|
1. Postquam
philosophus disputavit de quaestionibus motis de substantiis, hic
disputat de quaestionibus motis de principiis. Et dividitur in partes
duas. In prima disputat de quaestionibus, quibus quaerebatur quae
sunt principia. Secundo de quaestionibus quibus quaerebatur qualia
sint principia, et hoc ibi, adhuc autem utrum substantia. Circa
primum disputat de duabus quaestionibus. Primo utrum universalia sint
principia. Secundo utrum sint aliqua principia a materia separata,
ibi, est autem habita de his disputatio et cetera. Circa primum
disputat duas quaestiones: quarum prima est, utrum genera sint
principia; secunda, quae genera, utrum scilicet prima genera, vel
alia, ibi, ad hoc autem si maxime principia sunt genera et cetera.
Circa primum duo facit. Primo movet quaestionem. Secundo disputat.
Secunda ibi, ut vocis elementa et cetera. Est ergo quaestio prima de
principiis, utrum oportet recipere vel opinari quod ipsa genera, quae
de pluribus praedicantur, sint elementa et principia rerum, vel magis
sint dicenda principia et elementa ea, ex quibus unumquodque est,
sicut ex partibus. Sed addit duas conditiones: quarum una est cum
insint, quod ponitur ad differentiam contrarii et privationis.
Dicitur enim album fieri ex nigro, vel non albo, quae tamen non
insunt albo. Unde non sunt eius elementa. Alia conditio est qua
dicit primis, quod ponitur ad differentiam secundorum componentium.
Sunt enim corpora animalium ex carnibus et nervis quae insunt animali
non tamen dicuntur animalis elementa, quia non sunt haec prima ex
quibus animal componitur, sed magis ignis, aer, aqua et terra, ex
quibus etiam existunt carnes et nervi.
2. Deinde cum
dicit ut vocis disputat ad hanc quaestionem: et circa hoc tria facit.
Primo ostendit, quod ea, ex quibus primis aliquid componitur, sint
principia et elementa. Secundo obiicit ad partem contrariam, ibi,
inquantum autem cognoscimus unumquodque et cetera. Tertio excludit
quamdam responsionem qua posset dici, quod utraque sunt principia et
elementa, ibi, at vero nec utrobique et cetera. Circa primum primo
ponit tres rationes: quarum prima procedit ex naturalibus, in quibus
manifestat propositum secundum duo exempla: quorum primum est de voce
dearticulata, cuius principium et elementum non dicitur esse commune,
quod est vox, sed magis illa, ex quibus primis componuntur omnes
voces, quae dicuntur literae. Secundum exemplum ponit in
diagrammatibus idest in demonstrativis descriptionibus figurarum
geometricarum. Dicuntur enim horum diagrammatum esse elementa non hoc
commune quod est diagramma, sed magis illa theoremata, quorum
demonstrationes insunt demonstrationibus aliorum theorematum
geometralium, aut omnium, aut plurimorum; quia scilicet aliae
demonstrationes procedunt ex suppositione primarum demonstrationum.
Unde et liber Euclidis dicitur liber elementorum, quia scilicet in eo
demonstrantur prima geometriae theoremata, ex quibus aliae
demonstrationes procedunt.
3. Secundam
rationem ponit ibi amplius autem quae procedit in rebus naturalibus.
Et dicit quod illi, qui ponunt elementa corporum vel plura vel unum,
illa dicunt esse principia et elementa corporum, ex quibus componuntur
et constant tamquam in eis existentibus. Sicut Empedocles dicit,
elementa corporum naturalium esse ignem et aquam, et alia huiusmodi,
quae simul cum his elementa rerum dicit, ex quibus primis cum insint
corpora naturalia constituuntur. Ponebant autem praeter haec duo,
alia quatuor principia, scilicet aerem et terram, litem et amicitiam,
ut in primo dictum est. Non autem dicebat, nec Empedocles nec alii
naturales philosophi, quod genera rerum essent earum principia et
elementa.
