|
1. Postquam
philosophus disputavit quaestionem de universalibus, utrum sint
principia, hic consequenter movet quaestionem de separatis, utrum
scilicet aliquid sit separatum a sensibilibus, quod sit eorum
principium. Et circa hoc pertractat duas quaestiones: quarum prima
est, an universalia sint separata a singularibus. Secunda est, an
sit aliquid formale separatum ab his quae sunt composita ex materia et
forma, ibi, amplius autem si quam maxime et cetera. Circa primum
tria facit. Primo describit dubitationem. Secundo obiicit ad unam
partem, ibi, nam si non est et cetera. Tertio obiicit ad partem
aliam, ibi, at vero et cetera. Est ergo haec dubitatio de eo quod
tactum est in ultima ratione praecedentis quaestionis, utrum scilicet
universale sit separatum a singularibus, sicut praemissa ratio
supponebat. Et hoc est quod dicit, de qua ratio nunc existit, idest
de qua immediate praecedens ratio praecessit. De hac autem dubitatione
ita dicit: primo quod est habita, idest consequenter se habens ad
praemissa: quia sicut iam dictum est, ex hoc dependet consideratio
praecedentis quaestionis. Nam si universalia non sunt separata, non
sunt principia: si autem sunt separata, sunt principia. Secundo
dicit de ea, quod est difficillima omnium dubitationum huius
scientiae. Quod ostenditur ex hoc quod eminentissimi philosophi de ea
diversimode senserunt. Nam Platonici posuerunt universalia esse
separata, aliis philosophis contra ponentibus. Tertio dicit de ea
quod est maxime necessaria ad considerandum, quia scilicet ex ea
dependet tota cognitio substantiarum tam sensibilium quam
immaterialium.
2. Deinde cum
dicit nam si non obiicit ad ostendendum, quod universalia sint separata
a singularibus. Singularia enim sunt infinita: infinita autem
cognosci non possunt. Unde singularia omnia cognosci non possunt nisi
inquantum reducuntur ad aliquid unum, quod est universale. Sic igitur
scientia de rebus singularibus non habetur, nisi inquantum sciuntur
universalia. Sed scientia non est nisi verorum et existentium: ergo
universalia sunt aliqua per se existentia praeter singularia.
3. Deinde cum
dicit at vero si obiicit in contrarium hoc modo. Si necesse est
universalia esse aliquid praeter singularia, oportet quod genera sint
praeter singularia, vel prima generum, vel etiam ultima, quae sunt
immediate ante singularia. Sed hoc est impossibile, ut ex praecedenti
dubitatione patet; ergo universalia non sunt a singularibus separata.
Hanc autem dubitationem solvit philosophus in septimo huius, ubi
ostendit multipliciter universalia non esse substantias per se
subsistentes. Nec oportet, sicut multoties dictum est, quod aliquid
eumdem modum essendi habeat in rebus, per quem modum ab intellectu
scientis comprehenditur. Nam intellectus immaterialiter cognoscit
materialia: et similiter naturas rerum, quae singulariter in rebus
existunt, intellectus cognoscit universaliter, idest absque
consideratione principiorum et accidentium individualium.
