|
1. Hic ostendit
principaliter, quod ad primum philosophum pertinet considerare de primo
demonstrationis principio: et circa hoc duo facit. Primo ostendit,
quod eius est de ipso considerare. Secundo de ipso tractare incipit,
ibi, principium vero et cetera. Circa primum tria facit. Primo
ostendit, quod huius scientiae est considerare de primo demonstrationis
principio. Secundo ostendit quid sit illud, ibi, et firmissimum et
cetera. Tertio excludit quosdam errores circa idem principium, ibi,
sunt autem quidam et cetera. Utitur autem ad primum tali ratione. In
unoquoque genere ille est maxime cognoscitivus, qui certissima
cognoscit principia; quia certitudo cognitionis ex certitudine
principiorum dependet. Sed primus philosophus est maxime cognoscitivus
et certissimus in sua cognitione: haec enim erat una de conditionibus
sapientis, ut in prooemio huius libri patuit, scilicet quod esset
certissimus cognitor causarum; ergo philosophus debet considerare
certissima et firmissima principia circa entia, de quibus ipse
considerat sicut de genere sibi proprie subiecto.
2. Deinde cum
dicit et firmissimum hic ostendit quid sit firmissimum sive certissimum
principium: et circa hoc duo facit. Primo dicit quae sunt conditiones
certissimi principii. Deinde adaptat eas uni principio, ibi, quid
vero sit et cetera. Ponit ergo primo, tres conditiones firmissimi
principii. Prima est, quod circa hoc non possit aliquis mentiri,
sive errare. Et hoc patet, quia cum homines non decipiuntur nisi
circa ea quae ignorant: ideo circa quod non potest aliquis decipi,
oportet esse notissimum.
3. Secunda
conditio est ut sit non conditionale, idest non propter suppositionem
habitum, sicut illa, quae ex quodam condicto ponuntur. Unde alia
translatio habet. Et non subiiciantur, idest non subiiciantur ea,
quae sunt certissima principia. Et hoc ideo, quia illud, quod
necessarium est habere intelligentem quaecumque entium hoc non est
conditionale, idest non est suppositum, sed oportet per se esse
notum. Et hoc ideo, quia ex quo ipsum est necessarium ad
intelligendum quodcumque, oportet quod quilibet qui alia est
cognoscens, ipsum cognoscat.
4. Tertia
conditio est, ut non acquiratur per demonstrationem, vel alio simili
modo; sed adveniat quasi per naturam habenti ipsum, quasi ut
naturaliter cognoscatur, et non per acquisitionem. Ex ipso enim
lumine naturali intellectus agentis prima principia fiunt cognita, nec
acquiruntur per ratiocinationes, sed solum per hoc quod eorum termini
innotescunt. Quod quidem fit per hoc, quod a sensibilibus accipitur
memoria et a memoria experimentorum et ab experimento illorum terminorum
cognitio, quibus cognitis cognoscuntur huiusmodi propositiones
communes, quae sunt artium et scientiarum principia. Manifestum est
ergo quod certissimum principium sive firmissimum, tale debet esse, ut
circa id non possit errari, et quod non sit suppositum et quod adveniat
naturaliter.
5. Deinde cum
dicit quid vero ostendit cui principio praedicta determinatio
conveniat: et dicit, quod huic principio convenit tamquam firmissimo,
quod est impossibile eidem simul inesse et non inesse idem: sed
addendum est, et secundum idem: et etiam alia sunt determinanda circa
hoc principium, quaecumque determinari contingit ad logicas
difficultates, sine quibus videtur contradictio cum non sit.
6. Quod autem
praedicta huic principio conveniant, sic ostendit. Impossibile enim
est quemcumque suscipere, sive opinari, quod idem sit simul et non
sit: quamvis quidam arbitrentur Heraclitum hoc opinatum fuisse.
Verum est autem, quod Heraclitus hoc dixit, non tamen hoc potuit
opinari. Non enim necessarium est, quod quicquid aliquis dicit, haec
mente suscipiat vel opinetur.
7. Si autem
aliquis diceret, quod contingeret aliquem opinari idem simul esse et
non esse, sequitur hoc inconveniens, quod contingit contraria eidem
simul inesse. Et haec determinentur nobis, idest ostendantur quadam
propositione consueta et in logicis determinata. Ostensum est enim in
fine perihermenias, quod opiniones sunt contrariae, non quae sunt
contrariorum, sed quae sunt contradictionis per se loquendo. Hae enim
non sunt contrariae opiniones primo et per se, ut si unus opinetur,
quod Socrates est albus, et alius opinetur quod Socrates est niger.
Sed, quod unus opinetur quod Socrates est albus, et alius opinetur
quod Socrates non est albus.
8. Si igitur
quis opinetur simul duo contradictoria esse vera, opinando simul idem
esse et non esse, habebit simul contrarias opiniones: et ita contraria
simul inerunt eidem, quod est impossibile. Non igitur contingit
aliquem circa haec interius mentiri et quod opinetur simul idem esse et
non esse. Et propter hoc omnes demonstrationes reducunt suas
propositiones in hanc propositionem, sicut in ultimam opinionem omnibus
communem: ipsa enim est naturaliter principium et dignitas omnium
dignitatum.
9. Et sic patent
aliae duae conditiones; quia inquantum in hanc reducunt demonstrantes
omnia, sicut in ultimum resolvendo, patet quod non habetur ex
suppositione. Inquantum vero est naturaliter principium, sic patet
quod advenit habenti, et non habetur per acquisitionem.
