|
1. Hic incipit
elenchice disputare contra negantes praedictum principium: et dividitur
in duas partes. Primo disputat contra eos, qui dicunt contradictoria
simul esse vera. Secundo contra illos qui dicunt quod contingit ea
simul esse falsa, verum nec iterum et cetera. Circa primum duo
facit. Primo disputat contra praedictos errantes in communi. Secundo
ostendit quomodo in speciali sit disputandum contra diversos, ibi, est
autem non idem modus. Circa primum duo facit. Primo disputat
rationem negantium praedictum principium. Secundo ostendit quod opinio
Protagorae in idem redit cum praedicta positione, ibi, est autem ab
eadem et cetera. Circa primum ponit septem rationes. Secunda ibi,
omnino vero destruunt. Tertia ibi, amplius si contradictiones.
Quarta ibi, amplius autem circa omnia et cetera. Quinta ibi,
amplius igitur quomodo. Sexta ibi, unde et maxime manifestum est.
Septima ibi, amplius quia si maxime. Circa primum duo facit. Primo
ostendit ex quo principio oporteat procedere contra negantes primum
principium. Secundo ex illo principio procedit, ibi, primum quidem
igitur manifestum et cetera. Dicit ergo primo, quod ad omnia talia
inopinabilia non oportet accipere pro principio, quod aliquid velit
supponere hoc determinate esse vel non esse, idest non oportet accipere
pro principio aliquam propositionem, qua asseratur aliquid de re vel
negetur ab ea: hoc enim esset quaerere principium ut prius dictum est.
Sed oportet accipere pro principio, quod nomen significet aliquid, et
ipsi qui profert, inquantum se loquentem intelligit, et alii qui eum
audit. Si autem hoc non concedit, tunc talis non habebit propositum
nec secum, nec cum alio; unde superfluum erit cum eo disputare; sed
cum hoc dederit, iam statim erit demonstratio contra eum: statim enim
invenitur aliquid definitum et determinatum quod per nomen significatur
distinctum a suo contradictorio, ut infra patebit. Sed tamen hoc non
erit demonstrans praedictum principium simpliciter, sed tantum erit
ratio sustinens contra negantes. Ille enim qui destruit rationem,
idest sermonem suum, dicendo quod nomen nihil significat, oportet quod
sustineat, quia hoc ipsum quod negat, proferre non potest nisi
loquendo et aliquid significando.
2. Deinde cum
dicit primum quidem procedit ex dicta suppositione ad propositum
ostendendum. Et primo singulariter in uno. Secundo generaliter in
omnibus, ibi, amplius si homo et cetera. Dicit ergo primo, quod si
nomen aliquid significat, primo hoc erit manifestum quod haec
propositio erit vera, et eius contradictoria quam negat est falsa. Et
sic ad minus hoc habemus, quia non omnis affirmatio est vera cum sua
negatione.
3. Deinde cum
dicit dico autem ostendit universaliter de omnibus, scilicet quod
contradictoria non sint simul vera. Et circa hoc quatuor facit.
Primo ponit quaedam quae sunt necessaria ad propositum concludendum.
Secundo concludit propositum, ibi, necesse itaque. Tertio probat
quoddam quod supposuerat, ibi, nam esse hominem et cetera. Quarto
excludit quamdam cavillationem, ibi, si autem respondeatur. Circa
primum tria facit. Primo ostendit quod nomen unum significat.
Secundo ex hoc ostendit ulterius quod hoc nomen homo, significet id
quod est hominem esse, non autem id quod est non esse, ibi, nec sic
contingit et cetera. Tertio ostendit quod homo significat unum ibi,
si autem non significat et cetera. Dicit ergo primo, quod si homo
significat aliquid unum, sit hoc unum, animal bipes. Hoc enim unum
dicitur nomen significare, quod est definitio rei significatae per
nomen; ut si est hominis esse animal bipes, idest si hoc est quod quid
est homo, hoc erit significatum per hoc nomen homo.
