|
1. Hic ostendit
per rationes communes, quod de omnibus praedictis philosophus debet
considerare. Et primo ostendit propositum. Secundo conclusionem
inducit intentam, ibi, quod quidem igitur et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo ex dictis infert
quoddam corollarium, ibi, et propter hoc et cetera. Ostendit autem
primum tribus rationibus. Secunda ibi, signum autem et cetera.
Tertia ibi, amplius autem et cetera. Prima ratio, talis est.
Omnes dubitationes, quae possunt moveri, sunt in aliqua scientia
solvendae: sed de praedictis communibus moventur quaedam quaestiones,
sicut de eodem et de diverso movetur illa quaestio utrum sit idem
Socrates, et Socrates sedens: et de contrariis movetur ista
quaestio, utrum unum sit contrarium uni, et quot modis dicitur: ergo
oportet, quod in aliqua scientia ista solvantur, quae consideret de
eodem et contrario et aliis praedictis.
2. Et quod hoc
pertineat ad philosophum et ad nullum alium, sic probat. Eius est
considerare primas passiones entis, cuius est considerare ens secundum
quod est ens. Sed praedicta omnia sunt per se accidentia entis et
unius secundum quod huiusmodi. Sicut enim numerus, inquantum
huiusmodi, habet proprias passiones, ut superfluum, aequale,
commensuratum et huiusmodi, quorum quaedam insunt alicui numero
absolute, ut par et impar, quaedam uni per comparationem ad alterum,
ut aequale: et etiam substantia habet proprias passiones ut firmum,
idest corpus, et alia huiusmodi. Similiter et ens inquantum ens,
habet quaedam propria, quae sunt communia praedicta. Ergo
consideratio eorum pertinet ad philosophum. Et ideo tradentes
philosophiam non peccaverunt de his tractando tamquam non
philosophantes, idest tamquam ista non pertineant ad considerationem
philosophiae; sed quia de his tractantes de substantia nihil audiunt,
quasi substantiae omnino obliviscantur, cum tamen ipsa sit primum inter
illa, de quibus philosophus debet considerare.
3. Deinde cum
dicit signum autem hic ponit secundam rationem ad idem ostendendum,
quae est per signum, quae talis est. Dialectici et sophistae induunt
figuram eamdem philosopho, quasi similitudinem cum eo habentes: sed
dialectici et sophistae disputant de praedictis: ergo et philosophi est
ea considerare. Ad manifestationem autem primae ostendit quomodo
dialectica et sophistica cum philosophia habeant similitudinem, et in
quo differunt ab ea.
4. Conveniunt
autem in hoc, quod dialectici est considerare de omnibus. Hoc autem
esse non posset, nisi consideraret omnia secundum quod in aliquo uno
conveniunt: quia unius scientiae unum subiectum est, et unius artis
una est materia, circa quam operatur. Cum igitur omnes res non
conveniant nisi in ente, manifestum est quod dialecticae materia est
ens, et ea quae sunt entis, de quibus etiam philosophus considerat.
Similiter etiam sophistica habet quamdam similitudinem philosophiae.
Nam sophistica est visa sive apparens sapientia, non existens. Quod
autem habet apparentiam alicuius rei, oportet quod aliquam
similitudinem cum illa habeat. Et ideo oportet quod eadem consideret
philosophus, dialecticus et sophista.
5. Differunt
autem abinvicem. Philosophus quidem a dialectico secundum potestatem.
Nam maioris virtutis est consideratio dialectici. Philosophus enim de
praedictis communibus procedit demonstrative. Et ideo eius est habere
scientiam de praedictis, et est cognoscitivus eorum per certitudinem.
Nam certa cognitio sive scientia est effectus demonstrationis.
Dialecticus autem circa omnia praedicta procedit ex probabilibus; unde
non facit scientiam, sed quamdam opinionem. Et hoc ideo est, quia
ens est duplex: ens scilicet rationis et ens naturae. Ens autem
rationis dicitur proprie de illis intentionibus, quas ratio adinvenit
in rebus consideratis; sicut intentio generis, speciei et similium,
quae quidem non inveniuntur in rerum natura, sed considerationem
rationis consequuntur. Et huiusmodi, scilicet ens rationis, est
proprie subiectum logicae. Huiusmodi autem intentiones
intelligibiles, entibus naturae aequiparantur, eo quod omnia entia
naturae sub consideratione rationis cadunt. Et ideo subiectum logicae
ad omnia se extendit, de quibus ens naturae praedicatur. Unde
concludit, quod subiectum logicae aequiparatur subiecto philosophiae,
quod est ens naturae. Philosophus igitur ex principiis ipsius procedit
ad probandum ea quae sunt consideranda circa huiusmodi communia
accidentia entis. Dialecticus autem procedit ad ea consideranda ex
intentionibus rationis, quae sunt extranea a natura rerum. Et ideo
dicitur, quod dialectica est tentativa, quia tentare proprium est ex
principiis extraneis procedere.
