|
1. In
praecedenti libro philosophus disputative processit de illis, quae
debent in hac scientia considerari: hic incipit procedere demonstrative
determinando veritatem quaestionum prius motarum et disputatarum. Fuit
autem in praecedenti libro disputatum tam de his quae pertinent ad modum
huius scientiae, scilicet ad quae se extendit huius scientiae
consideratio, quam etiam de his quae sub consideratione huius scientiae
cadunt. Et quia prius oportet cognoscere modum scientiae quam
procedere in scientia ad ea consideranda de quibus est scientia, ut in
secundo libro dictum est: ideo dividitur haec pars in duas. Primo
dicit de quibus est consideratio huius scientiae. Secundo dicit de
rebus quae sub consideratione huius scientiae cadunt, in quinto libro,
ibi, principium dicitur aliud quidem et cetera. Prima in duas.
Primo subiectum stabilit huius scientiae. Secundo procedit ad
solvendum quaestiones motas in libro praecedenti de consideratione huius
scientiae, ibi, ens autem multis. Circa primum tria facit. Primo
supponit aliquam esse scientiam cuius subiectum sit ens. Secundo
ostendit quod ista non est aliqua particularium scientiarum, ibi, haec
autem et cetera. Tertio ostendit quod haec est scientia quae prae
manibus habetur, ibi, quoniam autem principia et cetera. Quia vero
scientia non solum debet speculari subiectum, sed etiam subiecto per se
accidentia: ideo dicit primo, quod est quaedam scientia, quae
speculatur ens secundum quod ens, sicut subiectum, et speculatur ea
quae insunt enti per se, idest entis per se accidentia.
2. Dicit autem
secundum quod est ens, quia scientiae aliae, quae sunt de entibus
particularibus, considerant quidem de ente, cum omnia subiecta
scientiarum sint entia, non tamen considerant ens secundum quod ens,
sed secundum quod est huiusmodi ens, scilicet vel numerus, vel linea,
vel ignis, aut aliquid huiusmodi.
3. Dicit etiam
et quae huic insunt per se et non simpliciter quae huic insunt, ad
significandum quod ad scientiam non pertinet considerare de his quae per
accidens insunt subiecto suo, sed solum de his quae per se insunt.
Geometra enim non considerat de triangulo utrum sit cupreus vel
ligneus, sed solum considerat ipsum absolute secundum quod habet tres
angulos aequales et cetera. Sic igitur huiusmodi scientia, cuius est
ens subiectum, non oportet quod consideret de omnibus quae insunt enti
per accidens, quia sic consideraret accidentia quaesita in omnibus
scientiis, cum omnia accidentia insint alicui enti, non tamen secundum
quod est ens. Quae enim sunt per se accidentia inferioris, per
accidens se habent ad superius, sicut per se accidentia hominis non
sunt per se accidentia animalis. Necessitas autem huius scientiae quae
speculatur ens et per se accidentia entis, ex hoc apparet, quia
huiusmodi non debent ignota remanere, cum ex eis aliorum dependeat
cognitio; sicut ex cognitione communium dependet cognitio rerum
propriarum.
4. Deinde cum
dicit haec autem hic ostendit, quod ista scientia non sit aliqua
particularium scientiarum, tali ratione. Nulla scientia particularis
considerat ens universale inquantum huiusmodi, sed solum aliquam partem
entis divisam ab aliis; circa quam speculatur per se accidens, sicut
scientiae mathematicae aliquod ens speculantur, scilicet ens quantum.
Scientia autem communis considerat universale ens secundum quod ens:
ergo non est eadem alicui scientiarum particularium.
5. Deinde cum
dicit quoniam autem hic ostendit, quod ista scientia, quae prae
manibus habetur, habet ens pro subiecto, tali ratione. Omne
principium est per se principium et causa alicuius naturae: sed nos
quaerimus prima rerum principia et altissimas causas, sicut in primo
dictum est: ergo sunt per se causa alicuius naturae. Sed non nisi
entis. Quod ex hoc patet, quia omnes philosophi elementa quaerentes
secundum quod sunt entia, quaerebant huiusmodi principia, scilicet
prima et altissima; ergo in hac scientia nos quaerimus principia entis
inquantum est ens: ergo ens est subiectum huius scientiae, quia
quaelibet scientia est quaerens causas proprias sui subiecti.