4. Si autem
dicat nomen plura significat, aut significabit finita, aut infinita.
Si autem finita, nihil differt, secundum aliam translationem, ab eo
quod ponitur significare unum, quia significat multas rationes
diversarum rerum finitas, et singulis eorum possunt adaptari diversa
nomina. Ut si homo significet multa, et unius eorum sit ratio animal
bipes, ponetur unum nomen secundum hanc rationem, quod est homo: et
si sunt plures aliae rationes, ponentur alia plura nomina, dummodo
rationes illae sint finitae. Et sic redibit primum quod nomen
significet unum.
5. Si autem
nomen non significat finitas rationes, sed infinitas, manifestum est
quod nulla erit ratio sive disputatio. Quod sic patet. Quod enim non
significat unum, nihil significat. Et hoc sic probatur. Nomina
significant intellectus. Si igitur nihil intelligitur, nihil
significatur. Sed si non intelligitur unum, nihil intelligitur; quia
oportet quod qui intelligit ab aliis distinguat. Ergo si non
significat unum, non significat. Sed si nomina non significant,
tolletur disputatio, et quae est secundum veritatem et quae est ad
hominem. Ergo patet quod si nomina infinita significent, non erit
ratio sive disputatio. Sed si contingit intelligere unum, imponatur
ei nomen, et sic teneatur quod nomen significet aliquid.
6. Deinde cum
dicit nec sic contingit ostendit secundum; scilicet quod hoc nomen homo
non significet id quod est homini non esse: nomen enim significans
unum, non solum significat unum subiecto, quod ideo dicitur unum quia
de uno, sed id quod est unum simpliciter, scilicet secundum rationem.
Si enim hoc vellemus dicere, quod nomen significat unum quia
significat ea quae verificantur de uno, sic sequeretur quod musicum et
album et homo unum significarent, quoniam omnia verificantur de uno.
Et ex hoc sequeretur, quod omnia essent unum: quia si album dicitur
de homine, et propter hoc est unum cum eo, cum dicatur etiam de
lapide, erit unum cum lapide. Et quae uni et eidem sunt eadem,
sibiinvicem sunt eadem. Unde sequeretur quod homo et lapis sit unum,
et unius rationis. Et sic sequeretur quod omnia nomina sint univoca,
idest unius rationis, vel synonyma secundum aliam literam, idest
omnino idem significantia re et ratione.
7. Quamvis autem
esse et non esse verificentur de eodem secundum negantes principium
primum, tamen oportet quod alius sit hoc quod esse hominem et hoc quod
est non esse; sicut aliud est ratione album et musicum, quamvis de
eodem verificentur. Ergo patet quod esse et non esse non erunt idem
ratione et re, quasi uno nomine significatum univoce.
8. Sciendum est
autem quod esse hominem vel esse homini sive hominis, hic accipitur pro
quod quid est hominis. Ex hoc ergo concluditur quod hoc quod dico
homo, non significat hoc quod dico hominem non esse, sicut propriam
rationem. Sed quia dixerat supra quod idem nomen potest plura
significare secundum diversas rationes, ideo subiungit nisi secundum
aequivocationem, ad determinandum quod homo univoce non significet esse
hominem, et non esse hominem; sed aequivoce potest utrumque
significare; ut si id quod vocamus hominem in una lingua, vocent alii
non hominem in alia lingua. Non enim est nostra disputatio si idem
secundum nomen contingat esse et non esse, sed si idem secundum rem.
