|
1. Postquam
disputavit de prima quaestione quae erat de consideratione causarum,
hic intendit disputare de consideratione principiorum demonstrationis,
ad quam scientiam pertineat; et circa hoc tria facit. Primo movet
quaestionem. Secundo disputat ad unam partem, ibi, unius igitur esse
et cetera. Tertio disputat ad aliam partem, ibi, at vero si alia et
cetera. Dicit ergo primo, quod dubitatio est de principiis
demonstrationis, utrum considerare de his pertineat ad unam scientiam
vel ad plures. Et exponit quae sunt demonstrationis principia. Et
dicit, quod sunt communes conceptiones omnium ex quibus procedunt omnes
demonstrationes, inquantum scilicet singula principia propriarum
conclusionum demonstratarum habent firmitatem virtute principiorum
communium. Et exemplificat de primis principiis maxime sicut quod
necesse est de unoquoque aut affirmare aut negare. Et aliud principium
est quod impossibile est idem simul esse et non esse. Est ergo haec
quaestio, utrum haec principia et similia pertineant ad unam scientiam
vel ad plures. Et si ad unam, utrum pertineant ad scientiam quae est
considerans substantiam, vel ad aliam. Et si ad aliam, quam earum
oportet nominare sapientiam vel philosophiam primam quam nunc
quaerimus.
2. Deinde cum
dicit unius igitur obiicit ad unam partem quaestionis, scilicet ad
ostendendum quod non est unius scientiae considerare principia omnia,
supple demonstrationis, et substantiam. Et ponit duas rationes:
quarum prima talis est. Cum omnes scientiae utantur praedictis
principiis demonstrationis; nulla ratio esse videtur quare magis
pertineat ad unam quam ad aliam: nec etiam videtur rationabile, quod
eorum consideratio pertineat ad omnes scientias, quia sic sequeretur
quod idem tractaretur in diversis scientiis, quod esset superfluum.
Videtur igitur relinqui, quod nulla scientia consideret de principiis
istis: ergo per quam rationem non pertinet ad aliquam aliarum
scientiarum tradere cognitionem de huiusmodi demonstrationis
principiis, per eamdem rationem non pertinet ad scientiam cuius est
considerare de substantia.
3. Secunda ratio
ponitur ibi simul autem, quae talis est. Modus de quo est cognitio in
scientiis est duplex. Unus modus secundum quod de unoquoque
cognoscitur quid est. Alius modus secundum quod cognitio per
demonstrationem acquiritur. Primo autem modo non pertinet ad aliquam
scientiam tradere cognitionem de principiis demonstrationis, quia talis
cognitio principiorum praesupponitur ante omnes scientias. Quod enim
unumquodque horum sit ens ex nunc novimus, idest statim a principio
cognoscimus quid significent haec principia, per quorum cognitionem
statim ipsa principia cognoscuntur. Et, quia talis cognitio
principiorum inest nobis statim a natura, concludit, quod omnes artes
et scientiae, quae sunt de quibusdam aliis cognitionibus, utuntur
praedictis principiis tamquam naturaliter notis.
4. Similiter
autem probatur, quod praedictorum principiorum cognitio non traditur in
aliqua scientia per demonstrationem; quia si esset aliqua demonstratio
de eis, oporteret tria tunc principia considerari; scilicet genus
subiectum, passiones, et dignitates. Et ad huius manifestationem,
subdit, quod impossibile est de omnibus esse demonstrationem: non enim
demonstrantur subiecta, sed de subiectis passiones. De subiectis vero
oportet praecognoscere an est et quid est, ut dicitur in primo
posteriorum. Et hoc ideo, quia necesse est demonstrationem esse ex
aliquibus, sicut ex principiis, quae sunt dignitates, et circa
aliquod, quod est subiectum, et aliquorum, quae sunt passiones. Ex
hoc autem statim manifestum est ex uno horum trium, quod dignitates non
demonstrantur; quia oporteret quod haberent aliquas dignitates
priores, quod est impossibile. Unde praetermisso hoc modo procedendi
tamquam manifesto, procedit ex parte subiecti. Cum enim una scientia
sit unius generis subiecti, oporteret quod illa scientia, quae
demonstraret dignitates, haberet unum subiectum. Et sic oporteret,
quod omnium scientiarum demonstrativarum esset unum genus subiectum,
quia omnes scientiae demonstrativae utuntur huiusmodi dignitatibus.
5. Deinde cum
dicit at vero obiicit ad aliam partem. Si enim dicatur, quod alia
scientia sit, quae est de huiusmodi principiis, et alia, quae est de
substantia, remanebit dubitatio quae ipsarum sit principalior et
prior. Ex una enim parte dignitates sunt maxime universales, et
principia omnium, quae traduntur in quibuscumque scientiis. Et
secundum hoc videtur quod scientia, quae est de huiusmodi principiis,
sit principalissima. Ex alia vero parte, cum substantia sit primum et
principale ens; manifestum est, quod prima philosophia est scientia
substantiae. Et si non est eadem scientia substantiae et dignitatum
non erit de facili dicere cuius alterius sit considerare veritatem et
falsitatem circa dignitates, si non est primi philosophi qui considerat
substantiam.
6. Hanc autem
quaestionem determinat philosophus in quarto huius; et dicit, quod ad
philosophum potius pertinet consideratio dignitatum, inquantum ad ipsum
pertinet consideratio entis in communi, ad quod per se pertinent
huiusmodi principia prima, ut maxime apparet in eo quod est maxime
primum principium, scilicet quod impossibile est idem esse et non
esse. Unde omnes scientiae particulares utuntur huiusmodi principiis
sicut utuntur ipso ente, quod tamen principaliter considerat
philosophus primus. Et per hoc solvitur ratio prima. Secunda autem
ratio solvitur per hoc, quod philosophus non considerat huiusmodi
principia tamquam faciens ea scire definiendo vel absolute
demonstrando; sed solum elenchice, idest contradicendo disputative
negantibus ea, ut in quarto dicetur.
|
|