|
1. Hic solvit
aliam quaestionem in tertio motam; scilicet utrum ad istam scientiam
pertineat considerare prima principia demonstrationis. Et dividitur in
duo. Primo ostendit, quod eius est considerare universaliter de
omnibus his principiis. Secundo specialiter de primo eorum ibi,
congruit autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo movet
quaestionem, quae est, utrum unius scientiae sit considerare de
substantia et de principiis quae in scientiis mathematicis vocantur
dignitates, aut est alterius et alterius scientiae considerare.
Appropriat autem ista principia magis mathematicis scientiis, quia
certiores demonstrationes habent, et manifestius istis principiis per
se notis utuntur, omnes suas demonstrationes ad haec principia
resolventes.
2. Palam autem
secundo solvit: quae quidem solutio est, quia una scientia intendit de
utrisque praedictis: et haec est philosophia, quae prae manibus
habetur.
3. Omnibus enim
tertio probat solutionem propositam: et circa hoc duo facit. Primo
probat propositum. Secundo conclusionem principalem inducit, ibi,
quoniam igitur et cetera. Probat autem solutionem propositam
dupliciter. Primo per rationem. Secundo per signum, ibi, unde
nullus et cetera. Ratio talis est. Quaecumque insunt omnibus
entibus, et non solum alicui generi entium separatim ab aliis, haec
pertinent ad considerationem philosophi: sed praedicta principia sunt
huiusmodi: ergo pertinent ad considerationem philosophi. Minorem sic
probat. Illa, quibus utuntur omnes scientiae, sunt entis inquantum
huiusmodi: sed prima principia sunt huiusmodi: ergo pertinent ad ens
inquantum est ens.
4. Rationem
autem, quare omnes scientiae eis utuntur, sic assignat; quia
unumquodque genus subiectum alicuius scientiae recipit praedicationem
entis. Utuntur autem principiis praedictis scientiae particulares non
secundum suam communitatem, prout se extendunt ad omnia entia, sed
quantum sufficit eis: et hoc secundum continentiam generis, quod in
scientia subiicitur, de quo ipsa scientia demonstrationes affert.
Sicut ipsa philosophia naturalis utitur eis secundum quod se extendunt
ad entia mobilia, et non ulterius.
5. Deinde cum
dicit unde nullus probat quod dixerat, per signum. Et primo inducit
probationem. Secundo excludit quorumdam errorem, ibi, sed quoniam
est adhuc. Dicit ergo primo, quod nullus intendens primo tradere
scientiam alicuius particularis entis, conatus est aliquid dicere de
primis principiis utrum sint vera aut non: nec geometra, aut
arithmeticus, qui tamen istis principiis plurimum utuntur, ut supra
dictum est. Unde patet quod consideratio dictorum principiorum ad hanc
scientiam pertinet.
6. Deinde cum
dicit nisi physicorum excludit errorem quorumdam: et circa hoc duo
facit. Primo excludit errorem eorum, qui de praedictis se
intromittebant, cum ad eos non pertineret. Secundo eorum, qui de eis
alio modo volebant tractare quam de eis sit tractandum, ibi, quicumque
autem utuntur et cetera. Dicit ergo primo, quod quamvis nulla
scientiarum particularium de praedictis principiis se intromittere
debeat, quidam tamen naturalium de his se intromiserunt; et hoc non
sine ratione. Antiqui enim non opinabantur aliquam substantiam esse
praeter substantiam corpoream mobilem, de qua physicus tractat. Et
ideo creditum est, quod soli determinent de tota natura, et per
consequens de ente; et ita etiam de primis principiis quae sunt simul
consideranda cum ente. Hoc autem falsum est; quia adhuc est quaedam
scientia superior naturali: ipsa enim natura, idest res naturalis
habens in se principium motus, in se ipsa est unum aliquod genus entis
universalis. Non enim omne ens est huiusmodi: cum probatum sit in
octavo physicorum, esse aliquod ens immobile. Hoc autem ens immobile
superius est et nobilius ente mobili, de quo considerat naturalis. Et
quia ad illam scientiam pertinet consideratio entis communis, ad quam
pertinet consideratio entis primi, ideo ad aliam scientiam quam ad
naturalem pertinet consideratio entis communis; et eius etiam erit
considerare huiusmodi principia communia. Physica enim est quaedam
pars philosophiae: sed non prima, quae considerat ens commune, et ea
quae sunt entis inquantum huiusmodi.
7. Deinde cum
dicit quicumque vero excludit alium errorem circa modum tractandi
huiusmodi principia. Quidam enim tractabant de istis principiis
volentes ea demonstrare: et quaecumque isti dixerunt de veritate
praedictorum principiorum, quomodo oporteat ea recipere per vim
demonstrationis, vel quomodo oporteat contingere veritatem in omnibus
istis ita se habere, hoc fecerunt propter ignorantiam, vel propter
imperitiam analyticorum, idest illius partis logicae, in qua ars
demonstrandi traditur: quia oportet scientes de his pervenire, idest
omnis scientia per demonstrationem acquisita ex his principiis
causatur. Sed non oportet audientes, idest discipulos instruendos in
aliqua scientia, quaerere de his sicut de aliquibus demonstrandis.
Vel secundum aliam literam oportet de his pervenire scientes, idest
oportet, quod qui acquirunt scientiam per demonstrationem perveniant ad
cognoscendum huiusmodi principia communia, et non quod quaerant ea sibi
demonstrari.
8. Deinde cum
dicit quoniam igitur concludit conclusionem principaliter intentam:
scilicet quod philosophi erit considerare de omni substantia inquantum
huiusmodi, et de primis syllogismorum principiis. Ad huius autem
evidentiam sciendum, quod propositiones per se notae sunt, quae statim
notis terminis cognoscuntur, ut dicitur primo posteriorum. Hoc autem
contingit in illis propositionibus, in quibus praedicatum ponitur in
definitione subiecti, vel praedicatum est idem subiecto. Sed
contingit aliquam propositionem quantum in se est esse per se notam,
non tamen esse per se notam omnibus, qui ignorant definitionem
praedicati et subiecti. Unde Boetius dicit in libro de hebdomadibus,
quod quaedam sunt per se nota sapientibus quae non sunt per se nota
omnibus. Illa autem sunt per se nota omnibus, quorum termini in
conceptionem omnium cadunt. Huiusmodi autem sunt communia, eo quod
nostra cognitio a communibus ad propria pervenit, ut dicitur in primo
physicorum. Et ideo istae propositiones sunt prima demonstrationum
principia, quae componuntur ex terminis communibus, sicut totum et
pars, ut, omne totum est maius sua parte; et sicut aequale et
inaequale, ut, quae uni et eidem sunt aequalia, sibi sunt aequalia.
Et eadem ratio est de similibus. Et quia huiusmodi communes termini
pertinent ad considerationem philosophi, ideo haec principia de
consideratione philosophi sunt. Determinat autem ea philosophus non
demonstrando, sed rationes terminorum tradendo, ut quid totum et quid
pars et sic de aliis. Hoc autem cognito, veritas praedictorum
principiorum manifesta relinquitur.
|
|