|
1. Ponit tertiam
rationem, quae sumitur ex uno et diverso: et est ratio talis. Si
affirmatio et negatio verificantur simul de eodem, omnia sunt unum.
Hoc autem est falsum; ergo et primum. Circa hanc rationem tria
facit. Primo ponit conditionalem et exemplificat, quia scilicet
sequeretur si contradictiones simul verificantur de eodem, quod idem
essent triremis, idest navis habens tres ordines remorum, et murus et
homo.
2. Secundo cum
dicit quemadmodum est ostendit quod idem inconveniens sequitur ad duas
alias positiones. Primo ad opinionem Protagorae, qui dicebat quod
quicquid alicui videtur, hoc totum est verum; quia si alicui videtur
quod homo non sit triremis, non erit triremis; et si alteri videtur
quod sit triremis, erit triremis; et sic erunt contradictoria vera.
3. Secundo ad
opinionem Anaxagorae, qui dicebat omnes res simul esse, quasi nihil
sit vere unum ab aliis determinatum, sed omnia sint unum in quadam
confusione. Dicebat enim, quod quodlibet sit in quolibet, sicut in
primo physicorum ostensum est. Quod ideo accidebat Anaxagorae, quia
ipse videtur loqui de ente indeterminato, idest quod non est
determinatum in actu. Et cum putaret loqui de ente perfecto,
loquebatur de ente in potentia, sicut infra patebit. Quod autem est
in potentia et non endelechia, idest in actu, est indefinitum.
Potentia enim non finitur nisi per actum.
4. Tertio cum
dicit sed dicenda probat conditionalem primo propositam esse veram. Et
primo quantum ad hoc quod omnia affirmative dicta unum essent. Secundo
quantum ad hoc quod affirmationes a suis negationibus non
distinguerentur in veritate et falsitate, ibi, et quia non est necesse
et cetera. Dicit ergo primo, quod illud primum est ab eis supponendum
ex quo ponunt affirmationem et negationem simul verificari de eodem,
quod de quolibet est affirmatio et negatio vera. Constat enim quod de
unoquoque magis videtur praedicari negatio alterius rei, quam negatio
propria. Inconveniens enim esset si alicui inesset sua negatio et non
inesset negatio alterius rei, per quam significatur quod illa res non
inest ei: sicut si verum est dicere quod homo non est homo, multo
magis est verum dicere quod homo non est triremis. Patet ergo, quod
de quocumque necessarium est praedicari negationem, quod praedicatur de
eo affirmatio. Et ita per consequens praedicabitur negatio, cum
affirmatio et negatio sint simul vera; aut si non praedicabitur
affirmatio, praedicabitur negatio alterius magis quam negatio propria.
Sicut si triremis non praedicatur de homine, praedicabitur de eo non
triremis, multo magis quam non homo. Sed ipsa negatio propria
praedicatur, quia homo non est homo: ergo et negatio triremis
praedicabitur de eo, ut dicatur quod homo non est triremis. Sed si
praedicatur affirmatio, praedicabitur negatio, cum simul
verificentur: ergo necesse est quod homo sit triremis et eadem ratione
quodlibet aliud. Et sic omnia erunt unum. Hoc igitur contingit
dicentibus hanc positionem, scilicet quod contradictio verificetur de
eodem.
5. Deinde cum
dicit et quia non deducit aliud inconveniens, quod scilicet non
distinguatur negatio ab affirmatione in falsitate, sed utraque sit
falsa. Dicit ergo quod non solum praedicta inconvenientia sequuntur ad
praedictam positionem, sed etiam sequitur quod non sit necessarium
affirmare et negare, idest quod non sit necessarium affirmationem vel
negationem esse veram, sed contingit utramque esse falsam. Et sic non
erit distantia inter verum et falsum. Quod sic probat.
6. Si verum sit
quod aliquid sit homo et non homo, verum est quod id non erit homo,
nec erit non homo. Et hoc patet. Horum enim duorum quae sunt homo et
non homo, sunt duae negationes, scilicet non homo et non non homo.
Si autem ex primis duabus fiat una propositio, ut dicamus, Socrates
non est homo nec non homo, sequitur quod nec affirmatio nec negatio sit
vera, sed utraque falsa.
7. Deinde cum
dicit amplius autem ponit quartam rationem quae sumitur ex certitudine
cognitionis; et est talis. Si affirmatio et negatio simul
verificantur, aut ita est in omnibus, aut ita est in quibusdam, et in
quibusdam non: si autem non est verum in omnibus, illae, in quibus
non est verum, erunt confessae, idest simpliciter et absolute
concedendae, vel erunt certae, idest certitudinaliter verae secundum
aliam translationem; idest in eis ita erit vera negatio, quod
affirmatio erit falsa, vel e converso.
8. Si autem hoc
est verum in omnibus, quod contradictio verificetur de eodem, hoc
contingit dupliciter. Uno modo quod de quibuscumque sunt verae
affirmationes, sunt verae negationes, et e converso. Alio modo quod
de quibuscumque verificantur affirmationes, verificentur negationes,
sed non e converso.
