|
1. Postquam
disputavit philosophus quaestiones pertinentes ad considerationem huius
scientiae, hic disputat quaestiones pertinentes ad ipsas substantias,
de quibus principaliter considerat ista scientia. Et circa hoc tria
facit. Primo movet quaestiones. Secundo ostendit unde accipi possint
rationes ad unam partem, ibi, quomodo ergo dicimus et cetera. Tertio
obiicit ad partem contrariam, ibi, multis autem modis habentibus
difficultatem et cetera. Circa primum movet duas quaestiones: quarum
prima est, utrum in universitate rerum solae substantiae sensibiles
inveniantur, sicut aliqui antiqui naturales dixerunt, aut etiam
inveniantur quaedam aliae substantiae, praeter sensibiles, sicut
posuerunt Platonici.
2. Secunda
quaestio est, supposito quod sint aliquae substantiae, praeter
sensibiles, utrum illae substantiae sint unius generis, aut magis sint
plura genera harum substantiarum. Utramque enim opinionem recipit.
Quidam enim posuerunt praeter substantias sensibiles esse solas species
separatas, idest per se hominem immaterialem, et per se equum: et sic
de aliis speciebus. Alii vero posuerunt quasdam alias intermedias
substantias inter species et sensibilia, scilicet mathematica, de
quibus dicebant esse mathematicas scientias.
3. Et huius
ratio est, quia ponebant duplicem abstractionem rerum: puta
abstractionem intellectus, qui dicitur abstrahere uno modo universale a
particulari, iuxta quam abstractionem ponebant species separatas per se
subsistentes. Alio modo formas quasdam a materia sensibili, in quarum
scilicet definitione non ponitur materia sensibilis, sicut circulus
abstrahitur ab aere. Iuxta quam ponebant mathematica abstracta, quae
dicebant media inter species et sensibilia, quia conveniunt cum
utrisque. Cum speciebus quidem, inquantum sunt separata a materia
sensibili; cum sensibilibus autem, inquantum inveniuntur plura ex eis
in una specie, sicut plures circuli et plures lineae.
4. Deinde cum
dicit quomodo ergo ostendit quomodo ad unam partem argumentari possit;
et dicit quod hoc dictum est in primis sermonibus, idest in primo
libro, quomodo species ponantur causae rerum sensibilium, et
substantiae quaedam per se subsistentes. Unde ex his quae ibi dicta
sunt in recitatione opinionis Platonis, accipi possunt rationes ad
partem affirmativam.
5. Deinde cum
dicit multis autem obiicit ad partem negativam. Et primo ad
ostendendum quod non sunt species separatae a sensibilibus. Secundo ad
ostendendum quod non sunt mathematica separata, ibi, amplius autem
siquis praeter species et cetera. Supra autem in primo libro multas
rationes posuit contra ponentes species: et ideo illis rationibus
praetermissis ponit quamdam rationem, quae videtur efficacissima; et
dicit, quod cum positio ponentium species separatas, multas habeat
difficultates, illud quod nunc dicetur non continet minorem
absurditatem aliquo aliorum, scilicet quod aliquis dicat quasdam esse
naturas praeter naturas sensibiles, quae sub caelo continentur. Nam
caelum est terminus corporum sensibilium, ut in primo de caelo et mundo
probatur. Ponentes autem species, non ponebant eas esse infra
caelum, nec extra, ut dicitur in tertio physicorum. Et ideo
convenienter dicit, quod ponebant quasdam naturas praeter eas quae sunt
in caelo. Dicebant autem contrarias naturas esse easdem secundum
speciem et rationem, et in istis sensibilibus: quinimmo dicebant illas
naturas esse species horum sensibilium; puta quod homo separatus est
humanitas hominis huius sensibilis, et quod homo sensibilis est homo
participatione illius hominis. Hanc tamen differentiam ponebant inter
ea, quia illae naturae immateriales sunt sempiternae, istae vero
sensibiles sunt corruptibiles.
6. Et quod
ponerent illas naturas easdem istis patet per hoc, quod sicut in istis
sensibilibus invenitur homo, equus, et sanitas, ita in illis naturis
ponebant hominem per se, idest sine materia sensibili, et similiter
equum et sanitatem; et nihil aliud ponebant in substantiis separatis,
nisi quod erant materialiter in sensibilibus. Quae quidem positio
videtur esse similis positioni ponentium deos esse humanae speciei,
quae fuit positio Epicureorum, ut Tullius dicit in libro de natura
deorum. Sicut enim qui ponebant deos humanae speciei, nihil aliud
fecerunt quam ponere homines sempiternos secundum suam naturam, ita et
illi qui ponebant species nihil aliud faciunt quam ponunt res sensibiles
sempiternas, ut equum, bovem, et similia.
7. Est autem
valde absurdum, quod id quod secundum suam naturam est corruptibile,
sit eiusdem speciei cum eo, quod per suam naturam est incorruptibile:
quin potius corruptibile et incorruptibile differunt specie, ut infra
dicetur in decimo huius. Potest tamen contingere quod id quod secundum
suam naturam est corruptibile, virtute divina perpetuo conservetur in
esse.
