|
1. Hic procedit
ad ostendendum quod ad considerationem unius scientiae pertinent
considerare huiusmodi communia, scilicet unum et multa, idem et
diversum: et circa hoc duo facit. Primo ostendit hoc de singulis per
proprias rationes. Secundo de omnibus simul per quasdam rationes
communes, ibi, et philosophi est de omnibus posse speculari. Circa
primum duo facit. Primo ostendit quod de omnibus hic considerare debet
philosophus. Secundo docet modum considerandi, ibi, quare quoniam
unum multipliciter et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
quod ad hanc scientiam pertineat considerare de uno et de speciebus
unius. Secundo quod ad eamdem scientiam pertineat considerare de
omnibus oppositis, ibi, quoniam autem unius est opposita considerare.
Circa primum duo facit. Primo enim ostendit quod huius scientiae est
considerare de uno. Secundo quod eius sit considerare de speciebus
unius, ibi, quare quotcumque unius. Dicit ergo primo, quod ens et
unum sunt idem et una natura. Hoc ideo dicit, quia quaedam sunt idem
numero quae non sunt una natura, sed diversae, sicut Socrates, et
hoc album, et hoc musicum. Unum autem et ens non diversas naturas,
sed unam significant. Hoc autem contingit dupliciter. Quaedam enim
sunt unum quae consequuntur se adinvicem convertibiliter sicut
principium et causa. Quaedam vero non solum convertuntur ut sint idem
subiecto, sed etiam sunt unum secundum rationem, sicut vestis et
indumentum.
2. Unum autem et
ens significant unam naturam secundum diversas rationes. Unde sic se
habent sicut principium et causa, sed non sicut tunica et vestis, quae
sunt nomina penitus synonyma. Nihil tamen differt ad propositum, si
similiter accipiamus ea dici, sicut illa quae sunt unum et subiecto et
ratione. Sed hoc erit magis prae opere, idest magis utile ad hoc quod
intendit. Intendit enim probare quod unum et ens cadunt sub eadem
consideratione, et quod habent species sibi correspondentes. Quod
manifestius probaretur si unum et ens essent idem re et ratione, quam
si sint idem re et non ratione.
3. Quod autem
sint idem re, probat duabus rationibus, quarum primam ponit ibi, idem
enim, quae talis est. Quaecumque duo addita uni nullam diversitatem
afferunt, sunt penitus idem: sed unum et ens addita homini vel
cuicumque alii nullam diversitatem afferunt: ergo sunt penitus idem.
Minor patet: idem enim est dictum homo, et unus homo. Et similiter
est idem dictum, ens homo, vel quod est homo: et non demonstratur
aliquid alterum cum secundum dictionem replicamus dicendo, est ens
homo, et homo, et unus homo. Quod quidem probat sic.
4. Idem enim est
generari et corrumpi hominem, et id quod est homo. Quod ex hoc
patet, quia generatio est via ad esse, et corruptio mutatio ab esse ad
non esse. Unde nunquam generatur homo, quin generetur ens homo: nec
unquam corrumpitur homo, quin corrumpatur ens homo. Quae autem simul
generantur et corrumpuntur sunt unum.
5. Et sicut
dictum est quod ens et homo non separantur in generatione et
corruptione, similiter apparet de uno. Nam cum generatur homo,
generatur unus homo: et cum corrumpitur, similiter corrumpitur. Unde
manifestum est quod appositio in istis ostendit idem; et per hoc quod
additur vel unum vel ens, non intelligitur addi aliqua natura supra
hominem. Ex quo manifeste apparet, quod unum non est aliud praeter
ens: quia quaecumque uni et eidem sunt eadem, sibiinvicem sunt eadem.