4. Tertiam
rationem ponit ibi adhuc autem quae procedit in artificialibus: et
dicit quod siquis velit speculari naturam, idest definitionem
indicantem essentiam aliorum corporum a corporibus naturalibus,
scilicet artificialium, puta si vult cognoscere lectum, oportet
considerare ex quibus partibus componitur et modum compositionis earum,
et sic cognoscet naturam lecti. Et post hoc concludit quod genera non
sunt principia entium.
5. Deinde cum
dicit quod si cognoscimus obiicit ad partem contrariam: et ponit tres
rationes, quarum prima talis est. Unumquodque cognoscitur per suam
definitionem. Si igitur idem est principium essendi et cognoscendi,
videtur, quod id quod est principium definitionis sit principium rei
definitae. Sed genera sunt principia definitionum, quia ex eis primo
definitiones constituuntur: ergo genera sunt principia rerum quae
definiuntur.
6. Secundam
rationem ponit ibi et si est quae talis est. Per hoc accipitur
scientia de unaquaque re, quod scitur species eius secundum quam res
est: non enim potest cognosci Socrates nisi per hoc quod scitur quod
est homo. Sed genera sunt principia specierum, quia species
constituuntur ex genere et differentia: ergo genera sunt principia
eorum quae sunt.
7. Tertiam
rationem ponit ibi videntur autem et sumitur ex auctoritate
Platonicorum, qui posuerunt unum et ens esse principia, et magnum et
parvum, quibus utuntur ut generibus: ergo genera sunt principia.
8. Deinde cum
dicit sed non possibile excludit quamdam responsionem, qua posset dici
quod utraque sunt principia; dicens quod non est possibile dicere
utrobique esse principia, ut elementa, id est partes ex quibus
componitur aliquid, et genera. Et hoc probat tali ratione. Unius
rei una est ratio definitiva manifestans eius substantiam, sicut et una
est substantia uniuscuiusque: sed non est eadem ratio definitiva quae
datur per genera et quae datur per partes ex quibus aliquid componitur:
ergo non potest esse utraque definitio indicans substantiam rei. Ex
principiis autem rei potest sumi ratio definitiva significans
substantiam eius. Impossibile est ergo quod principia rerum sint simul
genera, et ea ex quibus res componuntur.
9. Deinde cum
dicit adhuc autem disputat secundam quaestionem. Et primo movet eam.
Secundo ad eam rationes inducit ibi, nam siquidem universalia et
cetera. Dicit ergo quod si ponamus quod genera sint maxime principia,
quae oportet existimare magis esse principia? Utrum prima de numero
generum, scilicet communissima, aut etiam infima, quae proxima
praedicantur de individuis, scilicet species specialissimas. Hoc enim
habet dubitationem, sicut ex sequentibus patet.
10. Deinde cum
dicit nam siquidem obiicit ad propositam quaestionem: et circa hoc tria
facit. Primo enim inducit rationes ad ostendendum quod prima genera
non possunt esse principia. Secundo inducit rationes ad ostendendum,
quod species ultimae magis debent dici principia, ibi, at vero et si
magis. Tertio obiicit ad propositum, ibi, iterum autem et cetera.
Circa primum ponit tres rationes: quarum prima talis est. Si genera
sunt magis principia quanto sunt universalia oportet quod illa quae sunt
maxime universalia, quae scilicet dicuntur de omnibus, sint prima
inter genera et maxime principia. Tot ergo erunt rerum principia,
quod sunt huiusmodi genera communissima. Sed communissima omnium sunt
unum et ens, quae de omnibus praedicantur: ergo unum et ens erunt
principia et substantiae omnium rerum. Sed hoc est impossibile; quia
non possunt omnium rerum esse genus, unum et ens: quia, cum ens et
unum universalissima sint, si unum et ens essent principia generum,
sequeretur quod principia non essent genera. Sic ergo positio, qua
ponitur communissima generum esse principia, est impossibilis, quia
sequitur ex ea oppositum positi, scilicet quod principia non sunt
genera.
11. Quod autem
ens et unum non possint esse genera, probat tali ratione. Quia cum
differentia addita generi constituat speciem, de differentia praedicari
non poterit nec species sine genere, nec genus sine speciebus. Quod
autem species de differentia praedicari non possit, patet ex duobus.