9. Deinde cum
dicit si autem probat tertium, scilicet quod homo et non homo non
significat idem, tali ratione. Homo significat hoc quod est esse
hominem, et quod quid est homo: non homo autem significat non esse
hominem, et quod quid est non homo. Si ergo homo et non homo non
significant aliquid diversum, tunc id quod est esse homini non erit
diversum ab hoc quod est non esse homini, vel non esse hominem. Et
ita unum eorum praedicabitur de altero. Et erunt etiam secundum
rationem unum. Cum enim dicimus aliqua unum significare, intelligimus
quod significent rationem unam, sicut vestis et indumentum. Si igitur
esse hominem et non esse hominem sunt hoc modo unum, scilicet secundum
rationem, unum et idem erit illud quod significabit illud quod est esse
hominem, et id quod est non esse hominem. Sed datum est vel
demonstratum, quia diversum nomen est quod significat utrumque.
Ostensum est enim quod hoc nomen homo significat hominem, et non
significat non esse hominem: ergo patet quod esse hominem et non esse
hominem, non sunt unum secundum rationem. Et sic patet propositum
quod homo et non homo diversa significant.
10. Deinde cum
dicit necesse itaque ostendit principale propositum ex prioribus
suppositis, tali ratione. Necesse est quod homo sit animal bipes:
quod patet ex praehabitis. Haec enim est ratio quam hoc nomen
significat. Sed quod necesse est esse, non contingit non esse: hoc
enim significat necessarium, scilicet non possibile non esse, vel non
contingens non esse, vel impossibile non esse: ergo impossibile est
sive non contingens vel non possibile hominem non esse animal bipes.
Sic ergo patet quod non contingit utrumque verum esse affirmationem et
negationem; scilicet quod si animal bipes, et quod non sit animal
bipes. Et eadem ratio ex significationibus nominum sumpta potest
accipi de non homine, quia necesse est non hominem esse non animal
bipes, cum hoc significet nomen: ergo impossibile est esse animal
bipes.
11. Ea autem,
quae supra monstrata sunt, valent ad propositum: quia si consideretur
quod homo et non homo idem significarent, vel quod hoc nomen homo
significaret esse hominem et non esse hominem, posset adversarius
negare istam: necesse est hominem esse animal bipes. Posset enim
dicere, quod non magis necessarium est dicere hominem esse animal
bipes, quam non esse animal bipes, si haec nomina homo et non homo
idem significarent, vel si hoc nomen homo utrumque significet,
scilicet id quod est esse hominem, et id quod est non esse hominem.
12. Deinde cum
dicit nam hominem hic probat quoddam quod supposuerat. Ad probandum
autem quod hoc nomen, homo, non significat id quod est non esse
hominem, assumpsit quod id quod est esse hominem, et id quod est non
esse hominem, sint diversa, quamvis verificentur de eodem. Et hoc
intendit hic probare tali ratione. Magis opponuntur esse hominem et
non esse hominem quam homo et album: sed homo et album sunt diversa
secundum rationem, licet sint idem subiecto; ergo et esse hominem et
non esse hominem sunt diversa secundum rationem. Minorem sic probat.
Si enim omnia quae dicuntur de eodem sunt unum secundum rationem quasi
significata uno nomine, sequitur quod omnia sunt unum, sicut supra
dictum est et expositum. Si ergo hoc non contingit, continget illud
quod dictum est, scilicet quod esse hominem et non esse hominem sunt
diversa. Et per consequens sequitur ultima conclusio supradicta,
scilicet quod homo sit animal bipes, et quod impossibile est ipsum esse
non animal bipes.
13. Deinde cum
dicit si respondeatur excludit quamdam cavillationem per quam praedictus
processus posset impediri. Posset enim adversarius interrogatus, an
necesse sit hominem esse animal bipes, non respondere affirmationem vel
negationem, sed dicere, necesse est hominem esse animal bipes, et non
esse animal bipes. Hoc autem excludit hic philosophus dicens
praedictam conclusionem sequi, dummodo velit respondere ad interrogatum
simpliciter. Si autem interroganti simpliciter de affirmatione, velit
addere negationem in sua responsione, ut dictum est, non ad
interrogatum responderet. Quod sic probat. Contingit enim unam et
eamdem rem esse hominem et album et mille alia huiusmodi. Hic tamen si
quaeratur, utrum homo sit albus, respondendum est tantum id quod uno
nomine significatur. Nec sunt addenda alia omnia. Verbi gratia: si
quaeratur, utrum hoc sit homo, respondendum est, quod est homo. Et
non est addendum quod est homo et albus et magnus et similia; quia
oportet omnia quae accidunt alicui simul respondere, aut nullum.
