|
1. Ostendit
causam praedictae positionis. Et primo ex parte sensus. Secundo ex
parte sensibilium, ibi, huius autem opinionis causa et cetera. Circa
primum tria facit. Primo ponit causam praedictae positionis ex parte
sensus. Secundo recitat diversorum opiniones, quae in hanc causam
concordaverunt, ibi, ex his Empedocles et cetera. Tertio invehit
contra eos, ibi, quare gravissimum. Dicit ergo primo, quod antiqui
hoc opinabantur, quod prudentia sive sapientia vel scientia non esset
nisi sensus. Non enim ponebant differentiam inter sensum et
intellectum. Cognitio autem sensus fit per quamdam alterationem sensus
ad sensibilia: et ita quod sensus aliquid sentiat, provenit ex
impressione rei sensibilis in sensum. Et sic semper cognitio sensus
respondet naturae rei sensibilis, ut videtur. Oportet igitur,
secundum eos, quod illud, quod videtur secundum sensum, sit de
necessitate verum. Cum autem coniunxerimus quod omnis cognitio est
sensitiva, sequitur quod omne quod alicui apparet quocumque modo, sit
verum.
2. Haec autem
ratio non solum deficit in hoc, quod ponit sensum et intellectum idem,
sed et in hoc quod ponit iudicium sensus nunquam falli de sensibilibus.
Fallitur enim de sensibilibus communibus et per accidens, licet non de
sensibilibus propriis, nisi forte ex indispositione organi. Nec
oportet, quamvis sensus alteretur a sensibilibus, quod iudicium sensus
sit verum ex conditionibus rei sensibilis. Non enim oportet quod actio
agentis recipiatur in patiente secundum modum agentis, sed secundum
modum patientis et recipientis. Et inde est quod sensus non est
quandoque dispositus ad recipiendum formam sensibilis secundum quod est
in ipso sensibili; quare aliter aliquando iudicat quam rei veritas se
habeat.
3. Deinde cum
dicit ex his enim recitat diversorum opiniones assentientium causis
praedictis. Omnia autem dicta eorum, quae inducit, tendunt ad duo.
Quorum primum est, quod intellectus sit idem cum sensu. Aliud est,
quod omne quod videtur sit verum. Dicit ergo, quod ex praedictis
rationibus Empedocles et Democritus et singuli aliorum sunt facti rei
talibus opinionibus, ut est dicere verisimile, idest sicut
verisimiliter coniecturare possumus ex eorum dictis.
4. Dicit enim
Empedocles quod illi, qui permutant habitum, idest dispositionem
corporis, permutant etiam prudentiam; quasi intellectus cuius est
prudentia, sequatur habitudinem corporis, sicut et sensus. Nam
prudentia crescit in hominibus ad apparens, idest per hoc quod aliquid
de novo incipit apparere homini, profectus scientiae fit in homine:
sed hoc fit per hoc quod dispositio corporis variatur. Alia translatio
habet melius: ad praesens enim voluntas vel consilium augetur
hominibus, quasi dicat: secundum dispositiones diversas praesentes,
nova consilia, sive novae voluntates, sive novae prudentiae hominibus
augentur; quasi consilium sive voluntas non sequatur aliquam vim
intellectivam in homine, quae sit praeter sensum, sed solam
dispositionem corporis quae variatur secundum praesentiam diversarum
rerum. In aliis autem libris suis dicit Empedocles quod quantum ad
alterationem transformat, idest secundum quantitatem qua homo
transformatur in alteram dispositionem corporis, tanta eis est semper
cura inquit, id est quod tot curae sive sollicitudines seu prudentiae
hominibus adveniunt. Quod quidem est difficile. Alia translatio
melius sic habet. Quia quantumcumque mutati fiant, intantum secundum
ipsas semper sapere alia statutum est sive stultum. Vel ipsis affuit
secundum aliam literam: quasi dicat, quod quantumcumque homo mutatur
in dispositione corporis, intantum semper alia sapientia, quasi alium
intellectum et aliam sapientiam habens.
