|
1. Postquam
disputavit contra ponentes contradictoria simul esse vera, hic disputat
contra ponentes esse medium inter contradictionem: hi enim dicunt non
semper alteram partem contradictionis esse veram. Et circa hoc duo
facit. Primo disputat contra ipsam positionem. Secundo contra
quasdam alias quaestiones inopinabiles, hanc et superiorem positionem
comitantes, ibi, his autem definitis. Circa primum duo facit.
Primo ponit rationes contra dictam positionem. Secundo ostendit
causam, quare aliqui moti sunt ad positionem illam ponendam, ibi,
evenit autem quibusdam et cetera. Circa primum ponit septem rationes:
dicens primo, quod sicut contradictoria non possunt simul esse vera,
ita nec potest esse medium inter contradictionem; sed de unoquoque
necessarium est aut affirmare aut negare.
2. Et hoc
manifestum est primo ex definitione veri vel falsi: non enim aliud est
magis falsum quam dicere non esse quod est, aut esse quod non est. Et
nihil aliud est magis verum quam dicere esse quod est, aut non esse
quod non est. Patet igitur, quod quicumque dicit aliquid esse, aut
dicit verum, aut dicit falsum: si dicit verum, oportet ita esse,
quia verum est esse quod est. Si dicit falsum, oportet illud non
esse, quia falsum nihil aliud est quam non esse quod est. Et
similiter si dicit hoc non esse, si dicit falsum, oportet esse; si
verum, oportet non esse; ergo de necessitate aut affirmativa aut
negativa est vera. Sed ille, qui ponit medium inter contradictionem,
non dicit quod necesse sit dicere de ente esse vel non esse, neque quod
necesse sit de non ente. Et ita nec affirmans nec negans, de
necessitate dicit verum vel falsum.
3. Deinde cum
dicit amplius autem secundam rationem ponit; quae talis est. Medium
inter duo aliqua accipi potest uno modo vel participatione utriusque
extremi, quod est medium in eodem genere, sicut viride vel pallidum
inter album et nigrum. Alio modo per abnegationem, quod etiam est
diversum in genere, sicut inter hominem et equum, quod nec est homo,
nec est equus, ut lapis. Si ergo inter contradictoria est medium,
aut hoc erit primo modo, aut secundo:
4. Si secundo
modo, tunc nihil permutatur: quod sic patet. Omnis enim permutatio
est ex non bono in bonum, aut ex bono in non bonum. Quare etiam cum
est mutatio inter contraria, ut inter album et nigrum, est mutatio
inter contradictorie opposita. Nam nigrum est non album, ut ex
praedictis patet. Secundum autem praedicta non posset fieri mutatio ex
non bono in bonum, vel e converso: ergo nulla esset mutatio: cum
tamen semper hoc appareat vel videatur, quod ex non bono in bonum fiat
mutatio, vel e converso. Quod autem omnis talis mutatio tollatur ex
praedicta positione facta, sic patet. Non enim potest esse mutatio
nisi inter contraria et media quae sunt unius generis: nec potest esse
mutatio de uno extremo in alterum nisi per medium. Si igitur est
medium inter contradictoria per abnegationem, idest alterius generis,
nulla poterit esse mutatio de extremo in medium, et ita per consequens
de extremo in extremum.
5. Si autem
primo modo, scilicet quod sit medium in contradictione quasi eiusdem
generis, participatione utriusque, sicut pallidum inter album et
nigrum, sequitur hoc inconveniens, quod sit aliqua generatio quae
terminetur ad album, et non fiat ex non albo; quia ad unum extremum
non tantum fit mutatio ex alio extremo, sed etiam ex medio. Hoc autem
non videtur esse verum, scilicet quod sit aliqua generatio terminata ad
album quae non fiat ex non albo. Et sic patet quod nullo modo potest
esse medium in contradictione.
6. Deinde cum
dicit amplius omne tertiam rationem ponit, quae talis est.
Intellectus in omni conceptione sua, qua sentit et intelligit, aut
affirmat aliquid aut negat. Ex definitione autem veri et falsi apparet
quod sive aliquis affirmet sive neget, oportet ut verum dicat, aut
mentiatur: quia quando intellectus sic componit vel affirmando vel
negando sicut est in re, dicit; quando autem non sic, mentitur. Et
ita patet quod semper oportet quod sit vera vel affirmatio vel negatio;
quia oportet quod aliqua opinio sit vera, et omnis opinio affirmatio
est vel negatio: unde oportet quod semper affirmatio vel negatio sit
vera: et sic non est medium in contradictione.
7. Deinde cum
dicit amplius autem quartam rationem ponit, quae talis est. Si in
contradictione ponatur medium, oportet hoc in omnibus contradictionibus
dicere, quod scilicet praeter omnes contradictiones sit aliquid verum
quod est medium inter eas, nisi hoc dicat aliquis orationis causa,
idest absque omni ratione, solum quia placet ei ita dicere. Sed hoc
non potest verum esse in omnibus, quia verum et non verum sunt
contradictoria quaedam. Et ita sequeretur quod aliquis esset, qui nec
verum diceret, nec non verum. Cuius contrarium patuit ex definitione
veri et falsi.
8. Similiter,
cum ens et non ens sint contradictoria, sequitur quod aliquid sit
praeter ens et non ens. Et ita erit quaedam transmutatio praeter
generationem et corruptionem. Nam generatio est transmutatio ad esse,
et corruptio ad non esse; ergo in nulla contradictione erit medium.