9. Et si hoc
secundum sit verum, sequitur hoc inconveniens, quod aliquid firmiter
vel certitudinaliter est non ens; et ita erit firma opinio, quae
scilicet est de negativa; et hoc ideo, quia negativa semper est vera,
eo quod quandocumque est affirmativa vera, est etiam negativa vera.
Non autem affirmativa semper erit vera, quia positum est, quod non de
quocumque est vera negativa, sit vera affirmativa; et ita negativa
erit firmior et certior quam affirmativa: quod videtur esse falsum:
quia dato quod non esse sit certum et notum, tamen semper erit certior
affirmatio quam negatio ei opposita, quia veritas negativae semper
dependet ex veritate alicuius affirmativae. Unde nulla conclusio
negativa infertur, nisi in praemissis sit aliqua affirmativa.
Conclusio vero affirmativa ex negativa non probatur.
10. Si autem
dicatur primo modo, scilicet quod de quibuscumque est affirmare, ita
de eis est negare; similiter de quibuscumque est negare, de eis est
affirmare, ut scilicet affirmatio et negatio convertantur: hoc
contingit dupliciter: quia si semper negatio et affirmatio sunt simul
verae, aut erit divisim dicere de utraque quod sit vera, verbi
gratia, quod sit divisim dicere quod haec est vera, homo est albus,
iterum haec est vera, homo non est albus: aut non est divisum utramque
dicere veram sed solum coniunctim, ut si dicamus quod haec copulativa
sit vera, homo est albus et homo non est albus.
11. Et siquidem
dicamus hoc secundo modo, ut scilicet non sit utraque vera divisim sed
solum coniunctim, tunc sequuntur duo inconvenientia: quorum primum
est, quod non dicet ea, idest quod non asseret nec affirmationem nec
negationem, et quod ambae erunt nihil, idest quod ambae sunt falsae:
vel secundum aliam translationem et non erit nihil, idest sequitur quod
nihil sit verum, nec affirmatio nec negatio. Et si nihil est verum,
nihil poterit dici nec intelligi. Quomodo enim aliquis pronuntiabit
vel intelliget non entia? Quasi dicat, nullo modo.
12. Secundum
inconveniens est, quia sequitur quod omnia sint unum, quod in priori
ratione est dictum. Sequitur enim quod sit idem homo et Deus et
triremis, et etiam contradictiones eorum, scilicet non homo et non
Deus et non triremis. Et sic patet, quod si affirmatio et negatio
simul dicuntur de unoquoque, tunc nihil differt unum ab alio. Si enim
unum ab alio differret, oporteret quod aliquid diceretur de uno, quod
non diceretur de alio. Et sic sequeretur quod aliquid esset verum
determinate et proprium huic rei, quod non conveniret alteri. Et sic
non de quolibet verificaretur affirmatio vel negatio. Constat autem
quod ea quae nullo modo differunt, sunt unum; et ita sequetur omnia
unum esse.
13. Si autem
dicatur primo modo, scilicet quod non solum coniunctim est dicere
affirmationem et negationem, sed etiam divisim, sequuntur quatuor
inconvenientia: quorum unum est, quod haec positio significat ipsum
dictum, idest demonstrat hoc esse verum quod immediate est dictum.
Unde alia litera habet accidit quod dictum est, scilicet quod omnia
sunt unum; quia sic etiam similiter affirmatio et negatio de unoquoque
dicetur, et non erit differentia unius ad aliud.
14. Secundum
est quod omnes verum dicerent, quia quilibet vel dicit affirmationem
vel negationem, et utraque est vera; et omnes mentientur, quia
contradictorium eius quod quisque dicit, erit verum. Et idem etiam
homo seipsum dicere falsum confitetur; quia cum dicit negationem esse
veram, dicit se falsum dixisse cum dixit affirmationem.
15. Tertium est
quia manifestum est quod adhuc non poterit esse perscrutatio vel
disputatio. Non enim potest disputari cum aliquo qui nihil concedit.
Ille enim nihil dicit, quia nec dicit absolute quod est ita, nec
dicit quod non est ita; sed dicit quod est ita et non est ita. Et
iterum ambo ea negat dicens quod nec est ita nec non ita, sicut ex
praecedenti ratione apparet. Si enim non omnia ista neget, sequitur
quod ipse noverit aliquid determinate verum; quod est contra positum.
Vel secundum quod alia translatio habet, et planius, iam utique erit
determinatum.
16. Quartum
sequitur per definitionem veri et falsi. Verum enim est cum dicitur
esse quod est vel non esse quod non est. Falsum autem est cum dicitur
non esse quod est, aut esse quod non est. Ex quo patet per
definitionem veri et falsi, quod quando affirmatio est vera, tunc
negatio est falsa: tunc enim dicit non esse, quod est: et si negatio
est vera, tunc affirmatio est falsa: tunc enim dicitur esse de eo quod
non est. Non ergo contingit vere idem affirmare et negare. Sed forte
adversarius ad hoc ultimum poterit dicere, quod hic est petitio
principii. Qui enim ponit contradictionem simul esse veram, non
recipit hanc definitionem falsi, scilicet quod falsum est dicere quod
non est esse, vel quod est non esse.
|
|