|
1. Hic ponit
quintam rationem, quae sumitur ex veritatis ratione, quae talis est.
Dictum est quod affirmatio et negatio simul vera ponuntur: ergo ille,
qui suscipit sive opinatur sic se habere, idest affirmationem tantum
aut non sic se habere, scilicet ille, qui opinatur negationem esse
veram tantum, mentitus est: qui vero opinatur ambo simul, dicit
verum. Cum igitur verum sit quando ita est in re sicut est in
opinione, vel sicut significatur voce, sequitur quod ipsum quod dicit
erit aliquid determinatum in rebus, scilicet quia entium natura talis
erit qualis dicitur, ut non patiatur affirmationem et negationem
simul. Vel secundum aliam literam quia talis est entium natura: quasi
dicat, ex quo hoc quod dicitur est determinate verum, sequitur quod
res habeat naturam talem. Si autem dicatur quod ille qui existimat
simul affirmationem et negationem, non opinatur verum, sed magis ille
qui existimat illo modo, quod vel tantum affirmatio vel tantum negatio
sit vera, adhuc manifestum est quod entia se habebunt in aliquo modo
determinate. Unde alia translatio habet planius quodammodo et hoc erit
verum determinate, et non erit simul non verum ex quo sola affirmatio
vel negatio est vera.
2. Sed si omnes
praedicti, scilicet et illi qui dicunt utramque partem
contradictionis, et illi qui dicunt alteram mentiuntur, et omnes etiam
verum dicunt; cum tali qui hoc ponit, non est disputandum nec aliquid
dicendum ut disputetur cum eo; vel secundum aliam literam, talis homo
non asserit aliquid nec affirmat. Sicut enim alia translatio dicit,
nec asserere nec dicere aliquid huiusmodi est, quia similiter
unumquodque et dicit et negat. Et si ipse sicut similiter affirmat et
negat exterius, ita et similiter interius opinatur et non opinatur, et
nihil suscipit quasi determinate verum, in nullo videtur differre a
plantis; quia etiam bruta animalia habent determinatas conceptiones.
Alius textus habet ab aptis natis: et est sensus, quia talis, qui
nihil suscipit, nihil differt in hoc quod actu cogitat ab illis, qui
apti nati sunt cogitare, et nondum cogitat actu; qui enim apti nati
sunt cogitare de aliqua quaestione, neutram partem asserunt, et
similiter nec isti.
3. Deinde cum
dicit unde et maxime ponit sextam rationem, quae sumitur ab electione
et fuga: et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem. Secundo
excludit quamdam cavillosam responsionem, ibi, si autem non scientes
et cetera. Dicit ergo primo, quod manifestum est quod nullus homo sic
disponitur ut credat affirmationem et negationem simul verificari; nec
illi qui hanc positionem ponunt, nec etiam alii. Si enim idem esset
ire domum et non ire, quare aliquis iret domum et non quiesceret, si
putaret quod hoc ipsum quiescere, esset ire domum? Patet ergo, ex
quo aliquis vadit et non quiescit, quod aliud putat esse ire et non
ire.
4. Et similiter
si aliquis incedit per aliquam viam, quae forte directe vadit ad puteum
vel ad torrentem, non recte incedit per viam illam, sed videtur timere
casum in puteum aut in torrentem. Et hoc ideo, quia incidere in
torrentem vel puteum non putat esse similiter bonum et non bonum, sed
absolute putat esse non bonum. Si autem putaret esse bonum sicut et
non bonum, non magis vitaret quam eligeret. Cum ergo vitet et non
eligat, palam est quod ipse suscipit sive opinatur quod unum sit
melius, scilicet non incidere in puteum, quod novit esse melius.
5. Et si hoc est
in non bono et bono, similiter necesse est esse in aliis, ut videlicet
opinetur quod hoc sit homo, et illud non homo: et hoc sit dulce et
illud non dulce. Quod ex hoc patet, quia non omnia aequaliter quaerit
et opinatur, cum ipse putet melius aquam bibere dulcem quam non
dulcem, et melius videre hominem quam non hominem. Et ex ista diversa
opinione sequitur quod determinate quaerit unum et non aliud.
Oporteret siquidem quod similiter utraque quaereret, scilicet dulce et
non dulce, hominem et non hominem, si existimaret quod essent eadem
contradictoria. Sed, sicut dictum est, nullus est qui non videatur
hoc timere et illa non timere. Et sic per hoc ipsum quod homo
afficitur diversimode ad diversa, dum quaedam timet et quaedam
desiderat, oportet quod non existimet idem esse quodlibet et non esse.
