|
1. Postquam
philosophus solvit dubitationem, ex qua inducebantur antiqui ad
ponendum contradictoria simul esse vera, hic removet illa, ex quibus
aliqui inducebantur ad ponendum omne, quod apparet, esse verum.
Dividitur autem pars ista in duas. Primo ponit dubitationes, ex
quibus aliqui movebantur ad praedictam positionem ponendam. Secundo
removet dubitationes praedictas, ibi, nos autem et ad hanc orationem.
Circa primum duo facit. Primo ponit rationem eorum, ex qua
movebantur ad ponendum omne, quod apparet, esse verum. Secundo
assignat causam praedictae rationis, ibi, omnino vero propter
existimare. Dicit ergo primo, quod sicut opinio, quae ponebat
contradictoria simul esse vera, veniebat ex quibusdam sensibilibus, in
quibus contingit contradictoria fieri ex aliquo uno, similiter et
veritas quae est circa apparentia, idest opinio de veritate
apparentium, venit ex quibusdam sensibilibus, illis scilicet qui non
protervientes, sed dubitantes in hanc positionem incidunt. Et hoc
quia de eisdem sensibilibus inveniuntur contrariae opiniones
diversorum. Et hoc tripliciter. Primo, quia quibusdam gustantibus
videtur dulce, quod aliis videtur amarum esse. Et sic homines de
omnibus sensibilibus contrariam opinionem habent. Secundo, quia multa
animalia contraria iudicant de sensibilibus nobis. Illud enim quod
videtur sapidum bovi vel asino, mali saporis ab homine iudicatur.
Tertio, quia idem homo in diversis temporibus diversimode iudicat de
sensibilibus. Quod enim nunc videtur sibi dulce et sapidum, alio
tempore sibi videtur amarum et insipidum.
2. Nec potest
assignari ratio certa per quam fiat manifestum, quae opinionum istarum
sit vera, aut quae sit falsa; quia non magis una earum videtur vera
uni, quam alteri altera. Ergo oportet quod aequaliter sint verae,
vel aequaliter falsae. Et ideo dixit Democritus, quod aut nihil est
determinate verum in rebus; aut si quid est verum, non est nobis
manifestum. Cognitionem enim rerum accipimus per sensus. Iudicium
autem sensus non est certum, cum non semper eodem modo iudicet. Unde
nulla certitudo videtur nobis esse de veritate, ut possimus dicere,
quod haec opinio determinate est vera et contraria determinate est
falsa.
3. Sed quia
posset aliquis dicere, contra hanc opinionem, quod aliqua regula
potest sumi per quam discernitur inter contrarias opiniones quae earum
sit vera, ut videlicet dicamus quod illud est verum iudicium de
sensibilibus quod dant sani, non quod dant aegrotantes; et de veritate
hoc est verum iudicium, quod dant sapientes et intelligentes, non
autem quod dant insipientes vel stulti: ideo in principio removet istam
responsionem per hoc, quod iudicium certum de veritate non convenienter
potest sumi ex multitudine et paucitate, ut scilicet dicatur esse verum
quod multis videtur, falsum autem quod videtur paucis; cum quandoque
illud quod est pluribus opinabile, non sit simpliciter verum. Sanitas
autem et aegritudo, sive sapientia et stultitia, non videntur differre
nisi secundum multitudinem et paucitatem. Si enim omnes vel plures
essent tales quales sunt illi qui nunc reputantur desipientes vel
stulti, illi reputarentur sapientes. Et qui nunc reputantur
sapientes, reputarentur stulti. Et similiter est de sanitate et
aegritudine. Non ergo credendum est magis iudicio sani et sapientis de
falsitate et veritate, quam iudicio infirmi et insipientis.
|
|