ad considerationem particularium scientiarum,
nisi forte considerentur ab hac scientia inquantum continentur sub
ente. Sic enim ad omnia suam considerationem extendit.
17. His autem
visis, rationes inductas facile est solvere. Primo enim nihil
prohibet diversas causas ad hanc scientiam pertinere unam existentem,
licet non sint contraria, quia reducuntur ad unum, scilicet ad ens
commune, sicut dictum est. Similiter nihil prohibet, etsi non
quaelibet scientia consideret omnes causas, quin aliqua scientia possit
considerare omnes vel plures earum inquantum reducuntur ad aliquid
unum. Sed specialiter descendendo, dicendum est, quod nihil prohibet
in immobilibus considerari et principium motus, et finem sive bonum;
in immobilibus inquam quae sunt tamen moventia sicut sunt primae
substantiae: in his autem quae neque moventur nec movent, non est
consideratio principii motus, nec finis sub ratione finis motus,
quamvis possit considerari finis sub ratione finis alicuius operationis
sine motu. Sicut si ponantur esse substantiae intelligentes non
moventes, ut Platonici posuerunt, nihilominus tamen inquantum habent
intellectum et voluntatem oportet ponere in eis finem et bonum, quod
est obiectum voluntatis. Mathematica autem non moventur, nec movent,
nec habent voluntatem. Unde in eis non consideratur bonum sub nomine
boni et finis. Consideratur tamen in eis id quod est bonum, scilicet
esse et quod quid est. Unde falsum est, quod in mathematicis non sit
bonum, sicut ipse infra in nono probat.
18. Ad
quaestionem vero secundam iam patet responsio; quia ad hanc scientiam
pertinet consideratio trium causarum, de quibus rationes inducit.
|
|