|
1. Disputat
contra illos, qui praedictam rationem non ex ratione, sed ex
pertinacia susceperunt: et circa hoc duo facit. Primo ponit qualiter
isti moventur ad hanc opinionem ponendam. Secundo ostendit qualiter
est resistendum, ibi, qui vero vim in solo verbo et cetera. Dicit
ergo primo, quod praeter praedictos qui in praedictam opinionem ex
quibusdam dubitationibus inciderunt, sunt aliqui qui interrogant
persuasos in his, scilicet opinionibus, idest deceptos, ut eos in
deceptione detineant, et has solas rationes habent ad suam opinionem
confirmandam. Alia translatio habet: sunt autem quidam qui deficiunt
sive dubitant huiusmodi persuasorum has rationes solum dicentium. Et
est sensus, quia quidam deceptorum, qui praedictam opinionem tenent,
has solas dubitationes tenent, et his rationibus utuntur, quae infra
dicentur. Si enim dicatur eis quod inter contrarias opiniones
credendum est magis sanis quam infirmis, et sapientibus quam
ignorantibus, et vigilantibus quam dormientibus, ipsi iterato quaerunt
quomodo possit diiudicari sanus per certitudinem ab infirmo, et
vigilans a dormiente, et sapiens a stulto: et breviter in omnibus
diversitatibus opinionum quomodo potest discerni quis illorum iudicat
recte in omnibus, cum quibusdam videatur aliquis esse sapiens qui aliis
videtur stultus, et sic de aliis.
2. Sed istae
dubitationes stultae sunt. Similes enim sunt illi dubitationi, qua
dubitatur, utrum nunc dormiamus, an vigilemus. Horum enim omnium
distinctio per se non est. Omnes autem dubitationes praedictae idem
valent, quia ex eadem radice procedunt. Volunt enim isti sophistae
quod omnium possent accipi rationes demonstrativae. Patet enim quod
ipsi quaerebant accipere aliquod principium, quod esset eis quasi
regula ad discernendum inter infirmum et sanum, inter vigilantem et
dormientem. Nec erant contenti istam regulam qualitercumque scire,
sed eam volebant per demonstrationem accipere. Ergo quod ipsi decepti
sunt, manifestum est in eorum actibus secundum quod diximus. Ex
quibus apparet quod positio eorum sit falsa. Nam si aequaliter efficax
esset iudicium dormientis et vigilantis, eadem sequerentur in actibus
hominum ex utroque iudicio; quod patet esse falsum. Alia litera
habet: quandoque vero quod non persuasi sunt: et est sententia
convenientior praemissis. Ipsi enim licet hoc ponant et oretenus
quaerant, non tamen mente in hoc decipiuntur quod credant similiter
esse verum iudicium dormientis et vigilantis; quod ex eorum actibus
patet, ut dictum est.
3. Sed quamvis
non sint decepti ut in hoc dubitent, haec tamen est passio eorum,
idest infirmitas mentis quod quaerunt rationem demonstrativam eorum
quorum non est demonstratio. Nam principium demonstrationis non est
demonstratio, idest de eo demonstratio esse non potest. Et hoc est
eis facile ad credendum, quia non est hoc difficile sumere etiam per
demonstrationem. Ratio enim demonstrativa probat quod non omnia
demonstrari possunt, quia sic esset abire in infinitum.
4. Deinde cum
dicit qui vero disputat contra istos, vel contra alios, qui nec hac
ratione moventur ad ponendum omnia apparentia esse vera, quia non
potest per demonstrationem accipi regula, per quam certitudinaliter
possit discerni inter iudicantes vere et non vere, sed solum ex quadam
protervia rationem praedictam ponunt. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit quod tales protervientes tendant ducere ad impossibile.
Secundo qualiter resistendum est eis apparenter, ibi, verum si non
omnia. Tertio qualiter eis obviandum est secundum veritatem, ibi, et
sicut praedictum est et cetera. Dicit ergo primo, quod illi qui
quaerunt vim in solo verbo, idest qui non moventur ex aliqua ratione,
nec propter difficultatem alicuius dubitationis, nec propter defectum
demonstrationis, sed solum verbis innituntur, et credunt quod omnia
possunt dicere quae improbari non possunt, isti tales quaerunt ducere
ad aliquod impossibile. Volunt enim ad hoc ducere, quod contraria
sint simul vera, per hoc quod omnia apparentia sunt vera.
5. Deinde cum
dicit verum si docet ex eorum positione eis resistere, et praedictum
inconveniens evitare; dicens, quod nisi ponantur omnia quae sunt esse
ad aliquod, non potest dici, quod omne apparens sit verum. Si enim
sunt quaedam in rebus, quae secundum se habent esse absolutum, non per
relationis sensum vel opinionem, non idem erit eis esse quod apparere:
hoc enim dicit relationem ad sensum vel opinionem, quia apparens alicui
apparet. Et ita oportebit quod non apparens sit verum. Patet igitur
quod quicumque dicit omnia apparentia esse vera, facit omnia entia esse
ad aliquid, scilicet in respectu ad opinionem vel sensum. Et ideo
contra praedictos sophistas, qui quaerunt vim in oratione, si aliquis
dignetur eis dare orationem, idest concedere hanc positionem, quam
ipsi ponunt, custodiendum sive observandum est eis ne deducantur ad
concedendum contradictoria simul esse vera; quia non est dicendum
absolute quod omne apparens est verum; sed quod apparet, est verum cui
apparet, et quantum apparet, et quando apparet et sicut apparet: hoc
enim licitum erat nobis apponere, ex quo res non habent esse
absolutum, sed relativum tantum.