Primo quidem, quia differentia in plus est quam species, ut
Porphyrius tradit. Secundo, quia cum differentia ponatur in
definitione speciei, non posset species praedicari per se de
differentia, nisi intelligeretur quod differentia esset subiectum
speciei, sicut numerus est subiectum paris, in cuius definitione
ponitur. Hoc autem non sic se habet; sed magis differentia est
quaedam forma speciei. Non ergo posset species praedicari de
differentia, nisi forte per accidens. Similiter etiam nec genus per
se sumptum, potest praedicari de differentia praedicatione per se.
Non enim genus ponitur in definitione differentiae, quia differentia
non participat genus, ut dicitur in quarto topicorum. Nec etiam
differentia ponitur in definitione generis: ergo nullo modo per se
genus praedicatur de differentia. Praedicatur tamen de eo quod habet
differentiam, idest de specie, quae habet differentiam in actu. Et
ideo dicit, quod de propriis differentiis generis non praedicatur
species, nec genus sine speciebus, quia scilicet genus praedicatur de
differentiis secundum quod sunt in speciebus. Nulla autem differentia
potest accipi de qua non praedicetur ens et unum, quia quaelibet
differentia cuiuslibet generis est ens et est una, alioquin non posset
constituere unam aliquam speciem entis. Ergo impossibile est quod unum
et ens sint genera.
12. Deinde cum
dicit amplius autem secundam rationem ponit, quae talis est. Si
genera dicuntur principia quia sunt communia et praedicantur de
pluribus, oportebit quod omnia quae pari ratione erunt principia, quia
sunt communia, et praedicata de pluribus, sint genera. Sed omnia
quae sunt media inter prima genera et individua, quae scilicet sunt
coaccepta cum differentiis aliquibus, sunt communia praedicata de
pluribus: ergo sunt principia et sunt genera: quod patet esse falsum.
Quaedam enim eorum sunt genera, sicut species subalternae; quaedam
vero non sunt genera, sicut species specialissimae. Non ergo verum
est, quod prima genera sive communia sint principia prima.
13. Praeterea.
Si prima genera sunt principia, quia sunt principia cognitionis
specierum, multo magis differentiae sunt principia, quia differentiae
sunt principia formalia specierum. Forma autem et actus est maxime
principium cognoscendi. Sed differentias esse principia rerum est
inconveniens, quia secundum hoc erunt quasi infinita principia. Sunt
enim, ut ita dicatur, infinitae rerum differentiae; non quidem
infinitae secundum rerum naturam, sed quoad nos. Et quod sint
infinitae, patet dupliciter. Uno modo siquis consideret multitudinem
ipsam differentiarum secundum se. Alio modo siquis accipiat primum
genus quasi primum principium. Manifestum enim est quod sub eo
continentur innumerabiles differentiae. Non ergo prima genera sunt
principia.
14. Deinde cum
dicit at vero ostendit, quod species specialissimae sunt magis
principia quam genera; et ponit tres rationes, quarum prima talis
est. Unum secundum Platonicos maxime videtur habere speciem, idest
rationem principii. Unum vero habet rationem indivisibilitatis, quia
unum nihil est aliud quam ens indivisum. Dupliciter est autem aliquid
indivisibile: scilicet secundum quantitatem, et secundum speciem.
Secundum quantitatem, quidem, sicut punctus et unitas: et hoc
indivisibile opponitur divisioni quantitatis. Secundum speciem autem,
sicut quod non dividitur in multas species. Sed inter haec duo
indivisibilia prius et principalius est quod est indivisibile secundum
speciem, sicut et species rei est prior quam quantitas eius; ergo
illud quod est indivisibile secundum speciem, est magis principium eo
quod est indivisibile secundum quantitatem. Et quidem secundum
quantitatis numeralis divisionem videtur esse magis indivisibile genus,
quia multarum specierum est unum genus: sed secundum divisionem speciei
magis est indivisibilis una species. Et sic ultimum praedicatum de
pluribus quod non est genus plurium specierum, scilicet species
specialissima, est magis unum secundum speciem quam genus. Sicut homo
et quaelibet alia species specialissima, non est genus aliquorum
hominum. Est ergo magis principium species quam genus.