5. Deinde
ponit opinionem Parmenidis ad idem; dicens, quod Parmenides de rerum
veritate enuntiat eodem modo sicut Empedocles. Dicit enim quod sicut
unusquisque habet dispositionem membrorum valde circumflexorum, vel
multae flexionis, secundum aliam literam, ita intellectus hominibus:
quasi dicat, quod in membris hominis est multa varietas et
circumvolutio ad hoc quod talis membrorum dispositio adaptetur ad
operationem intellectus, qui sequitur membrorum complexionem, secundum
eum. Ipse enim dicit quod idem est quod curavit, idest quod curam
habet sive prudentiam de membris ex natura membrorum: et quod est in
omnibus, idest in singulis partibus universi, et quod est in omni,
idest in toto universo. Sed tamen aliter nominatur in toto universo,
et in singulis partibus universi et etiam in homine. Et hoc in toto
universo, dicitur Deus. In singulis autem partibus universi,
dicitur natura. In homine autem, dicitur intellectus. Et sic hoc
habet plus in homine quam in aliis partibus universi, quia in homine
illa virtus intelligit propter complexionem determinatam membrorum, non
autem in aliis rebus. In quo etiam datur intelligi quod intellectus
sequitur complexionem corporis, et per consequens non differt a sensu.
Alia translatio planius habet sic. Idem enim quod quidam sapit
membrorum, non est in hominibus et omnibus et omnium. Plus enim est
intellectus.
6. Deinde
ponit opinionem Anaxagorae qui pronuntiavit ad quosdam suos socios vel
amicos reducendo eis ad memoriam, quia talia sunt eis entia, qualia
suscipiunt sive opinantur. Et hoc est secundum quod in illis dictis
philosophorum tangitur, scilicet quod veritas sequatur opinionem.
7. Deinde
ponit opinionem Homeri, de quo dicunt, quod videbatur eamdem
opinionem habere. Fecit enim in sua recitatione Hectorem iacere quasi
in extasi a plaga sibi illata aliud cunctantem, idest aliud cogitantem
quam prius, vel aliena sapientem, secundum aliam translationem,
scilicet ab his quae prius sapuerat, quasi cunctantem quidem et non
cunctantem, idest in illo strato, in quo iacebat percussus, esset
sapiens et non sapiens: sed non quantum ad eadem; quia quantum ad
illa, quae tunc sibi videbantur sapiens erat; quantum autem ad illa
quae prius sapuerat et iam sapere desierat, non erat sapiens. Alia
translatio sic habet: sapientes quidem et desipientes: quasi dicat,
fuit de Hectore qui sapiebat aliena post plagam, ita contingit et de
aliis quod sunt simul sapientes et desipientes, non secundum eadem sed
secundum diversa.
8. Ex omnibus
autem praedictis philosophorum opinionibus concludit conclusionem
intentam, scilicet quod si utraeque sint prudentiae, scilicet secundum
quas homo existimat contraria mutatus de una dispositione in aliam;
quod omne id quod existimatur sit verum. Non enim esset prudentia
existimare falsum. Unde sequitur quod entia similiter se habeant sic
et non sic.
9. Deinde cum
dicit quare et invehit contra praedictos philosophos, dicens, quod
gravissimum accidens est quod eis accidit. Nam si illi, qui maxime
viderunt verum inquantum contingit ab homine posse videri, scilicet
praedicti philosophi, qui etiam sunt maxime quaerentes et amantes
verum, tales opiniones et tales sententias proferunt de veritate,
quomodo non est dignum praedictos philosophos dolere de hoc, quod eorum
studium frustratur, si veritas inveniri non potest? Alia litera habet
quomodo non est dignum relinquere vel respuere philosophari conantes?
Idest quod homo non adhaereat his, qui volunt philosophari, sed eos
contemnat. Nam si nullum verum potest ab homine de veritate sciri,
quaerere veritatem est quaerere illud, quod non potest homo habere,
sicut ille qui prosequitur vel fugat volatilia. Quanto enim magis
prosequitur, tanto magis ab eo elongantur.