6. Ideo autem
hoc observandum est volentibus hanc positionem concedere, quia si
aliquis concedat eis quod omne apparens est verum, et ita non concedat
cum praedictis determinationibus, sicut dictum est, sequeretur quod
statim dicat contraria simul esse vera. Contingit enim quod idem
secundum visum videtur mel propter similem colorem mellis, et secundum
gustum non mel propter dissimilem saporem. Et similiter cum duo oculi
sint dissimiles, non eadem est visio quae fit per utrumque oculum, vel
non eadem videntur utrique visui qui fit per utrumque oculum. Ut si
pupilla unius oculi infecta sit aliquo grosso vel nigro vapore, alia
vero pura, videbuntur per oculum infectum omnia nigra vel obscura, per
alium autem non. Ideo autem dico hoc esse custodiendum vel
observandum, quia hoc est necessarium apud praedictos sophistas, qui
dicunt ex causis praedictis omne apparens esse verum.
7. Et ex hoc
sequi potest, quod omnia similiter sunt vera et falsa, propter hoc
quod non omnibus eadem apparent, nec etiam eadem ad seipsum, cum
multoties idem homo secundum idem tempus iudicet contraria secundum
diversos sensus. Sicut visus iudicat esse unum, quod tactus iudicat
esse duo propter variationem digitorum, qua contingit quod idem
tangibile per diversa instrumenta tangibilia, scilicet tactus per
diversos digitos, ad vim tactivam pervenit ac si essent duo
tangibilia. Nullatenus autem eidem homini secundum eumdem sensum
similiter et in eodem tempore, videtur quod hoc sit verum, scilicet
contraria simul esse.
8. Ideo autem
forsan est necessarium sic respondere praedictis sophistis, qui dicunt
non propter dubitationem sed orationis causa, quasi ex protervia ipsam
orationem propter seipsam concedentibus, quia hoc non est verum
simpliciter, sed huic verum. Ex hoc enim non sequitur contradictoria
simul esse vera. Esse enim huic verum, et non esse verum illi, non
est contradictorium.
9. Deinde cum
dicit et sicut docet resistere sophistis praedictis secundum veritatem,
et non solum ad hominem; scilicet non concedendo falsam opinionem,
quam ipsi ponunt. Et hoc duabus rationibus: quarum prima sic dicit.
Sicut dictum est prius, si omne apparens est verum, necesse est
facere omnia ad aliquid, scilicet ad opinionem et sensum. Et ex hoc
sequitur hoc inconveniens quod nihil sit, nec fiat, nullo opinante.
Si autem hoc falsum est, quia multa sunt et fiunt de quibus nulla est
opinio vel cognitio, sicut quae sunt in profundo maris vel in
visceribus terrae, manifestum est quod non omnia sunt ad aliquid,
idest ad opinionem et sensum. Et ita non omne apparens est verum.
10. Deinde
cum dicit amplius si ponit secundam rationem, dicens, quod unum non
refertur nisi ad unum; et non ad quodcumque unum, sed ad unum
determinatum. Sicut patet quod sint idem subiecto dimidium et
aequale; non tamen ad aequale dicitur duplum, sed magis ad dimidium.
Aequale vero dicetur ad aequale. Et similiter si ipse homo qui est
opinans sit etiam opinatus, non refertur homo ad opinans inquantum est
opinans, sed inquantum est opinatus. Si igitur omnia entia inquantum
sunt huiusmodi, referuntur ad opinans inquantum opinans est, sequetur
quod hoc quod dico opinans non sit unum, cum ad unum non referatur nisi
unum, sed infinita secundum speciem, cum infinita referantur ad
ipsum; quod est impossibile. Unde non potest dici quod omnia relative
dicantur ad opinans, nec per consequens quod omne apparens vel opinans
sit verum.
11. Deinde
cum dicit igitur quia concludit conclusionem suam intentam: et circa
hoc duo facit. Primo ponit ipsam principalem conclusionem. Secundo
inducit quoddam corollarium ex ea, ibi, si igitur impossibile. Dicit
ergo primo, quod ex praedictis patet, quod inter omnes opiniones vel
sententias ista est firmissima, qua dicitur oppositas dictiones sive
propositiones sive contradictiones non simul esse veras. Et etiam
dictum est quae inconvenientia accidunt dicentibus eas simul esse
veras, et ex qua causa moti sunt ad illa dicendum.
12. Deinde
cum dicit quoniam autem concludit corollarium, dicens, ex dictis,
quod quia impossibile est simul contradictionem verificari de eodem,
manifestum est, quod nec etiam contraria eidem inesse possunt; quia
manifestum est quod non minus in contrariis alterum eorum est privatio,
quam in aliis oppositis, licet utrumque contrariorum sit natura
aliqua; quod non est in affirmatione et negatione, vel in privatione
et habitu. Alterum enim eorum est imperfectum respectu alterius,
sicut nigrum respectu albi, et amarum respectu dulcis. Et sic habet
privationem quamdam adiunctam. Privatio autem est aliqua negatio
substantiae, idest in aliquo subiecto determinato. Et est etiam ab
aliquo genere determinato. Est enim negatio infra genus. Non enim
omne non videns dicitur caecum, sed solum in genere videntium. Sic
igitur patet quod contrarium includit privationem, et privatio est
quaedam negatio. Si igitur impossibile est simul affirmare et negare,
impossibile est contraria simul inesse eidem simpliciter, sed vel ambo
insunt quo, idest secundum aliquid, sicut quando utrumque in potentia
vel secundum partem, vel unum secundum quid et alterum simpliciter:
sicut quando unum est in actu et alterum est in potentia; vel unum
secundum plures et principaliores partes, alterum tantum secundum
aliquam partem, sicut Aethiops est niger simpliciter et albus dente.
|
|