|
1. Hic incipit
procedere contra ipsam rationem de veritate apparentium: et circa hoc
duo facit. Primo improbat hanc opinionem. Secundo inducit
conclusionem intentam, ibi, igitur quia cunctorum. Circa primum duo
facit. Primo disputat contra illos, qui praedictam positionem propter
aliquam rationem vel dubitationem posuerunt. Secundo contra
protervientes, ibi, sunt autem quidam. Circa primum ponit septem
rationes. Circa primam sic dicit. Ostensum est, quod non omnia sunt
mutabilia, sed de veritate quod non omne apparens sit verum, ista
consideranda sunt: quorum primum est quod sensus non est proprie causa
falsitatis, sed phantasia, quae non est idem sensui: quasi dicat:
diversitas iudiciorum, quae dantur de sensibilibus, non provenit ex
sensu, sed ex phantasia, ad quam propter aliquod impedimentum naturae
proveniunt deceptiones sensuum. Phantasia autem non est eadem sensui,
ut probatur tertio de anima, sed est motus factus a sensu secundum
actum. Unde quod ipsi attribuerunt sensui istam diversitatem
iudiciorum, per quam unus iudicatur falsum sentire de hoc, de quo
alius verum sentit, non convenienter faciunt. Alia translatio melius
habet, et primum quidem quia nec sensus falsus proprii est. Sed
phantasia non idem est sensui: quasi dicat, quod nullus sensus de
proprio obiecto decipitur, sicut visus non decipitur de coloribus. Ex
quo patet quod iudicium sensus de sensibili proprio est determinatum.
Unde oportet determinatam veritatem esse in rebus.
2. Et si
obiiciatur quod aliquando etiam circa sensibilia propria error accidit,
respondet quod hoc non est ex sensu, sed ex phantasia, per cuius
indispositionem aliquando contingit quod id quod per sensum accipitur,
aliter ad ipsam perveniat quam sensu percipiatur, sicut patet in
phreneticis in quibus organum phantasiae est laesum.
3. Deinde cum
dicit deinde dignum secundam rationem ponit, circa quam sic dicit.
Dignum est admirari si aliqui de hoc quaerunt, vel dubitant, secundum
aliam literam, utrum magnitudines tales sint quales videntur a
remotis, vel quales videntur a propinquis. Quasi enim per se verum
est quod sensus propinquas magnitudines iudicat tales esse quales sunt,
remotas autem minores quam sint, quia quod a remotiori videtur,
videtur minus, ut in perspectiva probatur.
4. Et simile
est si quis dubitat utrum colores sint tales quales videntur a remotis,
vel quales videntur a propinquis. Constat enim quod virtus agentis
quanto plus in remotis porrigitur in agendo, tanto deficientior eius
invenitur effectus. Ignis enim minus calefacit quae distant, quam
quae sunt propinqua. Unde et color corporis perfecti sensitivi non ita
immutat perfecte in remoto ut in propinquo diaphanum. Et propter hoc
verius est iudicium sensus de coloribus sensibilibus in propinquo quam
in remoto.
5. Et simile
est etiam si quis dubitat utrum aliqua talia sint qualia videntur
sanis, aut qualia videntur laborantibus, idest infirmis. Sani enim
habent organa sensuum bene disposita, et ideo species sensibilium in
eis recipiuntur prout sunt, et propter hoc verum est iudicium sanorum
de sensibilibus. Organa vero infirmorum sunt indisposita. Unde non
convenienter immutantur a sensibilibus. Et propter hoc eorum iudicium
de eis non est rectum, ut patet in gustu: cuius organum quia in
infirmis corruptis humoribus est infectum, ea quae sunt boni saporis
eis insipida videntur.
6. Et simile
iterum est utrum pondera sint ita gravia sicut videntur debilibus, vel
sicut videntur robustis. Constat enim quod robusti de ponderibus
iudicant secundum quod sunt. Non autem ita est in debilibus in quibus
difficultas ad sustinendum pondus, non solum provenit ex magnitudine
ponderis, quemadmodum in robustis, sed etiam ex paucitate virtutis.
Unde etiam parva pondera eis magna videntur.
7. Simile est
si aliqui dubitant utrum veritas sic se habeat sicut videtur
dormientibus aut sicut videtur vigilantibus. In dormientibus enim
ligati sunt sensus, et ita iudicium eorum de sensibilibus non potest
esse liberum, sicut est iudicium vigilantium, quorum sensus sunt
soluti. Supra autem dictum est quod mirandum est si dubitant, quia ex
eorum actibus apparet quod non dubitant, nec existimant omnia praedicta
iudicia aequaliter esse vera. Si enim aliquis existens in Lybia in
somnis videat se esse Athenis, vel aliquis existens Parisiis videat
se esse in Hungaria in somnis, a somno surgens non talia operatur,
qualia operaretur si in vigilia hoc percepisset. Iret enim ad Odion,
idest ad locum quemdam qui est Athenis, si in vigilia se Athenis esse
videret, quod non facit si hoc somniavit. Ergo patet quod putat
similiter esse verum, quod videtur dormienti et vigilanti.
8. Similiter
potest argui de aliis quaestionibus praedictis. Licet enim oretenus de
talibus quaerant, tamen de eis in mente non dubitant. Unde patet
rationem, esse nullam, qua ponebant omne quod videtur esse verum.
Hoc enim ponebant, quia diversarum opinionum non potest accipi quae
verior sit, sicut supra dictum est.