6. Deinde cum
dicit ens autem hic procedit ad solvendum quaestiones in praecedenti
libro motas de consideratione huius scientiae: et dividitur in tres
partes. Primo solvit quaestionem, qua quaerebant, utrum huius
scientiae esset consideratio de substantiis et accidentibus simul, et
utrum de omnibus substantiis. Secundo solvit quaestionem qua
quaerebatur utrum huius scientiae esset considerare de omnibus istis,
quae sunt unum et multa, idem et diversum, oppositum, contrarium et
huiusmodi, ibi, si igitur ens et unum et cetera. Tertio solvit
quaestionem, qua quaerebatur utrum huius scientiae esset considerare
demonstrationis principia, ibi, dicendum est autem utrum unius et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod huius scientiae
est considerare tam de substantiis quam de accidentibus. Secundo quod
principaliter de substantiis ibi, ubique vero proprie et cetera.
Tertio quod de omnibus substantiis, ibi, omnis autem generis. Circa
primum, utitur tali ratione. Quaecumque communiter unius recipiunt
praedicationem, licet non univoce, sed analogice de his praedicetur,
pertinent ad unius scientiae considerationem: sed ens hoc modo
praedicatur de omnibus entibus: ergo omnia entia pertinent ad
considerationem unius scientiae, quae considerat ens inquantum est
ens, scilicet tam substantias quam accidentia.
7. In hac autem
ratione primo ponit minorem. Secundo maiorem, ibi, quemadmodum ergo
salubrium omnium. Tertio conclusionem, ibi, manifestum igitur et
cetera. Dicit ergo primo, quod ens sive quod est, dicitur
multipliciter. Sed sciendum quod aliquid praedicatur de diversis
multipliciter: quandoque quidem secundum rationem omnino eamdem, et
tunc dicitur de eis univoce praedicari, sicut animal de equo et bove.
Quandoque vero secundum rationes omnino diversas; et tunc dicitur de
eis aequivoce praedicari, sicut canis de sidere et animali. Quandoque
vero secundum rationes quae partim sunt diversae et partim non
diversae: diversae quidem secundum quod diversas habitudines
important, unae autem secundum quod ad unum aliquid et idem istae
diversae habitudines referuntur; et illud dicitur analogice
praedicari, idest proportionaliter, prout unumquodque secundum suam
habitudinem ad illud unum refertur.
8. Item sciendum
quod illud unum ad quod diversae habitudines referuntur in analogicis,
est unum numero, et non solum unum ratione, sicut est unum illud quod
per nomen univocum designatur. Et ideo dicit quod ens etsi dicatur
multipliciter, non tamen dicitur aequivoce, sed per respectum ad
unum; non quidem ad unum quod sit solum ratione unum, sed quod est
unum sicut una quaedam natura. Et hoc patet in exemplis infra
positis.
9. Ponit enim
primo unum exemplum, quando multa comparantur ad unum sicut ad finem,
sicut patet de hoc nomine sanativum vel salubre. Sanativum enim non
dicitur univoce de diaeta, medicina, urina et animali. Nam ratio
sani secundum quod dicitur de diaeta, consistit in conservando
sanitatem. Secundum vero quod dicitur de medicina, in faciendo
sanitatem. Prout vero dicitur de urina, est signum sanitatis.
Secundum vero quod dicitur de animali, ratio eius est, quoniam est
receptivum vel susceptivum sanitatis. Sic igitur omne sanativum vel
sanum dicitur ad sanitatem unam et eamdem. Eadem enim est sanitas quam
animal suscipit, urina significat, medicina facit, et diaeta
conservat.
10. Secundo
ponit exemplum quando multa comparantur ad unum sicut ad principium
efficiens. Aliquid enim dicitur medicativum, ut qui habet artem
medicinae, sicut medicus peritus. Aliquid vero quia est bene aptum ad
habendum artem medicinae, sicut homines qui sunt dispositi ut de facili
artem medicinae acquirant. Ex quo contingit quod ingenio proprio
quaedam medicinalia operantur. Aliquid vero dicitur medicativum vel
medicinale, quia eo opus est ad medicinam, sicut instrumenta quibus
medici utuntur, medicinalia dici possunt, et etiam medicinae quibus
medici utuntur ad sanandum. Et similiter accipi possunt alia quae
multipliciter dicuntur, sicut et ista.