6. A sophista
vero differt philosophus prohaeresi, idest electione vel voluptate,
idest desiderio vitae. Ad aliud enim ordinat vitam suam et actiones
philosophus et sophista. Philosophus quidem ad sciendum veritatem;
sophista vero ad hoc quod videatur scire quamvis nesciat.
7. Licet autem
dicatur, quod philosophia est scientia, non autem dialectica et
sophistica, non tamen per hoc removetur quin dialectica et sophistica
sint scientiae. Dialectica enim potest considerari secundum quod est
docens, et secundum quod est utens. Secundum quidem quod est docens,
habet considerationem de istis intentionibus, instituens modum, quo
per eas procedi possit ad conclusiones in singulis scientiis
probabiliter ostendendas; et hoc demonstrative facit, et secundum hoc
est scientia. Utens vero est secundum quod modo adinvento utitur ad
concludendum aliquid probabiliter in singulis scientiis; et sic recedit
a modo scientiae. Et similiter dicendum est de sophistica; quia prout
est docens tradit per necessarias et demonstrativas rationes modum
arguendi apparenter. Secundum vero quod est utens, deficit a processu
verae argumentationis.
8. Sed in parte
logicae quae dicitur demonstrativa, solum doctrina pertinet ad
logicam, usus vero ad philosophiam et ad alias particulares scientias
quae sunt de rebus naturae. Et hoc ideo, quia usus demonstrativae
consistit in utendo principiis rerum, de quibus fit demonstratio, quae
ad scientias reales pertinet, non utendo intentionibus logicis. Et
sic apparet, quod quaedam partes logicae habent ipsam scientiam et
doctrinam et usum, sicut dialectica tentativa et sophistica; quaedam
autem doctrinam et non usum, sicut demonstrativa.
9. Amplius
contrariorum hic ponit tertiam rationem, quae talis est. Quaecumque
reducuntur in unum et ens, debent considerari a philosopho, cuius est
considerare unum et ens: sed omnia contraria reducuntur ad unum et
ens: ergo omnia contraria sunt de consideratione philosophi, cuius est
considerare unum et ens.
10. Quod autem
omnia contraria reducantur ad unum et ens, ostendit quidem primo
quantum ad ens hoc modo. Inter duo contraria, quae a philosophis
principia ponuntur, ut in primo habitum est, semper unum quidem est
alteri correlativum, et ei coordinatum est, ut privatio. Quod ex hoc
patet: quia semper alterum contrariorum est imperfectum respectu
alterius, et sic quamdam perfectionis privationem alterius importat.
Privatio autem est quaedam negatio, ut dictum est supra; et sic est
non ens. Et sic patet quod omnia contraria reducuntur in ens et non
ens.
11. Similiter
etiam ostendit quod reducuntur in unum et multitudinem, per quoddam
exemplum. Status enim sive quies reducitur in unitatem. Illud enim
quiescere dicitur, quod uno modo se habet nunc et prius, ut in sexto
physicorum traditur. Motus autem ad multitudinem pertinet; quia quod
movetur, diversimode se habet nunc et prius; quod multitudinem
importat.
12. Deinde ibi
entia vero ostendit alio modo, quod contraria reducuntur ad ens: quia
principia et principiata sunt unius considerationis. Principia autem
entium, inquantum huiusmodi, confitentur philosophi esse contraria.
Omnes enim dicunt entia et substantias entium ex contrariis componi,
ut in primo physicorum dictum est, et primo huius. Et quamvis in hoc
conveniant quod entium principia sint contraria, differunt tamen
quantum ad contraria quae ponunt. Quidam enim ponunt par et impar,
sicut Pythagorici. Et alii calorem et frigus, sicut Parmenides.
Quidam finem sive terminum et infinitum, idest finitum et infinitum,
sicut idem Pythagoras. Nam pari et impari, finitum et infinitum
attribuebant, ut in primo habitum est. Alii concordiam et
discordiam, sicut Empedocles. Patet ergo quod contraria reducuntur
in considerationem entis.
13. Deinde
ulterius ibi omnia vero dicit, quod sicut praedicta contraria
reducuntur ad ens, ita habent reduci ad unum et multitudinem. Quod
apparet. Nam imparitas aliquid unitatis habet propter indivisionem:
paritas autem ad naturam multitudinis pertinet propter suam divisionem.