4. Deinde cum
dicit amplius autem prosequitur de alia quaestione: utrum scilicet
aliquid sit separatum a compositis ex materia et forma: et circa hoc
duo facit. Primo movet quaestionem. Secundo prosequitur eam, ibi,
si igitur et cetera. Circa primum considerandum est, quod primo movet
quaestionem, utrum universale sit separatum a singularibus. Contingit
autem aliquod singulare esse compositum ex materia et forma: non tamen
omne singulare ex materia et forma est compositum, nec secundum rei
veritatem: quia substantiae separatae sunt quaedam particulares
substantiae, quia per se stantes et per se operantes; nec etiam
secundum opinionem Platonicorum, qui ponebant etiam in mathematicis
separatis esse quaedam particularia, ponendo plura ex eis in una
specie. Et quamvis dubitari possit, utrum etiam in his quae non sunt
composita ex materia et forma, sit aliquid separatum sicut universale a
singulari, tamen hoc maxime habet dubitationem in rebus compositis ex
materia et forma. Et ideo dicit, quod maxime est dubitabile, utrum
sit aliquid, praeter simul totum etc. idest praeter rem compositam ex
materia et forma. Et quare dicatur simul totum compositum, exponit
subdens, ut quando praedicatur aliquid de materia. Ponebat enim
Plato quod sensibilis materia participabat universalia separata. Et
ex hoc erat quod universalia praedicantur de singularibus. Et ipsae
participationes universalium formarum in materialibus sensibilibus
constituunt simul totum, quasi universalis forma per modum
participationis cuiusdam sit de materia praedicata. In his autem
quaestionem trimembrem proponit: utrum scilicet praeter omnia huiusmodi
sit aliquid separatum, aut praeter quaedam eorum et non praeter alia,
aut praeter nihil eorum.
5. Deinde cum
dicit si igitur prosequitur praedictam dubitationem: et circa hoc duo
facit. Primo obiicit contra hoc, quod poni posset nihil separatum
esse ab his quae sunt composita ex materia et forma. Secundo obiicit
ad oppositum, ibi, sed si hoc et cetera. Circa primum, obiicit
duplici via. Primo quidem ex hoc, quod ea quae sunt composita ex
materia et forma sunt sensibilia: unde proponit quod ea quae sunt
composita ex materia et forma sunt singularia. Singularia autem non
sunt intelligibilia, sed sensibilia. Si igitur nihil est praeter
singularia composita ex materia et forma nihil erit intelligibile, sed
omnia entia erunt sensibilia. Scientia autem non est nisi
intelligibilium: ergo sequitur quod nullius rei sit scientia: nisi
aliquis dicat quod sensus et scientia sunt idem, ut antiqui naturales
posuerunt: sicut dicitur in primo de anima. Utrumque autem horum est
inconveniens: scilicet vel quod non sit scientia, vel quod scientia
sit sensus: ergo et primum est inconveniens, scilicet quod nihil sit
praeter singularia composita ex materia et forma.
6. Deinde cum
dicit amplius autem secundo obiicit ex hoc quod composita ex materia et
forma sunt mobilia. Inducit talem rationem. Omnia sensibilia
composita ex materia et forma corrumpuntur et in motu sunt: si igitur
nihil sit praeter huiusmodi entia, sequetur quod nihil sit sempiternum
nec immobile.
7. Deinde cum
dicit at vero ostendit esse inconveniens, scilicet quod nihil sit
sempiternum et immobile: et primo ex parte materiae. Secundo ex parte
formae, ibi, amplius autem cum sit et cetera. Dicit ergo primo,
quod si nihil est sempiternum, non est possibile esse generationem
alicuius rei. Et hoc probat sic. Quia in omni generatione necesse
est aliquid quod fit, et aliquid ex quo fit. Si ergo id ex quo fit
aliquid, iterum generatur, oportet quod ex aliquo generetur. Aut
ergo necesse est quod in infinitum procedatur in materiis, aut quod
stet processus in aliquo primo, quod sit aliquod primum materiale
principium non generatum: nisi forte dicatur quod generetur ex non
ente, quod est impossibile. Si autem in infinitum procederetur,
numquam posset compleri generatio, quia infinita non est transire:
ergo vel oportet ponere aliquid ingenitum materiale principium, aut
impossibile est esse aliquam generationem.
8. Deinde cum
dicit amplius autem ostendit idem ex parte causae formalis: et ponit
duas rationes: quarum prima talis est. Omnis generatio et motus
necesse est quod habeat aliquem finem. Et hoc probat, quia nullus
motus est infinitus, sed cuiuslibet motus est aliquis finis. Hoc
autem planum est in illis motibus, qui finiuntur in suis terminis.