9. Deinde cum
dicit amplius in quintam rationem ponit, dicens, quod negatio in
quibusdam generibus inest loco contrariae differentiae. Vel secundum
aliam literam negatio implet contrarium, quia alterum contrariorum,
quae necesse est esse in eodem genere, ex negatione rationem habet;
sicut patet de pari et impari, iusto et iniusto. Si igitur inter
affirmationem et negationem esset aliquod medium, in omnibus istis
contrariis esset aliquod medium, cum affirmationem et negationem
manifeste sequantur. Sicut in numero si esset aliquis numerus qui nec
esset par nec impar. Hoc autem patet esse impossibile ex definitione
paris et imparis. Nam par est quod potest dividi in aequalia. Impar
vero quod non potest. Relinquitur ergo quod inter affirmationem et
negationem non potest esse medium.
10. Deinde
cum dicit amplius in sextam rationem ponit, quae talis est. Ponentes
aliquid medium inter affirmationem et negationem, ponunt aliquod
tertium praeter illa duo, quae ponunt omnes communiter, dicentes nihil
inter ea esse medium. Tria autem ad duo se habent in hemiolia, idest
in sesquialtera proportione. Secundum igitur opinionem eorum qui
ponunt inter affirmationem et negationem medium, in primo aspectu
apparet quod omnia erunt hemiolia, idest in sesquialtera proportione ad
ea quae ponuntur; quia non solum erunt affirmationes et negationes,
sed etiam media. Non solum autem hoc sequetur, sed etiam quod sint in
infinitum plura. Constat enim quod omne quod contingit affirmare,
contingit negare. Contingit autem affirmare haec tria esse, scilicet
affirmationem, negationem, et medium; ergo contingit ista tria
negare. Et sicut negatio est aliud ab affirmatione, ita aliud erit
quoddam quartum praeter tria praedicta. Erit enim eius substantia et
ratio alia a praedictis, sicut et negationis alia ab affirmatione.
Item ista quatuor contingit negare, et horum negatio erit verum, et
sic in infinitum. Erunt igitur plura in infinitum quam modo ponantur.
Quod videtur inconveniens.
11. Deinde
cum dicit amplius quando septimam rationem ponit, quae talis est. Si
quis interrogaret utrum homo vel aliquid aliud sit album, oportet quod
respondens vel assentiat vel non assentiat: et si assentiat, planum
est quod dicit affirmationem esse veram; si autem non assentiat
respondendo non, constat quod negat. Nec negat aliquid aliud quam
illud quod ille interrogavit; et ipsa negatio est non esse, quia
negativa. Relinquitur igitur, quod respondens ad quaestionem, vel
necesse habet concedere affirmationem, vel proferre negativam; et ita
inter haec duo non est medium.
12. Deinde
cum dicit evenit autem ostendit causam quare quidam in hanc opinionem
incidunt: et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit quare quidam
hanc opinionem posuerunt. Secundo modum disputandi contra eos, ibi,
principium autem ad hos omnes. Tertio ad quas opiniones philosophorum
praedictae opiniones sequuntur, ibi, videtur autem Heracliti. Dicit
ergo primo, quod praedicta opinio evenit quibusdam, sicut et aliae
opiniones inopinabilium, ex duplici causa: quarum prima est, quia
quando aliqui non possunt solvere orationes contentiosas, idest
rationes litigiosas sive sophisticas factas eis ab aliis vel a seipsis,
consentiunt rationi probanti, et concedunt conclusionem, dicentes
verum esse quod syllogizatum est. Et ulterius ipsam nituntur
confirmare aliquas alias rationes adinveniendo.
13. Secunda
est propter hoc, quod quidam volunt inquirere rationem probantem de
omnibus; et ideo illa quae probari non possunt, nolunt concedere, sed
negant. Prima autem principia quae sunt omnium conceptiones communes
probari non possunt; et ideo eas negant, per hoc in positiones
inopinabiles incidentes.
14. Deinde
cum dicit principium autem ostendit ex quo principio debeat procedi
contra tales opiniones; et dicit quod ex definitione veri vel falsi vel
aliquorum aliorum nominum, sicut ex supra dictis rationibus patet.
Necesse est enim eis concedere definitiones rerum, si ponunt quod
nomina aliquid significent. Nam ratio quam nomen significat est
definitio rei. Si autem non concedunt omnia significare aliquid, tunc
non differunt a plantis, sicut supra dictum est.
15. Deinde
cum dicit videtur autem ostendit ad quas opiniones praedictae positiones
consequuntur: et dicit quod ad positionem Heracliti, qui dicebat
omnia moveri simul, et per consequens esse et non esse. Et quia id
quod movetur habet non esse admixtum cum esse, sequitur quod omnia sunt
vera.
16. Ad
positionem vero Anaxagorae sequitur quod aliquid sit medium
contradictionis. Ipse enim ponebat quod quodlibet miscetur cum
quolibet, propter hoc quod quodlibet fit ex quolibet. De permixto
autem neutrum extremorum potest dici; sicut colores medii nec sunt
albedo nec nigredo. Unde illud quod est mixtum, nec est bonum nec non
bonum, nec album nec non album. Et sic est aliquid medium
contradictionis. Et per consequens sequitur omnia esse falsa. Nihil
enim secundum communem opinionem ponimus nisi affirmationem et
negationem. Unde si affirmatio et negatio sunt falsa, sequitur omnia
falsa esse.
|
|