Omnia autem simul non possunt, cum sint infinita: infinita enim eidem
accidunt ad minus secundum relationes ad infinita antecedentia et
consequentia, et infinita non est pertransire. In respondendo ergo,
nullum eorum quae accidunt quaesito est respondendum, sed solum quod
quaeritur. Licet ergo supponatur millies quod sit idem homo et non
homo; cum tamen quaeritur de homine, non est respondendum de non
homine, nisi respondeantur omnia quae possunt homini accidere. Si
enim hoc fieret, non esset disputandum, quia nunquam compleretur
disputatio, cum impossibile sit infinita pertransire.
14. Deinde cum
dicit omnino vero ponit secundam rationem, quae sumitur ex ratione
praedicati substantialis et accidentalis: quae talis est. Si
affirmatio et negatio verificantur de eodem, sequitur quod nihil
praedicabitur in quid sive substantialiter, sed solum per accidens.
Et sic in praedicatis per accidens erit procedere in infinitum. Sed
hoc est impossibile: ergo primum.
15. Circa hanc
rationem duo facit. Primo ponit conditionalem. Secundo probat
destructionem consequentis, ibi, si vero omnia secundum accidens et
cetera. Circa primum sic procedit: dicens quod illi qui hoc dicunt,
scilicet affirmationem et negationem simul esse vera, omnino destruunt
substantiam, idest substantiale praedicatum, et quod quid erat esse,
idest quod praedicatur in eo quod quid: necesse est enim eis dicere
quod omnia accidunt, idest per accidens praedicantur, et quod non sit
hominem esse aut animal esse, et quod non sit quod significet quid est
homo, aut quid est animal.
16. Quod sic
probat. Si aliquid est quod est hominem esse, idest quod quid est
homo substantialiter, scilicet de homine praedicatum; illud non erit
non esse hominem, nec erit esse non hominem. Huius enim quod est esse
hominem sunt praedictae duae negationes; scilicet non esse hominem,
vel esse non hominem. Patet ergo quod affirmatio et negatio non
verificantur de eodem; quia scilicet de eo quod est esse hominem non
verificatur non esse hominem, vel esse non hominem.
17.
Conditionalem autem positam, quod si aliquid sit quod quid est homo,
quod illud non sit non esse hominem, vel esse non hominem, sic
probat. Propositum est enim supra et probatum quod hoc quod significat
nomen est unum. Et iterum est positum quod illud quod significat
nomen, est substantia rei, scilicet quod quid est res. Unde patet
quod aliquid significat substantiam rei, et idem quod est significatum
non est aliquid aliud. Si igitur illud quod est esse hominem, sive
quod quid est homo, fuerit vel non esse hominem, vel esse non
hominem, constat quidem quod erit alterum a se. Unde oportet dicere,
quod non sit definitio significans quod quid est esse rei; sed sequetur
ex hoc quod omnia praedicentur secundum accidens.
18. In hoc enim
distinguitur substantia ab accidente, idest praedicatum substantiale ab
accidentali, quia unumquodque est vere id quod praedicatur
substantialiter de eo; et ita non potest dici illud quod praedicatur
substantialiter esse non unum, quia quaelibet res non est nisi una.
Sed homo dicitur albus, quia albedo vel album accidit ei. Non autem
ita quod sit id quod vere est album vel albedo. Ergo non oportet quod
id quod praedicatur per accidens sit unum tantum. Sed multa possunt
per accidens praedicari. Substantiale vero praedicatum est unum
tantum. Et sic patet, quod ita est esse hominem quod non est non esse
hominem. Si autem utrumque fuerit, iam substantiale praedicatum non
erit unum tantum, et sic non erit substantiale sed accidentale.