Sic autem finis sive terminus ad unitatem pertinet, quae est terminus
omnis resolutionis: infinitum autem pertinet ad multitudinem, quae in
infinitum augetur. Concordia etiam unitatis est manifeste. Discordia
vero multitudinis. Calor autem ad unitatem pertinet, inquantum habet
unire homogenea. Frigus autem ad multitudinem, inquantum habet ea
separare. Nec solum ista contraria reducuntur sic in unum et
multitudinem, sed etiam alia. Sed ista reductio sive introductio ad
unum et multitudinem accipiatur sive sumatur, idest supponatur nunc a
nobis, quia longum esset per singula contraria hoc discutere.
14. Deinde
ostendit consequenter quod omnia contraria reducuntur ad unum et ens.
Constat enim quod omnia tam principia quam quae sunt de aliis, idest
principiata, inducunt in unum et ens tamquam in genera; non quod sint
vere genera; sed ratione suae communitatis quamdam similitudinem
generum habent. Si igitur contraria omnia sunt principia vel ex
principiis, oportet quod ad unum et ens reducantur. Sic igitur
patet, quod dupliciter ostendit contraria reduci ad ens. Primo per
naturam privationis. Secundo per hoc quod contraria sunt principia.
Quod vero reducantur ad unum, ostendit per exemplum et per quamdam
reductionem. Finaliter autem ostendit quod reducantur ad unum et ens
inquantum sunt genera.
15. Palam
igitur hic ostendit conversim, scilicet quod ista scientia considerat
ens, quia considerat praedicta, tali ratione. Omnia entia reducuntur
ad contraria; quia vel sunt contraria, vel sunt ex contrariis:
contraria vero reducuntur ad unum et multitudinem, quia unum et
multitudo sunt principia contrariorum: unum autem et multitudo sunt
unius scientiae, scilicet philosophiae: ergo et eius est considerare
ens secundum quod est ens. Sciendum est tamen, quod praedicta omnia
in unius scientiae considerationem cadunt, sive dicantur secundum
unum, idest univoce, sive non, sicut fortasse verum est. Sed tamen
quamvis unum dicatur multipliciter, omnia tamen alia, idest omnes
significationes, reducuntur ad unam primam significationem. Et
similiter est etiam de contrariis, quae dicuntur multipliciter, sed
omnes significationes ad unam primam reducuntur. Et propter hoc, si
etiam unum et ens non est unum universale quasi genus existens, sicut
supra ponebatur, sive dicamus quod universale sit unum in omnibus
secundum opinionem nostram, sive quod sit aliquid separatum a rebus
secundum opinionem Platonis, sicut fortassis non est verum: tamen
dicuntur secundum prius et posterius: sicut et aliae significationes
referuntur ad unum primum, et aliae se habent consequenter respectu
illius primi. Utitur tamen adverbio dubitandi, quasi nunc supponens
quae inferius probabuntur.
16. Sciendum
tamen est quod hoc, quod dixit, omnia entia contraria esse vel ex
contrariis, non posuit secundum suam opinionem, sed accepit quasi
opinionem philosophorum antiquorum: entia enim immobilia nec sunt
contraria, nec ex contrariis. Unde nec Plato circa sensibiles
substantias immobiles posuit contrarietatem. Fecit enim unitatem ex
parte formae, contrarietatem ex parte materiae. Antiqui vero
philosophi solummodo substantias sensibiles posuerunt, in quibus
necesse est contrarietatem esse secundum quod mobiles sunt.
17. Deinde cum
dicit et propter inducit quoddam corollarium ex praedictis; dicens,
quod geometriae non est speculari de praedictis, quae sunt accidentia
entis inquantum est ens, scilicet quid est contrarium, aut quid est
perfectum, et huiusmodi. Sed si consideret, hoc erit ex conditione,
idest ex suppositione, quasi supponens ab aliquo priori philosopho, a
quo sumit quantum est necessarium ad suam materiam. Et hoc quod
dicitur de geometria, similiter est intelligendum in qualibet alia
particulari scientia.
18. Deinde cum
dicit quod quidem colligit quae sunt supra ostensa; dicens, manifestum
esse, quod ad unam scientiam pertinet considerare ens secundum quod est
ens, et ea quae per se illi insunt. Et per hoc patet, quod illa
scientia non solum est considerativa substantiarum, sed etiam
accidentium, cum de utrisque ens praedicetur. Et est considerativa
eorum quae dicta sunt, scilicet eiusdem et diversi, similis et
dissimilis, aequalis et inaequalis, negationis et privationis, et
contrariorum; quae supra diximus esse per se entis accidentia. Et non
solum est considerativa istorum, de quibus ostensum est singillatim
propriis rationibus, quae cadunt in consideratione huius scientiae;
sed etiam considerat de priori et posteriori, genere et specie, toto
et parte, et aliis huiusmodi, pari ratione, quia haec etiam sunt
accidentia entis inquantum est ens.
|
|