|
1. Disputat
contra praedicta. Et primo quantum ad hoc quod ponebant de
mutabilitate rerum sensibilium. Secundo quantum ad hoc quod dicebatur
de apparentia sensuum, ibi, de veritate vero quod non est. Circa
primum, ponit sex rationes; quarum prima talis est. Qui existimat
non esse de eo quod non est, veram opinionem habet, et veram orationem
profert si hoc enuntiat: sed quod mutatur, dum mutatur non est, nec
illud ad quod mutatur, nec illud ex quo mutatur: ergo aliquid vere
potest dici de eo quod mutatur. Sic ergo possumus dicere contra
praedictam rationem vel orationem, idest opinionem dicentem quod de eo
quod mutatur nihil potest verum dici, quia permutans, idest quod
mutatur, quando permutat, idest quando permutatur, habet quamdam
orationem vel rationem veram in eis, idest secundum praedictorum
opinionem non existimari, idest quod non existimetur aliquid ei
inesse.
2. Deinde cum
dicit est etiam secundam rationem ponit, quae talis est. Omne quod
permutatur, habet iam aliquid de termino ad quem permutatur; quia quod
mutatur, dum mutatur, partim est in termino ad quem, et partim in
termino a quo, ut probatur in sexto physicorum; vel secundum aliam
literam abiiciens habet aliquid eius quod abiicitur. Et ex hoc datur
intelligi quod in eo quod movetur, sit aliquid de termino a quo: quia
quamdiu aliquid movetur, tamdiu terminus a quo abiicitur; non autem
abiiceretur nisi aliquid eius inesset subiecto mobili. Et eius quod
fit, necesse est iam aliquid esse: quia omne quod fit fiebat, ut
probatur sexto physicorum. Patet etiam, quod si aliquid corrumpitur,
quod adhuc aliquid sit; quia si omnino non esset, iam esset omnino in
corruptum esse, et non in corrumpi. Similiter autem si aliquid
generatur, oportet quod sit materia ex qua generatur, et agens a quo
generatur. Hoc autem non est possibile procedere in infinitum; quia
ut probatur in secundo, nec in causis materialibus, nec in agentibus,
in infinitum proceditur. Sic igitur est magna dubitatio contra eos qui
dicunt, quod de eo quod movetur nihil potest vere dici: tum quia in eo
quod movetur et generatur est aliquid de termino ad quem: tum quia in
omni generatione et motu oportet ponere aliquid ingenitum et immobile ex
parte materiae et agentis.
3. Deinde cum
dicit sed haec tertiam rationem ponit. Et haec ratio contradicit eis
quantum ad causam, ex qua opinionem sumpserunt, quia omnia sensibilia
semper moventur. Moti enim sunt ad hoc dicendum ex his quae augentur.
Viderunt enim quod aliquid per unum annum crescit secundum modicam
quantitatem; et crediderunt quod motus augmenti esset continuus, ita
quod quantitas, secundum quam attenditur augmentum divideretur
proportionaliter secundum partes temporis, ita quod in qualibet parte
fieret augmentum alicuius quantitatis, cuius proportio esset ad totam
quantitatem, sicut proportio partis temporis ad totum tempus. Unde,
cum iste motus sit insensibilis, existimaverunt similiter quod ea quae
videntur quiescere, moventur, sed motu insensibili.
4. Dicit ergo
contra illos, quod praetermissis illis, quae dicta sunt, patet quod
non est idem motus secundum quantitatem, et secundum qualitatem vel
formam. Et quamvis concedatur eis quod motus secundum quantitatem sit
continuus in rebus, et quod omnia hoc motu semper insensibiliter
moveantur, tamen secundum qualitatem vel formam non oportet quod
propter hoc semper omnia moveantur. Et ita poterit haberi cognitio de
rebus determinata; quia res magis cognoscuntur per suam speciem quam
per suam quantitatem.
5. Deinde cum
dicit amplius autem quartam rationem ponit, dicens, quod dignum est
renuere sive increpare sic existimantes, idest opinantes, scilicet
quod omnia sensibilia sunt semper in motu, propter hoc quod paucorum
sensibilium numerum inveniunt sic se habentem, cum tamen plura
sensibilia immobilia sint, nisi quantum ad motum localem. Constat
enim quod sola sensibilia quae sunt hic circa nos in sphaera activorum
et passivorum, sunt in generatione et corruptione. Huiusmodi autem
locus est quasi nihil respectu universi. Nam tota terra non habet
sensibilem quantitatem respectu supremae sphaerae. Ideo se habet ad
eam sicut centrum, sicut astrologi probant per hoc quod semper sex
signa zodiaci super terram apparent. Quod non esset, si terra aliquam
partem caeli sensu notabilem a nobis occultaret. Stultum enim fuit de
tota natura sensibili iudicare propter illa pauciora; immo tolerabilius
fuisset quod tota natura sensibilis fuisset diiudicata secundum modum
caelestium corporum, quae multum excedunt alia in quantitate.
6. Deinde cum
dicit amplius autem quintam rationem ponit, dicens, quod contra haec
dicenda sunt ea quae supra sunt dicta in hoc eodem libro; scilicet quod
sit quaedam natura immobilis, scilicet natura primi motoris, ut
probatum est in octavo physicorum. Et hoc est dicendum contra eos, et
ipsi debent hoc credere, sicut alibi probatum est. Et ideo non est
verum, quod omnia sint semper in motu, et quod nihil vere de aliquo
possit dici.
7. Deinde cum
dicit et etiam sextam rationem ponit, dicens, quod illa positio, qua
ponunt omnia moveri, repugnat primae eorum positioni, qua ponuntur
contradictoria simul verificari de eodem: quia si aliquid simul est et
non est, magis sequitur quod omnia quiescant quam quod omnia
moveantur. Nihil enim permutatur ad hoc quod iam inest ei; sicut quod
iam est album non mutatur ad albedinem. Si autem idem contingit simul
esse et non esse, omnia insunt omnibus, ut supra probatum est, quia
omnia sunt unum. Et ita non erit in quod possit aliquid permutari.
|
|