6. Patet autem
ex praedicta ratione, non solum quod sunt unum re, sed quod differunt
ratione. Nam si non differrent ratione, essent penitus synonyma; et
sic nugatio esset cum dicitur, ens homo et unus homo. Sciendum est
enim quod hoc nomen homo, imponitur a quidditate, sive a natura
hominis; et hoc nomen res imponitur a quidditate tantum; hoc vero
nomen ens, imponitur ab actu essendi: et hoc nomen unum, ab ordine
vel indivisione. Est enim unum ens indivisum. Idem autem est quod
habet essentiam et quidditatem per illam essentiam, et quod est in se
indivisum. Unde ista tria, res, ens, unum, significant omnino
idem, sed secundum diversas rationes.
7. Deinde cum
dicit amplius autem hic ponit secundam rationem ad idem; quae talis
est. Quaecumque duo praedicantur de substantia alicuius rei per se et
non per accidens, illa sunt idem secundum rem: sed ita se habent unum
et ens, quod praedicantur per se et non secundum accidens de substantia
cuiuslibet rei. Substantia enim cuiuslibet rei est unum per se et non
secundum accidens. Ens ergo et unum significant idem secundum rem.
8. Quod autem
ens et unum praedicentur de substantia cuiuslibet rei per se et non
secundum accidens, sic potest probari. Si enim praedicarentur de
substantia cuiuslibet rei per aliquod ens ei additum, de illo iterum
necesse est praedicari ens, quia unumquodque est unum et ens. Aut
ergo iterum de hoc praedicatur per se, aut per aliquid aliud additum.
Si per aliquid aliud, iterum esset quaestio de illo addito, et sic
erit procedere usque ad infinitum. Hoc autem est impossibile: ergo
necesse est stare in primo, scilicet quod substantia rei sit una et ens
per seipsam, et non per aliquid additum.
9. Sciendum est
autem quod circa hoc Avicenna aliud sensit. Dixit enim quod unum et
ens non significant substantiam rei, sed significant aliquid additum.
Et de ente quidem hoc dicebat, quia in qualibet re quae habet esse ab
alio, aliud est esse rei, et substantia sive essentia eius: hoc autem
nomen ens, significat ipsum esse. Significat igitur (ut videtur)
aliquid additum essentiae.
10. De uno
autem hoc dicebat, quia aestimabat quod illud unum quod convertitur cum
ente, sit idem quod illud unum quod est principium numeri. Unum autem
quod est principium numeri necesse est significare quamdam naturam
additam substantiae: alioquin cum numerus ex unitatibus constituatur,
non esset numerus species quantitatis, quae est accidens substantiae
superadditum. Dicebat autem quod hoc unum convertitur cum ente, non
quia significat ipsam rei substantiam vel entis, sed quia significat
accidens quod inhaeret omni enti, sicut risibile quod convertitur cum
homine.
11. Sed in
primo quidem non videtur dixisse recte. Esse enim rei quamvis sit
aliud ab eius essentia, non tamen est intelligendum quod sit aliquod
superadditum ad modum accidentis, sed quasi constituitur per principia
essentiae. Et ideo hoc nomen ens quod imponitur ab ipso esse,
significat idem cum nomine quod imponitur ab ipsa essentia.
12. De uno
autem non videtur esse verum, quod sit idem quod convertitur cum ente,
et quod est principium numeri. Nihil enim quod est in determinato
genere videtur consequi omnia entia. Unde unum quod determinatur ad
speciale genus entis, scilicet ad genus quantitatis discretae, non
videtur posse cum ente universali converti. Si enim unum est proprium
et per se accidens entis, oportet quod ex principiis causetur entis in
quantum ens, sicut quodlibet accidens proprium ex principiis sui
subiecti. Ex principiis autem communibus entis inquantum est ens, non
intelligitur causari aliquod particulariter ens sufficienter. Unde non
potest esse quod ens aliquod determinati generis et speciei sit accidens
omnis entis.
13. Unum igitur
quod est principium numeri, aliud est ab eo quod cum ente convertitur.