8. Deinde cum
dicit amplius autem obiicit contra ponentes mathematica media inter
species et sensibilia. Et primo contra illos, qui ponebant
mathematica media, et a sensibilibus separata. Secundo contra illos,
qui ponebant mathematica, sed in sensibilibus esse, ibi, sunt autem
et aliqui qui dicunt et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit
rationes contra primam opinionem, secundo obiicit pro ea, ibi, at
vero nec sensibilium et cetera. Contra primum obiicit tribus viis:
quarum prima est, quod sicut scientia quaedam mathematica est circa
lineam, ita etiam sunt quaedam mathematicae scientiae circa alia
subiecta. Si igitur sunt quaedam lineae praeter lineas sensibiles, de
quibus geometra tractat, pari ratione in omnibus aliis generibus, de
quibus aliae scientiae mathematicae tractant, erunt quaedam praeter
sensibilia. Sed hoc ponere ostendit esse inconveniens in duabus
scientiis mathematicis.
9. Primo quidem
in astrologia, quae est una scientiarum mathematicarum, cuius
subiectum est caelum et caelestia corpora. Sequetur ergo secundum
praedicta, quod sit aliud caelum praeter caelum sensibile, et
similiter alius sol et alia luna, et similiter de aliis corporibus
caelestibus. Sed hoc est incredibile: quia illud aliud caelum, aut
est mobile, aut immobile. Si est immobile, hoc videtur esse
irrationabile, cum videamus naturale esse caelo quod semper moveatur.
Unde et astrologus aliquid considerat circa motum caeli. Dicere vero
quod caelum sit separatum, et sit mobile, est impossibile, eo quod
nihil separatum a materia potest esse mobile.
10. Deinde
ostendit idem esse inconveniens in aliis scientiis mathematicis,
scilicet in perspectiva, quae considerat lineam visualem, et in
harmonica idest musica, quae considerat proportiones sonorum
audibilium. Impossibile est autem haec esse intermedia inter species
et sensibilia; quia si ista sensibilia sint intermedia, scilicet soni
et visibilia, sequetur etiam quod sensus sunt intermedii. Et cum
sensus non sint nisi in animali, sequetur quod etiam animalia sint
intermedia inter species et corruptibilia; quod est omnino absurdum.
11. Deinde cum
dicit dubitabit autem secunda via talis est. Si in illis generibus,
de quibus sunt scientiae mathematicae, invenitur triplex gradus rerum;
scilicet sensibilia, species, et intermedia; cum de omnibus speciebus
et omnibus sensibilibus videatur esse similis ratio, videtur sequi quod
inter quaelibet sensibilia et suas species sunt aliqua media: unde
remanet dubitatio ad quae rerum genera se extendant scientiae
mathematicae. Si enim scientia mathematica, puta geometria, differt
a geodaesia, quae est scientia de mensuris sensibilibus, in hoc solum
quod geodaesia est de mensuris sensibilibus, geometria vero de
intermediis non sensibilibus, pari ratione praeter omnes scientias,
quae sunt de sensibilibus, erunt secundum praedicta quaedam scientiae
mathematicae de intermediis: puta si scientia medicinalis est de
quibusdam sensibilibus, erit quaedam alia scientia praeter scientiam
medicinalem, et praeter unamquamque similem scientiam, quae erit media
inter medicinalem quae est de sensibilibus, et medicinalem quae est de
speciebus. Sed hoc est impossibile; quia cum medicina sit circa
salubria, idest circa sanativa, si medicina est media, sequitur quod
etiam sanativa sint media praeter sensibilia sanativa et praeter
autosanum, idest per se sanum, quod est species sani separati: quod
est manifeste falsum. Relinquitur ergo, quod istae scientiae
mathematicae non sunt circa aliqua quae sunt media inter sensibilia et
species separatas.
12. Deinde cum
dicit similiter autem tertiam viam ponit, per quam destruitur quoddam,
quod praedicta positio ponebat; quod scilicet esset aliqua scientia
circa sensibiles magnitudines: et sic si inveniretur alia scientia
circa magnitudines, ex hoc haberetur quod essent magnitudines mediae.
Unde dicit, quod hoc non est verum quod geodaesia sit scientia
sensibilium magnitudinum, quia sensibiles magnitudines sunt
corruptibiles. Sequeretur ergo quod geodaesia esset de magnitudinibus
corruptibilibus. Sed scientia videtur corrumpi corruptis rebus de
quibus est. Socrate enim non sedente, iam non erit vera opinio qua
opinabamur eum sedere. Sequeretur ergo quod geodaesia vel geosophia,
ut alii libri habent, corrumpatur corruptis magnitudinibus
sensibilibus; quod est contra rationem scientiae, quae est necessaria
et incorruptibilis.
13. Posset
tamen haec ratio ad oppositum induci: ut dicatur quod per hanc rationem
intendit probare, quod nullae scientiae sunt de sensibilibus. Et ita
oportet quod omnes scientiae vel sint de rebus mediis, vel sint de
speciebus.