Sed videtur habere instantiam in motu circulari, qui potest esse
perpetuus et infinitus, ut probatur in octavo physicorum. Et quamvis
supposita sempiternitate motus, tota continuitas circularis motus sit
infinita, secundum quod circulatio succedit circulationi, tamen
quaelibet circulatio secundum speciem suam, completa et finita est.
Quod autem ei succedat alia circulatio, hoc accidit quantum ad
circulationis speciem.
9. Et quod
dixerat de motu universaliter, specialiter ostendit de generatione:
non enim potest esse aliqua generatio una infinita, quia non potest
aliquid generari quod impossibile est pervenire ad finem generationis,
cuius finis est factum esse. Et quod factum esse sit terminus
generationis, ex hoc patet: quia quod generatum est, necesse est esse
quando primo factum est, id est quando primo terminatur generatio
eius. Oportet igitur quod cum forma secundum quam aliquid est, sit
terminus generationis, quod non sit procedere in infinitum in formis,
sed quod sit aliqua forma ultima, cuius non sit aliqua generatio.
Omnis enim generationis finis est forma, ut dictum est. Et sic
videtur quod sicut materiam, ex qua aliquid generatur, oportet esse
ingenitam, ex eo quod non proceditur in infinitum, ita etiam quod
formam aliquam oportet esse ingenitam, ex hoc quod in infinitum non
procedatur in formis.
10. Deinde cum
dicit amplius autem secundam rationem ponit quae talis est. Si materia
aliqua est prima quia est ingenita, multo rationabilius est quod sit
substantia, idest forma ingenita, cum per formam res habeat esse;
materia vero magis sit subiectum generationis et transmutationis. Si
vero neutrum eorum sit ingenitum, nihil omnino erit ingenitum; cum
omne quod est, pertineat ad rationem materiae vel formae, vel sit
compositum ex utroque. Hoc autem est impossibile, ut nihil sit
ingenitum, sicut probatum est. Ergo relinquitur quod necesse est
aliquid esse praeter synolon, idest simul totum, idest praeter
singulare compositum ex materia et forma. Et hoc dico aliquid quod sit
forma et species. Materia enim per se non potest esse separata a
singularibus, quia non habet esse nisi per aliud. De forma vero hoc
magis videtur, per quam est esse rerum.
11. Deinde cum
dicit sed si hoc obiicit in contrarium. Si enim aliquis ponat aliquam
formam esse separatam praeter singularia composita ex materia et forma,
erit dubitatio in quibus hoc sit ponendum et in quibus non. Manifestum
enim est quod hoc non est ponendum in omnibus, praecipue in
artificialibus. Non enim est possibile quod sit aliqua domus praeter
hanc domum sensibilem compositam ex materia et forma.
12. Hanc autem
dubitationem solvit Aristoteles partim quidem in duodecimo huius: ubi
ostendit esse quasdam substantias a sensibilibus separatas, quae sunt
secundum seipsas intelligibiles: partim vero in septimo huius, ubi
ostendit formas et species rerum sensibilium non esse a materia
separatas. Non tamen sequitur, quod de rebus sensibilibus non possit
haberi scientia, vel quod scientia sit sensus. Non enim oportet,
quod eumdem modum essendi habeant res in seipsis, quem habent in
consideratione scientis. Quae enim seipsis materialia sunt, ab
intellectu immaterialiter cognoscuntur, ut etiam supra dictum est.
Nec etiam oportet, si forma non est separata a materia, quod
generetur: quia formarum non est generatio, sed compositorum, ut in
septimo huius ostendetur. Patet ergo in quibus oportet ponere
separatas formas, et quibus non. Nam omnium eorum quae sunt secundum
suam naturam sensibilia, formae non sunt separatae. Sed illa quae
sunt secundum naturam suam intelligibilia, sunt a materia separata.
Non enim substantiae separatae sunt naturae horum sensibilium, sed
sunt altioris naturae, alium habentes ordinem in rebus.
|
|