|
1. Disputat
contra quasdam positiones, quae ad praedicta consequuntur. Et primo
contra quosdam, qui destruunt principia logicae. Secundo contra
quosdam, qui destruunt principia physicae, ibi, palam autem quia
neque qui omnia et cetera. Philosophus enim primus debet disputare
contra negantes principia singularium scientiarum, quia omnia principia
firmantur super hoc principium, quod affirmatio et negatio non sunt
simul vera, et quod nihil est medium inter ea. Illa autem sunt
propriissima huius scientiae, cum sequantur rationem entis, quod est
huius philosophiae primum subiectum. Verum autem et falsum pertinent
proprie ad considerationem logici; consequuntur enim ens in ratione de
quo considerat logicus: nam verum et falsum sunt in mente, ut in sexto
huius habetur. Motus autem et quies sunt proprie de consideratione
naturalis, per hoc quod natura definitur quod est principium motus et
quietis. Ad errorem autem qui accidit circa esse et non esse,
sequitur error circa verum et falsum: nam per esse et non esse verum et
falsum definitur, ut supra habitum est. Nam verum est cum dicitur
esse quod est, vel non esse quod non est. Falsum autem, e converso.
Similiter autem ex errore, qui est circa esse vel non esse, sequitur
error qui est circa moveri et quiescere. Nam quod movetur, inquantum
huiusmodi, nondum est. Quod autem quiescit, est. Et ideo
destructis erroribus circa esse et non esse, ex consequenti destruuntur
errores circa verum et falsum, quietem et motum.
2. Circa
primum duo facit. Primo ponit opiniones falsas circa verum et falsum.
Secundo reprobat eas, ibi, amplius autem palam et cetera. Dicit
ergo, quod definitis, idest determinatis praedictis quae erant dicenda
contra praedictas inopinabiles opiniones, manifestum est quod
impossibile est quod quidam dixerunt quod univoce, idest uno modo
sententiandum est de omnibus, ut dicamus omnia similiter esse falsa vel
similiter esse vera. Quidam enim dixerunt nihil esse verum, sed omnia
esse falsa, et quod nihil prohibet quin dicamus omnia sic esse falsa,
sicut illa est falsa, diameter est commensurabilis lateri quadrati,
quod est falsum. Alii vero dixerunt quod omnia sunt vera. Et
huiusmodi orationes consequuntur ad opinionem Heracliti, sicut dictum
est. Ipse enim dixit simul esse et non esse, ex quo sequitur omnia
esse vera.
3. Et ne forte
aliquis diceret quod praeter has opiniones est etiam tertia, quae dicit
quod omnia simul sunt vera et falsa, quasi tacitae obiectioni
respondens dicit, quod qui hoc ponit, utrumque praedictorum ponit.
Unde si duae primae opiniones sunt impossibiles, illam tertiam oportet
esse impossibilem.
4. Deinde cum
dicit amplius autem ponit rationes contra praedictas opiniones; quarum
prima talis. Constat quasdam esse contradictiones quas impossibile est
simul esse veras nec simul falsas, sicut verum et non verum, ens et
non ens. Et hoc magis potest sciri ex dictis. Si igitur harum
contradictionum necesse est alteram esse veram et alteram falsam, non
omnia sunt vera nec omnia sunt falsa.
5. Deinde cum
dicit sed ad omnes secundam rationem ponit, dicens, quod ad istas
orationes, idest positiones, non oportet quaerere, idest petere
concedendum aliquid esse vel non esse in rebus, quemadmodum supra
dictum est; quia hoc videtur petere principium. Sed hoc petendum
est, quod detur nomina aliquid significare; quo non dato, disputatio
tollitur. Hoc autem dato, oportet ponere definitiones, sicut iam
supra dictum est. Et ideo ex definitionibus contra eos disputare
oportet, et praecipue in proposito, accipiendo definitionem falsi.
Si autem non est aliud verum, quam illud affirmare, quod falsum est
negare, et e converso: et similiter falsum non aliud est quam
affirmare id quod negare est verum, et e converso: sequitur quod
impossibile sit omnia esse falsa; quia necesse erit vel affirmationem
vel negationem esse veram. Patet enim, quod verum nihil est aliud
quam dicere esse quod est, vel non esse quod non est. Falsum autem,
dicere non esse quod est, vel esse quod non est. Et ideo patet, quod
verum est dicere illud esse, quod falsum est non esse; vel non esse,
quod falsum est esse. Et falsum est dicere id esse, quod verum est
non esse; vel non esse quod verum est esse. Et ita, ex definitione
veri vel falsi, patet quod non sunt omnia falsa. Et ratione eadem
patet quod non omnia sunt vera.
