|
1. Postquam
determinavit philosophus et posuit rationes contra negantes primum
principium, hic ostendit quomodo diversimode est procedendum, quo ad
diversos, qui ex diversis viis in praedictum errorem devenerunt: et
dividitur in duas partes. Primo ostendit quod diversimode est
procedendum contra diversos. Secundo incipit procedere alio modo quam
supra, ibi, venit autem dubitantibus. Dicit ergo primo, quod non
est idem modus homiliae, idest popularis allocutionis, vel bonae
constructionis, secundum aliam translationem, idest ordinatae
dispositionis vel intercessionis, sicut in Graeco habetur, idest
persuasionis, ad omnes praedictas positiones, scilicet de veritate
contradictionis et veritate eorum quae apparent. Dupliciter enim
aliqui incidunt in praedictas positiones. Quidam enim ex dubitatione.
Cum enim eis occurrunt aliquae sophisticae rationes, ex quibus
videantur sequi praedictae positiones, et eas nesciunt solvere,
concedunt conclusionem. Unde eorum ignorantia est facile curabilis.
Non enim obviandum est eis vel occurrendum ad rationes quas ponunt,
sed ad mentem, ut scilicet solvatur dubitatio de mentibus, per quam in
huiusmodi opiniones inciderunt. Et tunc ab istis positionibus
recedunt.
2. Alii vero
praedictas positiones prosequuntur non propter aliquam dubitationem eos
ad huiusmodi inducentem, sed solum causa orationis, idest ex quaedam
protervia, volentes huiusmodi rationes impossibiles sustinere propter
seipsas, quia contraria earum demonstrari non possunt. Et horum
medela est argumentatio vel arguitio quae est in voce orationis et in
nominibus, idest per hoc quod ipsa vox orationis aliquid significat.
Significatio autem orationis a significatione nominum dependet. Et
sic oportet ad hoc principium redire, quod nomina aliquid significant;
sicut supra philosophus usus est.
3. Deinde cum
dicit venit autem quia superius obviavit super hoc ex significatione
nominum, hic incipit obviare dubitantibus solvendo eorum dubitationes.
Et primo quantum ad illos, qui ponebant contradictoria esse simul
vera. Secundo quantum ad illos qui ponebant omnia apparentia esse
vera, ibi, similiter autem. Circa primum duo facit. Primo ponit
dubitationem quae movet quosdam ad concedendum contradictoria esse simul
vera. Secundo solvit, ibi, igitur ex his. Dicit ergo, quod opinio
de hoc quod contradictio simul verificetur, quibusdam venit per modum
dubitationis ex sensibilibus, in quibus apparet generatio et corruptio
et motus. Videbatur enim quod ex aliquo uno fiebant contraria, sicut
ex aqua fit et aer qui est calidus, et terra quae est frigida. Sed
omne quod fit, fit ex prius existente. Quod enim non est, non
contingit fieri, cum ex nihilo nihil fiat. Oportet ergo quod res
fuerit simul in se habens contradictionem; quia si ex uno et eodem fit
calidum et frigidum, fit per consequens calidum et non calidum.
4. Propter
hanc autem rationem Anaxagoras dixit quod omnia in omnibus miscentur.
Ex hoc enim quod videbat quodlibet ex quolibet fieri, putabat quod
nihil posset fieri ex alio nisi ante fuisset ibi. Et huic rationi
videtur acquievisse Democritus. Posuit enim vacuum et plenum in
qualibet parte corporis coniungi. Quae quidem se habent sicut ens et
non ens. Nam plenum se habet sicut ens, vacuum vero sicut non ens.
5. Deinde cum
dicit igitur ex solvit praedictam dubitationem dupliciter. Primo sic,
dicens quod sicut dictum est, illis qui ex dubitatione opinantur
praedicta inconvenientia, obviandum est ad mentem. Igitur ad
suscipientes, idest opinantes contradictoria simul verificari, ex
his, idest praedicta ratione dicimus, quod quodammodo recte dicunt,
et quodammodo ignorant quid dicunt, inconvenienter loquentes. Ens
enim dupliciter dicitur; ens actu, et ens in potentia. Cum igitur
dicunt quod ens non fit ex non ente, quodammodo verum dicunt, et
quodammodo non. Nam ens fit ex non ente actu, ente vero in potentia.
Unde etiam aliquo modo idem potest esse simul ens et non ens, et
aliquo modo non potest. Contingit enim quod idem sit contraria in
potentia, non tamen perfecte, idest in actu. Si enim tepidum est in
potentia calidum et frigidum, neutrum tamen in actu.
6. Deinde cum
dicit amplius autem secundam solutionem ponit ibi, dicens, quod dignum
dicimus, quod ipsi suscipiant vel opinentur aliquam substantiam esse
cui nec insit motus, nec generatio, nec corruptio, quod probatum est
octavo physicorum. Tali autem substantiae non poterit concludi ex
ratione praedicta, quod insint contraria, quia ex ea non fit aliquid.
Et haec solutio videtur procedere secundum Platonicos, qui propter
mutabilitatem sensibilium coacti sunt ponere ideas immobiles, scilicet
de quibus dentur definitiones, et fiant demonstrationes, et certa
scientia habeatur; quasi de his sensibilibus propter eorum
mutabilitatem et admixtionem contrarietatis in eis certa scientia esse
non possit. Sed prima solutio sufficientior est.
|
|