|
1. Hic
ostendit, quod considerare de oppositis pertinet ad scientiam istam:
et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod eius est considerare de
negatione et privatione. Secundo de contrariis, ibi, sed uni et
cetera. Dicit ergo, quod, cum ad unam scientiam pertineat
considerare opposita, sicut ad medicinam considerare sanum et aegrum,
et ad grammaticam congruum et incongruum: uni autem opponitur
multitudo: necesse est, quod illius scientiae sit speculari negationem
et privationem, cuius est speculari unum et multitudinem. Propter
quod utriusque est considerare unum; scilicet ex utroque dependet unius
consideratio, de cuius ratione est negatio et privatio. Nam sicut
dictum est, unum est ens non divisum: divisio autem ad multitudinem
pertinet, quae uni opponitur. Unde cuius est considerare unum, eius
est considerare negationem vel privationem.
2. Negatio autem
est duplex: quaedam simplex per quam absolute dicitur quod hoc non
inest illi. Alia est negatio in genere, per quam aliquid non absolute
negatur, sed infra metas alicuius generis; sicut caecum dicitur non
simpliciter, quod non habet visum, sed infra genus animalis quod natum
est habere visum. Et haec adest differentia huic quod dico unum
praeter quod est in negatione, idest per quam distat a negatione: quia
negatio dicit tantum absentiam alicuius, scilicet quod removet, sine
hoc quod determinet subiectum. Unde absoluta negatio potest verificari
tam de non ente, quod est natum habere affirmationem, quam de ente,
quod est natum habere et non habet. Non videns enim potest dici tam
Chimaera quam lapis quam etiam homo. Sed in privatione est quaedam
natura vel substantia determinata, de qua dicitur privatio: non enim
omne non videns potest dici caecum, sed solum quod est natum habere
visum. Et sic, cum negatio, quae in ratione unius includitur, sit
negatio in subiecto (alias non ens, unum dici posset): patet, quod
unum differt a negatione simpliciter, et magis trahit se ad naturam
privationis, ut infra decimo huius habetur.
3. Sciendum est
autem quod quamvis unum importet privationem implicitam, non tamen est
dicendum quod importet privationem multitudinis: quia cum privatio sit
posterior naturaliter eo cuius est privatio, sequeretur quod unum esset
posterius naturaliter multitudine. Item quod multitudo poneretur in
definitione unius. Nam privatio definiri non potest nisi per suum
oppositum, ut quid est caecitas? Privatio visus. Unde cum in
definitione multitudinis ponatur unum (nam multitudo est aggregatio
unitatum), sequitur quod sit circulus in definitionibus. Et ideo
dicendum quod unum importat privationem divisionis, non quidem
divisionis quae est secundum quantitatem, nam ista divisio determinatur
ad unum particulare genus entis, et non posset cadere in definitione
unius. Sed unum quod cum ente convertitur importat privationem
divisionis formalis quae fit per opposita, cuius prima radix est
oppositio affirmationis et negationis. Nam illa dividuntur adinvicem,
quae ita se habent, quod hoc non est illud. Primo igitur intelligitur
ipsum ens, et ex consequenti non ens, et per consequens divisio, et
per consequens unum quod visionem privat, et per consequens multitudo,
in cuius ratione cadit divisio, sicut in ratione unius indivisio;
quamvis aliqua divisa modo praedicto rationem multitudinis habere non
possint nisi prius cuilibet divisorum ratio unius attribuatur.
4. Sed uni
pluralitas hic ostendit quod philosophi est considerare contraria. Uni
enim multitudo opponitur, ut dictum est. Opposita autem est unius
scientiae considerare. Cum igitur ista scientia consideret unum et
idem, aequale et simile, necesse est quod consideret opposita his,
scilicet multum, alterum sive diversum, dissimile, et inaequale, et
quaecumque alia reducuntur ad illa, sive etiam ad unum et
pluralitatem. Et inter ista una est contrarietas. Nam contrarietas
est quaedam differentia, eorum scilicet quae maxime differunt in eodem
genere: differentia vero est quaedam alteritas sive diversitas, ut
decimo huius habetur: igitur contrarietas pertinet ad considerationem
huius scientiae.
5. Quare quoniam
hic tradit modum, quo philosophus de his debet determinare: et dicit,
quod cum omnia praedicta deriventur ab uno, et unum multipliciter
dicatur, etiam omnia ista necesse est multipliciter dici: scilicet
idem et diversum et alia huiusmodi. Sed tamen quamvis multipliciter
dicantur omnia, tamen quae significantur per quodlibet horum nominum
est cognoscere unius scientiae, scilicet philosophiae. Non enim
sequitur, quod si aliquid dicitur multipliciter, quod propter hoc sit
alterius scientiae vel diversae. Diversa enim significata si neque
dicuntur secundum unum, idest secundum unam rationem, scilicet
univoce, nec ratione diversa referuntur ad unum, sicut est in
analogicis: tunc sequitur, quod sit alterius, idest diversae
scientiae de his considerare, vel ad minus unius per accidens. Sicut
caeleste sidus, quod est canis, considerat astrologus, naturalis
autem canem marinum et terrestrem. Haec autem omnia referuntur ad unum
principium. Sicut enim quae significantur per hoc nomen unum, licet
sint diversa, reducuntur tamen in unum primum significatum; similiter
est dicendum de his nominibus, idem, diversum, contrarium, et
huiusmodi. Et ideo circa unumquodque istorum philosophus duo debet
facere: videlicet primo dividere quot modis dicitur unumquodque. Et
haec divisio consequenter assignatur in unoquoque praedicato idest in
unoquoque istorum nominum de pluribus praedicatorum, ad quod primum
dicatur; sicut quid est primum significatum huius nominis idem vel
diversum et quomodo ad illud omnia alia referantur; aliquid quidem
inquantum habet illud, aliquid autem inquantum facit illud, vel
secundum alios huiusmodi modos.
6. Deinde cum
dicit palam ergo inducit conclusionem ex omnibus praecedentibus;
scilicet quod huius scientiae est ratiocinari de his communibus et de
substantia: et hoc fuit unum quaesitum inter quaestiones in tertio
disputatas.
|
|