10. Ad huius
autem evidentiam sciendum est, quod, cum duplex sit operatio
intellectus: una, qua cognoscit quod quid est, quae vocatur
indivisibilium intelligentia: alia, qua componit et dividit: in
utroque est aliquod primum: in prima quidem operatione est aliquod
primum, quod cadit in conceptione intellectus, scilicet hoc quod dico
ens; nec aliquid hac operatione potest mente concipi, nisi
intelligatur ens. Et quia hoc principium, impossibile est esse et non
esse simul, dependet ex intellectu entis, sicut hoc principium, omne
totum est maius sua parte, ex intellectu totius et partis: ideo hoc
etiam principium est naturaliter primum in secunda operatione
intellectus, scilicet componentis et dividentis. Nec aliquis potest
secundum hanc operationem intellectus aliquid intelligere, nisi hoc
principio intellecto. Sicut enim totum et partes non intelliguntur
nisi intellecto ente, ita nec hoc principium omne totum est maius sua
parte, nisi intellecto praedicto principio firmissimo.
11. Deinde cum
dicit sunt autem ostendit quomodo circa praedictum principium ab
aliquibus est erratum: et circa hoc duo facit. Primo tangit errorem
illorum, qui contradicebant praedicto principio. Secundo eorum, qui
ipsum demonstrare volebant, ibi, dignantur autem et cetera. Dicit
ergo, quod quidam, sicut dictum est de Heraclito, dicebant quod
contingit idem simul esse et non esse, et quod contingit hoc
existimare. Et hac positione utuntur multi naturales, ut infra
patebit: sed nos nunc accipimus supponendo praedictum principium esse
verum, scilicet quod impossibile sit idem esse et non esse, sed ex sui
veritate ostendimus quod est certissimum. Ex hoc enim quod impossibile
est esse et non esse, sequitur quod impossibile sit contraria simul
inesse eidem, ut infra dicetur. Et ex hoc quod contraria non possunt
simul inesse, sequitur quod homo non possit habere contrarias
opiniones, et per consequens quod non possit opinari contradictoria
esse vera, ut ostensum est.
12. Deinde cum
dicit dignantur autem tangit errorem quorumdam, qui praedictum
principium demonstrare volebant: et circa hoc duo facit. Primo
ostendit quod non possit demonstrari simpliciter. Secundo quod aliquo
modo potest demonstrari, ibi, est autem demonstrare et cetera. Dicit
ergo primo, quod quidam dignum ducunt, sive volunt demonstrare
praedictum principium. Et hoc propter apaedeusiam, idest
ineruditionem sive indisciplinationem. Est enim ineruditio, quod homo
nesciat quorum oportet quaerere demonstrationem, et quorum non: non
enim possunt omnia demonstrari. Si enim omnia demonstrarentur, cum
idem per seipsum non demonstretur, sed per aliud, oporteret esse
circulum in demonstrationibus. Quod esse non potest: quia sic idem
esset notius et minus notum, ut patet in primo posteriorum. Vel
oporteret procedere in infinitum. Sed, si in infinitum procederetur,
non esset demonstratio; quia quaelibet demonstrationis conclusio
redditur certa per reductionem eius in primum demonstrationis
principium: quod non esset si in infinitum demonstratio sursum
procederet. Patet igitur, quod non sunt omnia demonstrabilia. Et si
aliqua sunt non demonstrabilia, non possunt dicere quod aliquod
principium sit magis indemonstrabile quam praedictum.
13. Est autem
hic ostendit, quod aliquo modo potest praedictum principium
demonstrari; dicens, quod contingit praedictum principium demonstrari
argumentative. In Graeco habetur elenchice, quod melius transfertur
redarguitive. Nam elenchus est syllogismus ad contradicendum. Unde
inducitur ad redarguendum aliquam falsam positionem. Et propter hoc
isto modo ostendi potest, quod impossibile sit idem esse et non esse.
Sed solum si ille qui ex aliqua dubitatione negat illud principium,
dicit aliquid idest aliquid nomine significat. Si vero nihil dicit,
derisibile est quaerere aliquam rationem ad illum qui nulla utitur
ratione loquendo. Talis enim in hac disputatione, qui nihil
significat, similis erit plantae. Animalia enim bruta etiam
significant aliquid per talia signa.
14. Differt
enim demonstrare simpliciter principium praedictum, et demonstrare
argumentative sive elenchice. Quia si aliquis vellet demonstrare
simpliciter praedictum principium, videretur petere principium, quia
non posset aliquid sumere ad eius demonstrationem, nisi aliqua quae ex
veritate huius principii dependerent, ut ex praedictis patet. Sed
quando demonstratio non erit talis, scilicet simpliciter, tunc est
argumentatio sive elenchus et non demonstratio.
15. Alia litera
sic habet et melius, alterius autem cum huius causa sit, argumentatio
erit, et non demonstratio, idest cum huiusmodi processus a minus notis
ad hoc magis notum principium fiat causa alterius hominis qui hoc
negat, tunc poterit esse argumentatio sive elenchus, et non
demonstratio, scilicet syllogismus contradicens ei poterit esse, cum
id quod est minus notum simpliciter est concessum ab adversario, ex quo
poterit procedi ad praedictum principium ostendendum quantum ad ipsum,
licet non simpliciter.
|
|