19. Deinde cum
dicit si vero destruit consequens; ostendens hoc esse impossibile quod
aliquid non praedicetur substantialiter, sed omnia accidentaliter;
quia si omnia per accidens praedicentur, non erit aliquid praedicatum
universale. (Dicitur autem hic praedicatum universale sicut in
posterioribus, secundum quod praedicatur de aliquo per se et secundum
quod ipsum est). Hoc autem est impossibile: quia si semper aliquid
praedicatur de altero per accidens, oportet quod accidentalis
praedicatio procedat in infinitum, quod est impossibile hac ratione.
20. Praedicatio
enim accidentalis non complectitur nisi duos modos. Unus modus est
secundum quod accidens de accidente praedicatur per accidens, et hoc
ideo, quia ambo accidunt eidem subiecto, sicut album praedicatur de
musico, quia ambo accidunt homini. Alius modus est quo accidens
praedicatur de subiecto, sicut Socrates dicitur musicus, non quia
ambo accidunt alicui alteri subiecto, sed quia unum eorum accidit
alteri. Cum igitur sint duo modi praedicationis per accidens, in
neutro contingit esse praedicationem in infinitum.
21. Constat
enim quod illo modo, quo accidens praedicatur de accidente, non
contingit abire in infinitum, quia oportet devenire ad subiectum. Iam
enim dictum est, quod haec est ratio praedicationis huius, quia ambo
praedicantur de uno subiecto; et sic descendendo a praedicato ad
subiectum contingit invenire pro termino ipsum subiectum.
22. Sed illo
modo praedicandi per accidens quo accidens praedicatur de subiecto, ut
cum dicitur Socrates est albus, non contingit abire in infinitum in
superius ascendendo a subiecto ad praedicatum, ita ut dicamus quod
Socrati accidit album et quod Socrati albo accidit aliquod aliud.
Hoc enim non posset esse nisi duobus modis. Uno modo quia ex albo et
Socrate fieret unum. Et sic sicut Socrates est unum subiectum
albedinis, ita Socrates albus esset subiectum alterius accidentis.
Hoc autem non potest esse, quia non fit aliquid unum ex omnibus
quibuscumque praedicatis. Ex subiecto enim et accidente non fit unum
simpliciter, sicut fit unum ex genere et differentia. Unde non potest
dici quod Socrates albus, sit unum subiectum.
23. Alius modus
esset quod sicut Socrates est subiectum albi, ita ipsi albo insit
aliquid aliud accidens, ut musicum. Sed hoc etiam non potest esse,
propter duo. Primo, quia non erit aliqua ratio, quare musicum
dicatur magis accidere albo quam e converso. Unde non erit ordo inter
album et musicum, sed e converso respicient se adinvicem. Secundo,
quia simul cum hoc definitum est vel determinatum, quod iste est alius
modus praedicandi per accidens in quo accidens praedicatur de
accidente, ab illo modo quo accidens praedicatur de subiecto, et
musicum de Socrate. In isto autem modo de quo nunc loquitur, non
dicitur praedicatio accidentalis, quia accidens praedicetur de
accidente; sed illo modo quo prius locuti sumus.
24. Sic igitur
manifestum est, quod in accidentali praedicatione non est abire in
infinitum: quare patet quod non omnia praedicantur secundum accidens.
Et ulterius quod aliquid erit significans substantiam. Et ulterius
quod contradictio non verificatur de eodem.
25. Sciendum
autem est circa praedictam rationem, quod licet accidens non sit
subiectum alterius, et sic non sit ordo accidentis ad accidens quantum
ad rationem subiiciendi, est tamen ordo quantum ad rationem causae et
causati. Nam unum accidens est causa alterius, sicut calidum et
humidum dulcis et sicut superficies coloris. Subiectum enim per hoc
quod subiicitur uni accidenti, est susceptivum alterius.
|
|