|
1. Postquam
disputavit duas quaestiones pertinentes ad considerationem huius
scientiae, hic disputat tertiam, quae est de consideratione
substantiarum et accidentium. Et dividitur in partes duas, secundum
quod circa hoc duas quaestiones disputat. Secunda incipit ibi,
amplius autem utrum sensibiles substantiae et cetera. Circa primum
tria facit. Primo movet quaestionem, quae est, utrum omnium
substantiarum sit una scientia, aut plures scientiae considerent
diversas substantias.
2. Secundo ibi
siquidem ergo obiicit ad primam partem; scilicet ad ostendendum quod
una scientia sit de omnibus substantiis: quia si non esset una de
omnibus substantiis, non posset assignari, ut videtur, cuius
substantiae sit considerativa haec scientia, eo quod substantia, in
quantum substantia, est principaliter ens. Unde non videtur quod
magis pertineat ad considerationem principalis scientiae una substantia
quam alia.
3. Tertio ibi
unam vero obiicit in contrarium, dicens quod non est rationabile ponere
unam esse scientiam omnium substantiarum. Sequeretur enim quod esset
una scientia demonstrativa de omnibus per se accidentibus. Et hoc
ideo, quia omnis scientia demonstrativa aliquorum accidentium,
speculatur per se accidentia circa aliquod subiectum: et hoc ex
aliquibus conceptionibus communibus. Quia igitur scientia
demonstrativa non speculatur accidentia nisi circa subiectum aliquod,
sequitur quod ad eamdem scientiam pertineat considerare aliquod genus
subiectum, ad quam pertineat considerare per se accidentia illius
generis, et e converso, dummodo demonstratio fiat ex eisdem
principiis.
4. Sed quandoque
contingit quod demonstrare quia ita est, per aliqua principia,
pertinet ad aliquam scientiam, et demonstrare principia ex quibus
demonstrabatur quia ita est, pertinet ad unam scientiam, quandoque
quidem ad eamdem, quandoque vero ad aliam. Ad eamdem quidem, sicut
geometria demonstrat, quod triangulus habet tres angulos aequales
duobus rectis, per hoc quod angulus exterior trianguli est aequalis
duobus interioribus sibi oppositis, quod tantum demonstrare pertinet ad
geometriam. Ad aliam vero scientiam, sicut musicus probat quod tonus
non dividitur in duo semitonia aequalia, per hoc quod proportio
sesquioctava cum sit superparticularis, non potest dividi in duo
aequalia. Sed hoc probare non pertinet ad musicum sed ad
arithmeticum. Sic ergo patet, quod quandoque accidit diversitas in
scientiis propter diversitatem principiorum, dum una scientia
demonstrat principia alterius scientiae per quaedam altiora principia.
5. Sed supposita
identitate principiorum non potest esse diversitas in scientiis,
dummodo sint eadem accidentia et idem genus subiectum, quasi una
scientia consideret subiectum, et eadem accidentia. Unde sequitur,
quod scientia quae considerat substantiam consideret etiam accidentia;
ita quod si sint plures scientiae considerantes substantias, erunt
considerantes accidentia. Si vero una earum sola sit quae consideret
substantias, una sola erit quae considerabit accidentia. Hoc autem
est impossibile; quia sic sequeretur non esse nisi unam scientiam, cum
nulla scientia sit quae non demonstret accidentia de aliquo subiecto:
non ergo ad unam scientiam pertinet considerare omnes substantias.
6. Haec autem
quaestio determinatur in quarto huius, ubi ostenditur quod ad primam
scientiam, ad quam pertinet considerare de ente inquantum est ens,
pertinet considerare de substantia inquantum est substantia: et sic
considerat omnes substantias secundum communem rationem substantiae; et
per consequens ad eam pertinet considerare communia accidentia
substantiae. Particularia vero accidentia quarumdam substantiarum
pertinet considerare ad particulares scientias, quae sunt de
particularibus substantiis; sicut ad scientiam naturalem pertinet
considerare accidentia substantiae mobilis. Verumtamen in substantiis
est etiam ordo: nam primae substantiae sunt substantiae immateriales.
Unde et earum consideratio pertinet proprie ad philosophum primum.
Sicut si non essent aliae substantiae priores substantiis mobilibus
corporalibus, scientia naturalis esset philosophia prima, ut dicitur
infra in sexto.
7. Deinde cum
dicit amplius autem ponit aliam quaestionem de consideratione
substantiae et accidentis. Et circa hoc etiam tria facit. Primo
movet quaestionem, quae est, utrum consideratio huius scientiae sit
solum circa substantiam, aut etiam circa ea quae accidunt substantiis.
Puta si dicamus quod lineae, superficies et solida sint quaedam
substantiae, ut quidam posuerunt, quaeritur utrum eiusdem scientiae
sit considerare ista, et per se accidentia horum, quae demonstrantur
in scientiis mathematicis; aut alterius.
8. Secundo ibi
nam si obiicit ad unam partem. Si enim eiusdem scientiae est
considerare accidentia et substantias; cum scientia quae considerat
accidentia sit demonstrativa accidentium, sequitur quod scientia quae
considerat substantiam, sit demonstrativa substantiarum: quod est
impossibile: cum definitio declarans substantiam, quae significat quod
quid est, non demonstretur. Sic ergo non erit eiusdem scientiae
substantias considerare et accidentia.
9. Tertio ibi si
vero obiicit in contrarium: quia si diversae scientiae considerant
substantiam et accidens, non erit assignare quae scientia speculetur
accidentia circa substantiam, quia talis scientia considerabit
utrumque, cum tamen hoc videatur ad omnes scientias pertinere: quia
omnis scientia considerat per se accidentia circa subiectum, ut dictum
est.
10. Hanc autem
quaestionem determinat philosophus in quarto huius; dicens, quod ad
eam scientiam, ad quam pertinet considerare de substantia et ente,
pertinet etiam considerare de per se accidentibus substantiae et entis.
Non tamen sequetur quod eodem modo consideret utrumque, scilicet
demonstrando substantiam, sicut demonstrat accidens; sed definiendo
substantiam et demonstrando accidens inesse vel non inesse, ut plenius
habetur in fine noni huius.
|
|