14. Deinde cum
dicit at vero obiicit pro praedicta positione in hunc modum. De
ratione scientiae est, quod sit verorum. Hoc autem non esset, nisi
esset de rebus prout sunt. Oportet igitur res, de quibus sunt
scientiae, tales esse, quales traduntur in scientiis. Sed sensibiles
lineae non sunt tales, quales dicit geometra. Et hoc probat per hoc,
quod geometria probat, quod circulus tangit regulam, idest rectam
lineam solum in puncto, ut patet in tertio Euclidis. Hoc autem non
invenitur verum in circulo et linea sensibilibus. Et hac ratione usus
fuit Protagoras, destruens certitudines scientiarum contra geometras.
Similiter etiam motus et revolutiones caelestes non sunt tales, quales
astrologus tradit. Videtur enim naturae repugnare, quod ponantur
motus corporum caelestium per excentricos, et epicyclos, et alios
diversos motus, quos in caelo describunt astrologi. Similiter etiam
nec quantitates corporum caelestium sunt tales, sicut describunt eas
astrologi. Utuntur enim astris ut punctis, cum tamen sint corpora
magnitudinem habentia. Unde videtur quod nec geometria sit de
sensibilibus magnitudinibus, nec astrologia de caelo sensibili.
Relinquitur igitur, quod sint de aliquibus aliis mediis.
15. Deinde cum
dicit sunt autem obiicit contra aliam positionem. Et primo ponit
intentum. Secundo inducit rationes ad propositum, ibi, non enim in
talibus et cetera. Dicit ergo primo, quod quidam ponunt esse quasdam
naturas medias inter species et sensibilia, et tamen non dicunt ea esse
separata a sensibilibus, sed quod sunt in ipsis sensibilibus. Sicut
patet de opinione illorum, qui posuerunt dimensiones quasdam per se
existentes, quae penetrant omnia corpora sensibilia, quas quidam
dicunt esse locum corporum sensibilium, ut dicitur in quarto physicae,
et ibidem improbatur. Unde hic dicit, quod prosequi omnia
impossibilia, quae sequuntur ad hanc positionem, maioris est negocii.
Sed nunc aliqua breviter tangere sufficit.
16. Deinde cum
dicit non enim inducit quatuor rationes contra praedictam positionem:
quarum prima talis est. Eiusdem rationis videtur esse quod praeter
sensibilia ponantur species et mathematica media, quia utrumque ponitur
propter abstractionem intellectus: si igitur ponuntur mathematica esse
in sensibilibus, congruum est quod non solum ita se habeant in eis,
sed etiam quod species ipsae sint in sensibilibus, quod est contra
opinionem ponentium species. Ponunt enim eas esse separatas: et non
esse alicubi.
17. Secundam
rationem ponit ibi, amplius autem quae talis est. Si mathematica sunt
alia a sensibilibus, et tamen sunt in eis, cum corpus sit quoddam
mathematicum, sequitur quod corpus mathematicum simul est in eodem cum
corpore sensibili: ergo duo solida, idest duo corpora erunt in eodem
loco; quod est impossibile, non solum de duobus corporibus
sensibilibus, sed etiam de corpore sensibili et mathematico: quia
utrumque habet dimensiones, ratione quarum duo corpora prohibentur esse
in eodem loco.
18. Tertiam
rationem ponit ibi, et non esse moto enim aliquo movetur id quod in eo
est: sed sensibilia moventur: si igitur mathematica sunt in
sensibilibus, sequetur quod mathematica moveantur: quod est contra
rationem mathematicorum, quae non solum abstrahunt a materia, sed
etiam a motu.
19. Quartam
rationem ponit ibi totaliter autem quae talis est. Nihil
rationabiliter ponitur nisi propter aliquam causarum; et praecipue si
ex tali positione maius inconveniens sequatur. Sed ista positio
ponitur sine causa. Eadem enim inconvenientia sequentur ponentibus
mathematica esse media et in sensibilibus, quae sequuntur ponentibus ea
non esse in sensibilibus, et adhuc quaedam alia propria et maiora, ut
ex praedictis patet. Haec igitur positio est irrationabilis. Ultimo
autem concludit quod praedictae quaestiones habent multam dubitationem,
quomodo se habeat veritas in istis.
20. Has autem
quaestiones pertractat philosophus infra, duodecimo, tertiodecimo et
quartodecimo huius, ostendens non esse mathematicas substantias
separatas, nec etiam species. Et ratio quae movebat ponentes
mathematica et species sumpta ab abstractione intellectus, solvitur in
principio decimitertii. Nihil enim prohibet aliquid quod est tale,
salva veritate considerari ab intellectu non inquantum tale; sicut homo
albus potest considerari non inquantum albus: et hoc modo intellectus
potest considerare res sensibiles, non inquantum mobiles et
materiales, sed inquantum sunt quaedam substantiae vel magnitudines;
et hoc est intellectum abstrahere a materia et motu. Non autem sic
abstrahit secundum intellectum, quod intelligat magnitudines et species
esse sine materia et motu. Sic enim sequeretur quod vel esset falsitas
intellectus abstrahentis, vel quod ea quae intellectus abstrahit, sint
separata secundum rem.
|
|