9. Deinde cum
dicit amplius autem tertiam rationem ponit; dicens quod de futuris,
sicut Plato dicebat, non similiter est propria, idest principalis
firma et vera et digna credi opinio medici, et ignorantis medicinam,
sicut de hoc futuro quod est infirmatum sanari vel non sanari. Nam
medicus, qui scit causam sanitatis, potest aliqua signa sanitatis
futurae praescire, quae nescit artis medicinalis ignarus. Unde patet
quod stulta est opinio, qua creditur omnes opiniones aequaliter esse
veras.
10. Deinde
cum dicit amplius autem quartam rationem ponit, quia in sensibilibus
non similiter est propria, idest vera et credibilis iudicatio sensus de
alieno sensibili, et de proprio. Sicut visus non similiter iudicat de
coloribus et gustus. Sed credendum est de coloribus iudicio visus.
Et de chymis, idest saporibus, iudicio gustus. Unde si visus
iudicet aliquid dulce esse, et gustus percipit idem esse amarum,
credendum est magis gustui quam visui.
11. Et
similiter etiam non est aequalis ponderis iudicium sensus de proprio
sensibili, et de eo quod est proprio propinquum. Propinqua autem
propriis sensibilibus hic dicuntur sensibilia communia, ut magnitudo,
numerus, et huiusmodi, circa quae magis decipitur sensus quam circa
sensibilia propria, minus tamen quam circa sensibilia alterius sensus,
vel circa ea quae sunt sensibilia per accidens. Et ita patet quod
stultum est dicere omnia iudicia aequaliter esse vera.
12. Deinde
cum dicit quorum unusquisque quintam rationem ponit; dicens, quod
nullus sensus in eodem tempore simul dicit circa idem ita se habere et
non habere. In eodem enim tempore non dicit visus aliquid esse album
et non album, nec bicubitum et non bicubitum, nec dulce et non dulce.
Sed quamvis in diversis temporibus videatur iudicium sensus opposita de
eodem iudicare, nunquam tamen dubitatio accidit ex iudicio circa
passionem ipsam sensibilem, sed circa passionis subiectum, verbi
gratia, de eodem subiecto, scilicet vino, gustui quandoque videtur
quod est dulce, et quandoque quod non est dulce. Quod provenit vel
propter mutationem corporis sensibilis, vel instrumenti quod est
infectum amaris humoribus; et sic quicquid gustat ei non dulce
videtur; vel propter mutationem ipsius vini. Sed nunquam gustus mutat
iudicium suum quin ipsam dulcedinem talem iudicet esse qualem perpendit
in dulci, quando iudicavit eam esse dulcem; sed de ipsa dulcedine
semper verum dicit, et semper eodem modo. Unde si iudicium sensus est
verum, sicut ipsi ponunt, sequitur etiam quod natura dulcis ex
necessitate sit talis, et sic aliquid erit determinate verum in rebus.
Sequitur etiam quod nunquam affirmatio vel negatio sunt simul vera,
quia nunquam sensus simul dicit aliquid esse dulce et non dulce, ut
dictum est.
13. Deinde
cum dicit quamvis et sextam rationem ponit, dicens, quod praedictae
rationes omnes vel opiniones sicut auferunt omnia substantialia
praedicata, ut supra ostensum est, ita auferunt omnia praedicata
necessaria. Sequitur enim quod nihil de altero praedicatur
substantialiter aut necessario. Et quod non substantialiter, ex supra
dictis patet. Quod autem non necessario, sic probatur. Quia
necessarium est, quod non contingit aliter se habere. Si ergo omne
quod est, est sic vel aliter, secundum eos qui dicunt contradictoria
simul esse vera, et oppositas opiniones, sequetur quod nihil sit
necessarium in rebus.
14. Deinde
cum dicit et ex toto septimam rationem ponit, dicens. Si omne
apparens est verum, nec aliquid est verum nisi ex hoc ipso quod est
apparens sensui, sequetur quod nihil est nisi inquantum sensibile est
in actu. Sed si solum sic aliquid est, scilicet inquantum est
sensibile, sequetur quod nihil sit si non erunt sensus. Et per
consequens si non erunt animata vel animalia. Hoc autem est
impossibile.
15. Nam hoc
potest esse verum quod sensibilia inquantum sensibilia non sunt, idest
si accipiantur prout sunt sensibilia in actu, quod non sunt sine
sensibus. Sunt enim sensibilia in actu secundum quod sunt in sensu.
Et secundum hoc omne sensibile in actu est quaedam passio sentientis,
quae non potest esse si sentientia non sunt. Sed quod ipsa sensibilia
quae faciunt hanc passionem in sensu non sint, hoc est impossibile.
Quod sic patet. Remoto enim posteriori, non removetur prius: sed
res faciens passiones in sensu non est ipsemet sensus, quia sensus non
est suimet, sed alterius, quod oportet esse prius sensu naturaliter,
sicut movens moto naturaliter est prius. Visus enim non videt se sed
colorem.
16. Et si
contra hoc dicatur quod sensibile et sensus sunt relativa adinvicem
dicta, et ita simul natura, et interempto uno interimitur aliud;
nihilominus sequitur propositum; quia sensibile in potentia non dicitur
relative ad sensum quasi ad ipsum referatur, sed quia sensus refertur
ad ipsum, ut in quinto huius habetur. Patet igitur quod impossibile
est dici quod ex hoc sunt aliqua vera, quia sensui apparent. Quod
ponunt illi qui ponunt omnia apparentia esse vera, ut ex praedictis
patet.
|
|