Unum enim quod cum ente convertitur, ipsum ens designat, superaddens
indivisionis rationem, quae, cum sit negatio vel privatio, non ponit
aliquam naturam enti additam. Et sic in nullo differt ab ente secundum
rem, sed solum ratione. Nam negatio vel privatio non est ens
naturae, sed rationis, sicut dictum est. Unum vero quod est
principium numeri addit supra substantiam, rationem mensurae, quae est
propria passio quantitatis, et primo invenitur in unitate. Et dicitur
per privationem vel negationem divisionis, quae est secundum
quantitatem continuam. Nam numerus ex divisione continui causatur.
Et ideo numerus ad scientiam mathematicam pertinet, cuius subiectum
extra materiam esse non potest, quamvis sine materia sensibili
consideretur. Hoc autem non esset, si unum quod est principium
numeri, secundum esse a materia separaretur in rebus immaterialibus
existens, quasi cum ente conversum.
14. Quare
quotcumque hic concludit quod philosophi est considerare de partibus
unius, sicut de partibus entis. Et primo hoc ostendit. Secundo
etiam ostendit, quod secundum diversas partes entis et unius, sunt
diversae partes philosophiae, ibi, et tot partes. Dicit ergo primo,
quod ex quo unum et ens idem significant, et eiusdem sunt species
eaedem, oportet quod tot sint species entis, quot sunt species unius,
et sibiinvicem respondentes. Sicut enim partes entis sunt substantia,
quantitas et qualitas etc., ita et partes unius sunt idem, aequale et
simile. Idem enim unum in substantia est. Aequale, unum in
quantitate. Simile, unum in qualitate. Et secundum alias partes
entis possent sumi aliae partes unius, si essent nomina posita. Et
sicut ad unam scientiam, scilicet ad philosophiam, pertinet
consideratio de omnibus partibus entis, ita et de omnibus partibus
unius, scilicet eodem et simili et huiusmodi. Et ad hoc principium,
scilicet unum, reducuntur omnia contraria fere.
15. Et hoc
addit, quia in quibusdam non est ita manifestum. Et tamen hoc esse
necesse est; quia cum in omnibus contrariis alterum habeat privationem
inclusam, oportet fieri reductionem ad privativa prima, inter quae
praecipue est unum. Et iterum multitudo, quae ex uno causatur, causa
est diversitatis differentiae et contrarietatis, ut infra dicetur. Et
haec dicit esse considerata in ecloga, idest in electione
contrariorum, idest in tractatu, quae est pars electa ad tractandum de
contrariis, scilicet in decimo huius.
16. Et tot
partes hic ostendit partes philosophiae distingui secundum partes entis
et unius; et dicit, quod tot sunt partes philosophiae, quot sunt
partes substantiae, de qua dicitur principaliter ens et unum et de qua
principalis est huius scientiae consideratio et intentio. Et, quia
partes substantiae sunt ordinatae adinvicem, nam substantia
immaterialis est prior substantia sensibili naturaliter; ideo necesse
est inter partes philosophiae esse quamdam primam. Illa tamen, quae
est de substantia sensibili, est prima ordine doctrinae, quia a
notioribus nobis oportet incipere disciplinam: et de hac determinatur
in septimo et octavo huius. Illa vero, quae est de substantia
immateriali est prior dignitate et intentione huius scientiae, de qua
traditur in duodecimo huius. Et tamen quaecumque sunt prima, necesse
est quod sint continua aliis partibus, quia omnes partes habent pro
genere unum et ens. Unde in consideratione unius et entis diversae
partes huius scientiae uniuntur, quamvis sint de diversis partibus
substantiae; ut sic sit una scientia inquantum partes praedictae sunt
consequentes hoc, id est unum et ens, sicut communia substantiae. Et
in hoc philosophus est similis mathematico. Nam mathematica habet
diversas partes, et quamdam principaliter sicut arithmeticam, et
quamdam secundario sicut geometriam, et alia consequenter se habent
his, sicut perspectiva, astrologia et musica.
|
|