15. Deinde cum
dicit amplius in quibus secundam rationem ponit, quae procedit ex
quadam positione Platonis; qui quando aliquid unum de pluribus
praedicatur, non secundum prius et posterius, posuit illud unum
separatum, sicut hominem praeter omnes homines. Quando vero aliquid
praedicatur de pluribus secundum prius et posterius, non ponebat illud
separatum. Et hoc est quod dicit quod in quibus prius et posterius
est, scilicet quando unum eorum de quibus aliquod commune praedicatur
est altero prius, non est possibile in his aliquid esse separatum,
praeter haec multa de quibus praedicatur. Sicut si numeri se habent
secundum ordinem, ita quod dualitas est prima species numerorum, non
invenitur idea numeri praeter omnes species numerorum. Eadem ratione
non invenitur figura separata, praeter omnes species figurarum.
16. Et huius
ratio esse potest, quia ideo aliquod commune ponitur separatum, ut sit
quoddam primum quod omnia alia participent. Si igitur unum de multis
sit primum, quod omnia alia participent, non oportet ponere aliquod
separatum, quod omnia participant. Sed talia videntur omnia genera;
quia omnes species generum inveniuntur differre secundum perfectius et
minus perfectum. Et, per consequens, secundum prius et posterius
secundum naturam. Si igitur eorum quorum unum est prius altero, non
est accipere aliquod commune separatum, si genus praeter species
inveniatur, erunt schola aliorum, idest erit eorum alia doctrina et
regula, et non salvabitur in eis praedicta regula. Sed manifestum est
quod inter individua unius speciei, non est unum primum et aliud
posterius secundum naturam, sed solum tempore. Et ita species
secundum scholam Platonis est aliquid separatum. Cum igitur communia
sint principia inquantum sunt separata, sequitur quod sit magis
principium species quam genus.
17. Deinde cum
dicit amplius autem tertiam rationem ponit quae sumitur ex meliori et
peiori: quia in quibuscumque invenitur unum alio melius, semper illud
quod est melius, est prius secundum naturam. Sed horum quae sic se
habent non potest poni unum genus commune separatum: ergo eorum quorum
unum est melius et aliud peius non potest poni unum genus separatum.
Et sic redit in idem quod prius. Haec enim ratio inducitur quasi
confirmatio praecedentis, ad ostendendum, quod in speciebus cuiuslibet
generis invenitur prius et posterius.
18. Et ex
tribus his rationibus concludit propositum; scilicet quod species
specialissimae quae immediate de individuis praedicantur, magis
videntur esse principia quam genera. Ponitur enim genitivus generum
loco ablativi more Graecorum. Unde litera Boetii planior est, quae
expresse concludit huiusmodi praedicata magis esse principia quam
genera.
19. Deinde cum
dicit iterum autem obiicit in contrarium tali ratione. Principium et
causa est praeter res quarum est principium et causa, et possibile est
ab eis esse separatum. Et hoc ideo quia nihil est causa sui ipsius.
Et loquitur hic de principiis et causis extrinsecis, quae sunt causae
totius rei. Sed aliquid esse praeter singularia non ponitur, nisi
quia est commune et universaliter de omnibus praedicatum: ergo quanto
aliquid est magis universale, tanto magis est separatum, et magis
debet poni principium. Sed genera prima sunt maxime universalia: ergo
genera prima sunt maxime principia.
20. Harum autem
quaestionum solutio innuitur ex hac ultima ratione. Secundum hoc enim
genera vel species universalia principia ponebantur, inquantum
ponebantur separata. Quod autem non sint separata et per se
subsistentia ostendetur in septimo huius. Unde et Commentator in
octavo ostendet quod principia rerum sunt materia et forma, ad quorum
similitudinem se habent genus et species. Nam genus sumitur a
materia, differentia vero a forma, ut in eodem libro manifestabitur.
Unde, cum forma sit magis principium quam materia, secundum hoc etiam
erunt species magis principia quam genera. Quod vero contra obiicitur
ex hoc quod genera sunt principia cognoscendi speciem et definitiones
ipsius, eodem modo solvitur sicut et de separatione. Quia enim
separatim accipitur a ratione genus sine speciebus, est principium in
cognoscendo. Et eodem modo esset principium in essendo, si haberet
esse separatum.
|
|