6. Deinde cum
dicit amplius si tertiam rationem ponit, quae talis est. Constat ex
praedictis, quod necesse est de quolibet aut affirmare aut negare, cum
nihil sit medium in contradictione. Igitur impossibile est omnia falsa
esse. Et eadem ratione probatur quod impossibile est omnia esse vera,
per hoc quod ostensum est, quod non est simul affirmare et negare.
7. Deinde cum
dicit contingit autem quartam rationem ponit, quae talis est. Ad
omnes praedictas orationes, idest positiones, contingit hoc
inconveniens quod seipsas destruunt. Et hoc est famatum, idest
famosum ab omnibus dictum. Unde alius textus habet, accidit autem et
id vulgare. Quod sic probat. Ille enim, qui dicit omnia esse vera,
facit opinionem contrariam suae opinioni esse veram; sed contraria suae
opinionis est quod sua opinio non sit vera: ergo qui dicit omnia esse
vera, dicit suam opinionem non esse veram, et ita destruit suam
opinionem. Et similiter manifestum est quod ille, qui dicit omnia
esse falsa, dicit etiam seipsum dicere falsum.
8. Et quia
posset aliquis dicere quod dicens omnia vera excipit aut aufert ab
universalitate suam contrariam, et similiter, qui dicit omnia esse
falsa excipit suam opinionem: ideo hanc responsionem excludit; et
dicit, quod si ille qui dicit omnia esse vera, excipiat suam
contrariam, dicens solam eam esse non veram, et dicens omnia esse
falsa excipiat suam opinionem dicens quod ipsa sola non est falsa,
nihilominus sequitur quod contingat eis quaerere, idest repetere
infinitas esse orationes veras contra ponentes omnia esse falsa, et
infinitas falsas contra ponentes omnia vera esse. Si enim detur una
opinio vera, sequetur infinitas esse veras. Et si detur una opinio
falsa, sequetur infinitas esse falsas. Si enim haec positio vel
opinio est vera: Socrates sedet, ergo et haec erit vera: Socratem
sedere est verum. Et si illa est vera, ulterius haec erit vera,
Socratem sedere esse verum est verum, et sic in infinitum. Semper
enim qui dicit de oratione vera quod sit vera, verus est. Et qui
dicit de oratione falsa quod sit vera, falsus est. Et hoc potest
procedere in infinitum.
9. Deinde cum
dicit palam autem disputat contra opiniones destruentes principia
naturae, scilicet motum et quietem: et circa hoc tria facit. Primo
tangit falsitatem harum opinionum; dicens, quod ex praedictis est
manifestum, quod nec opinio dicens omnia moveri, nec opinio dicens
omnia quiescere, vera est.
10. Deinde
cum dicit nam si quiescunt secundo ostendit has opiniones esse falsas.
Et primo ostendit quod opinio sit falsa, quae ponit omnia quiescere:
quia si omnia quiescunt, tunc nihil removetur a dispositione, in qua
aliquando est; et ideo quicquid est verum, semper erit verum, et
quicquid est falsum, semper est falsum. Sed hoc videtur
inconveniens: transmutatur enim veritas et falsitas propositionis.
Nec hoc est mirum: quia homo, qui opinatur vel profert
propositionem, aliquando non erat, postmodum fuit, et iterum non
erit.
11. Secundo
ostendit esse falsam opinionem quae ponit omnia moveri, duabus
rationibus. Quarum primam ponit ibi, si vero omnia. Quae talis
est. Si omnia moventur et nihil est quiescens, nihil erit verum in
rebus: quia quod est verum, iam est; quod autem movetur nondum est:
ergo oportet omnia esse falsa: quod est impossibile, ut ostensum est.
12. Deinde
cum dicit amplius autem secundam rationem ponit, quae talis est. Omne
quod permutatur, necessario est ens; quia omne quod permutatur, ex
aliquo in aliud permutatur; et omne quod in aliquo permutatur, inest
ei quod permutatur. Unde non oportet dicere quod quicquid est in re
permutata, mutetur, sed quod aliquid sit manens; et ita non omnia
moventur.
13. Deinde
cum dicit sed nec omnia tertiam rationem ponit, excludens quamdam
falsam opinionem, quae posset occasionari ex praedictis. Posset enim
aliquis credere quod, quia non omnia moventur nec omnia quiescunt,
quod ideo omnia quandoque moventur et quandoque quiescunt. Et hoc
removens, dicit, quod non est verum quod omnia quandoque quiescant et
quandoque moveantur. Sunt enim quaedam mobilia, quae semper
moventur; scilicet corpora super caelestia; et est quoddam movens,
scilicet primum, quod semper est immobile, et semper eodem modo se
habet, ut probatum est octavo physicorum.
|
|