11. Et sicut
est de praedictis, ita etiam et ens multipliciter dicitur. Sed tamen
omne ens dicitur per respectum ad unum primum. Sed hoc primum non est
finis vel efficiens sicut in praemissis exemplis, sed subiectum. Alia
enim dicuntur entia vel esse, quia per se habent esse sicut
substantiae, quae principaliter et prius entia dicuntur. Alia vero
quia sunt passiones sive proprietates substantiae, sicut per se
accidentia uniuscuiusque substantiae. Quaedam autem dicuntur entia,
quia sunt via ad substantiam, sicut generationes et motus. Alia autem
entia dicuntur, quia sunt corruptiones substantiae. Corruptio enim
est via ad non esse, sicut generatio via ad substantiam. Et quia
corruptio terminatur ad privationem, sicut generatio ad formam,
convenienter ipsae etiam privationes formarum substantialium esse
dicuntur. Et iterum qualitates vel accidentia quaedam dicuntur entia,
quia sunt activa vel generativa substantiae, vel eorum quae secundum
aliquam habitudinem praedictarum ad substantiam dicuntur, vel secundum
quamcumque aliam. Item negationes eorum quae ad substantiam
habitudinem habent, vel etiam ipsius substantiae esse dicuntur. Unde
dicimus quod non ens est non ens. Quod non diceretur nisi negationi
aliquo modo esse competeret.
12. Sciendum
tamen quod praedicti modi essendi ad quatuor possunt reduci. Nam unum
eorum quod est debilissimum, est tantum in ratione, scilicet negatio
et privatio, quam dicimus in ratione esse, quia ratio de eis
negociatur quasi de quibusdam entibus, dum de eis affirmat vel negat
aliquid. Secundum quid autem differant negatio et privatio, infra
dicetur.
13. Aliud autem
huic proximum in debilitate est, secundum quod generatio et corruptio
et motus entia dicuntur. Habent enim aliquid admixtum de privatione et
negatione. Nam motus est actus imperfectus, ut dicitur tertio
physicorum.
14. Tertium
autem dicitur quod nihil habet de non ente admixtum, habet tamen esse
debile, quia non per se, sed in alio, sicut sunt qualitates,
quantitates et substantiae proprietates.
15. Quartum
autem genus est quod est perfectissimum, quod scilicet habet esse in
natura absque admixtione privationis, et habet esse firmum et solidum,
quasi per se existens, sicut sunt substantiae. Et ad hoc sicut ad
primum et principale omnia alia referuntur. Nam qualitates et
quantitates dicuntur esse, inquantum insunt substantiae; motus et
generationes, inquantum tendunt ad substantiam vel ad aliquid
praedictorum; privationes autem et negationes, inquantum removent
aliquid trium praedictorum.
16. Deinde cum
dicit quemadmodum ergo hic ponit maiorem primae rationis; dicens, quod
est unius scientiae speculari non solum illa quae dicuntur secundum
unum, idest secundum unam rationem omnino, sed etiam eorum quae
dicuntur per respectum ad unam naturam secundum habitudines diversas.
Et huius ratio est propter unitatem eius ad quod ista dicuntur; sicut
patet quod de omnibus sanativis considerat una scientia, scilicet
medicinalis, et similiter de aliis quae eodem modo dicuntur.
17. Deinde cum
dicit manifestum igitur hic ponit conclusionem intentam quae per se est
manifesta.
18. Ubique vero
hic ponit quod haec scientia principaliter considerat de substantiis,
etsi de omnibus entibus consideret, tali ratione. Omnis scientia quae
est de pluribus quae dicuntur ad unum primum, est proprie et
principaliter illius primi, ex quo alia dependent secundum esse, et
propter quod dicuntur secundum nomen; et hoc ubique est verum. Sed
substantia est hoc primum inter omnia entia. Ergo philosophus qui
considerat omnia entia, primo et principaliter debet habere in sua
consideratione principia et causas substantiarum; ergo per consequens
eius consideratio primo et principaliter de substantiis est.
19. Deinde cum
dicit omnis autem hic ostendit quod primi philosophi est considerare de
omnibus substantiis, tali ratione. Omnium eorum qui sunt unius
generis, est unus sensus et una scientia, sicut visus est de omnibus
coloribus, et grammatica considerat omnes voces. Si igitur omnia
entia sint unius generis aliquo modo, oportet quod omnes species eius
pertineant ad considerationem unius scientiae quae est generalis: et
species entium diversae pertineant ad species illius scientiae
diversas. Hoc autem dicit, quia non oportet quod una scientia
consideret de omnibus speciebus unius generis secundum proprias rationes
singularum specierum, sed secundum quod conveniunt in genere.
Secundum autem proprias rationes pertinent ad scientias speciales,
sicut est in proposito. Nam omnes substantiae, inquantum sunt entia
vel substantiae, pertinent ad considerationem huius scientiae:
inquantum autem sunt talis vel talis substantia, ut leo vel bos,
pertinent ad scientias speciales.
|
|