10. Deinde
cum dicit huius autem assignat causam praemissae opinionis ex parte
sensibilium; scilicet quae causa praedictae opinionis etiam ex parte
sensibilium ponebatur. Nam, cum sensibile sit prius sensu
naturaliter, oportet quod dispositio sensuum sequatur sensibilium
dispositionem. Assignat autem ex parte sensibilium duplicem causam;
quarum secunda ponitur, ibi, amplius autem omnium et cetera. Dicit
ergo primo, quod causa opinionis praedictorum philosophorum fuit, quia
cum ipsi intenderent cognoscere veritatem de entibus, et videretur eis
quod sola sensibilia entia essent, totius veritatis doctrinam
diiudicaverunt ex natura sensibilium rerum. In rebus autem
sensibilibus multum est de natura infiniti sive indeterminati, quia in
eis est materia, quae quantum est de se non determinatur ad unum, sed
est in potentia ad multas formas: et est in eis natura entis similiter
ut diximus, videlicet quod esse rerum sensibilium non est
determinatum, sed ad diversa se habens. Unde non est mirum si non
determinatam cognitionem ingerit sensibus, sed huic sic, et alteri
aliter.
11. Et
propter hoc praedicti philosophi decenter sive verisimiliter loquuntur
ratione praedicta. Non tamen verum dicunt in hoc quod ponunt nihil
determinatum esse in rebus sensibilibus. Nam licet materia quantum est
de se indeterminate se habeat ad multas formas, tamen per formam
determinatur ad unum modum essendi. Unde cum res cognoscantur per suam
formam magis quam per materiam, non est dicendum quod non possit haberi
de rebus aliqua determinata cognitio. Et tamen quia verisimilitudinem
aliquam habet eorum opinio, magis congruit dicere sicut ipsi dicebant,
quam sicut dicit Epicharmus ad Xenophanem, qui forte dicebat omnia
immobilia et necessaria esse, et per certitudinem sciri.
12. Deinde
cum dicit amplius autem ponit secundam causam ex parte sensibilium
sumptam; dicens quod philosophi viderunt omnem hanc naturam, scilicet
sensibilem, in motu esse. Viderunt etiam de permutante, idest de eo
quod movetur, quod nihil verum dicitur inquantum mutatur. Quod enim
mutatur de albedine in nigredinem, non est album nec nigrum inquantum
mutatur. Et ideo si natura rerum sensibilium semper permutatur, et
omnino, idest quantum ad omnia, ita quod nihil in ea est fixum, non
est aliquid determinate verum dicere de ipsa. Et ita sequitur quod
veritas opinionis vel propositionis non sequatur modum determinatum
essendi in rebus, sed potius id quod apparet cognoscendi; ut hoc sit
esse verum unumquodque quod est alicui apparere.
13. Et quod
ista fuerit eorum ratio, ex hoc patet. Nam ex hac susceptione sive
opinione pullulavit opinio dictorum philosophorum summa vel extrema,
idest quae invenit quid summum vel extremum huius sententiae, quae
dicebat heraclizare, idest sequi opinionem Heracliti, vel sequentium
Heraclitum secundum aliam literam, idest qui dicebant se opinionem
Heracliti sequi qui posuit omnia moveri, et per hoc nihil esse verum
determinate. Et hanc opinionem habuit Cratylus, qui ad ultimum ad
hanc dementiam devenit, quod opinatus est quod non oportebat aliquid
verbo dicere, sed ad exprimendum quod volebat, movebat solum digitum.
Et hoc ideo, quia credebat quod veritas rei quam volebat enuntiare,
primo transibat, quam oratio finiretur. Breviori autem spatio digitum
movebat. Iste autem Cratylus reprehendit vel increpavit Heraclitum.
Heraclitus enim dixit quod non potest homo bis intrare in eodem
flumine, quia antequam intret secundo, aqua quae erat fluminis iam
defluxerat. Ipse autem existimavit, quod nec semel potest homo
intrare in eumdem fluvium, quia ante etiam quam semel intret, aqua
fluminis defluit et supervenit alia. Et ita non solum etiam non potest
homo bis loqui de re aliqua antequam dispositio mutetur, sed etiam nec
semel.
|
|