6. Sic ergo
patet quod omnes opinantur se habere veritatem vel in affirmativa
tantum, vel in negativa, et non utraque simul. Et si non in
omnibus, saltem in bonis et malis, vel in melioribus et in
deterioribus. Ex hac enim differentia provenit quod quaedam quaeruntur
et quaedam timentur.
7. Deinde cum
dicit si autem non excludit quamdam cavillationem. Posset enim aliquis
dicere quod homines quaedam desiderant tamquam bona, et alia fugiunt
tamquam non bona, non quasi scientes veritatem, sed quasi opinantes,
quod non idem sit bonum et non bonum, licet idem sit secundum rei
veritatem. Sed si hoc est verum, quod homines non sunt scientes, sed
opinantes, multo magis debent curare ut addiscant veritatem. Quod sic
patet; quia infirmus magis curat de sanitate quam sanus. Ille autem,
qui opinatur non verum, non disponitur salubriter ad veritatem in
comparatione ad scientem: habet enim se ad scientem sicut infirmus ad
sanitatem. Defectus enim scientiae est opinio falsa, sicut aegritudo
sanitatis. Et sic patet, quod homines debent curare de veritate
invenienda: quod non esset, si nihil esset verum determinate, sed
simul aliquid verum et non verum.
8. Deinde cum
dicit amplius quia ponit septimam rationem, quae sumitur ex diversis
gradibus falsitatis. Dicit ergo, quod etsi maxime verum sit quod
omnia sic se habeant et non sic, idest quod affirmatio et negatio sint
simul vera, et omnia sint simul vera et falsa, sed tamen in natura
entium oportet quod aliquid sit magis et minus verum. Constat enim
quod non similiter se habet ad veritatem, quod duo sunt paria, et tria
sunt paria: nec similiter se habet ad mendacium dicere quod quatuor
sunt pente idest quinque, et quod sint mille. Si enim sunt falsa
similiter, manifestum est quod alterum est minus falsum, scilicet
dicere quatuor esse quinque, quam dicere quatuor esse mille. Quod
autem est minus falsum, est verum magis vel propinquius vero, sicut et
minus nigrum, quod est albo propinquius. Patet ergo quod alter eorum
magis dicit verum, idest magis appropinquat veritati, scilicet ille
qui dicit quatuor esse quinque. Sed non esset aliquid affinius vero
vel propinquius, nisi esset aliquid simpliciter verum, cui propinquius
vel affinius esset magis verum et minus falsum. Relinquitur ergo quod
aliquid oportet ponere esse absolute verum, et non omnia vera et
falsa; quia sequitur ex hoc quod contradictio sit simul vera. Et si
per praedictam rationem non sequitur quod aliquid sit absolute verum,
tamen iam habetur quod aliquid est verius et firmius sive certius alio.
Et sic non eodem modo se habet ad veritatem et certitudinem affirmatio
et negatio. Et ita per hanc rationem et per alias praecedentes erimus
liberati vel remoti a ratione, idest opinione non mixta, idest non
temperata (unde alius textus habet, distemperata): tunc enim opinio
est bene contemperata, quando praedicatum non repugnat subiecto: cum
autem opinio implicat opposita, tunc non bene contemperatur. Talis
autem est praedicta positio, quae dicit contradictionem verificari.
9. Item prohibet
ne mente aliquid possimus definire vel determinare. Prima enim ratio
distinctionis consideratur in affirmatione et negatione. Unde qui
affirmationem et negationem unum esse dicit, omnem determinationem sive
distinctionem excludit.
10. Deinde cum
dicit est autem ostendit quod opinio Protagorae reducitur in eamdem
sententiam cum praedicta positione. Dicebat enim Protagoras, quod
omnia, quae videntur alicui esse vera, omnia sunt vera. Et siquidem
haec positio est vera, necesse est primam positionem esse veram,
scilicet quod affirmatio et negatio sint simul vera. Et per
consequens, quod omnia sint simul vera et falsa, sicut ex hac
positione sequitur, ut supra ostensum est. Quod sic ostendit. Multi
enim homines opinantur sibiinvicem contraria: et putant quod illi, qui
non eadem opinantur quod ipsi, mentiantur, et e converso. Si ergo
quidquid alicui videtur hoc est verum, sequitur quod utrique
mentiantur, et verum dicant, quod idem sit et non sit. Et sic ad
opinionem Protagorae sequitur quod contradictio simul verificetur.
11. Similiter
etiam si hoc est verum quod contradictio simul verificetur, necessarium
est opinionem Protagorae esse veram, scilicet quod omnia quae videntur
aliquibus esse vera, sint vera. Constat enim quod aliqui habent
diversas opiniones; quorum quidam sunt mentientes, et quidam sunt
verum dicentes, quia opinantur sibiinvicem opposita. Si ergo omnia
opposita sunt simul vera, quod sequitur si contradictoria simul
verificentur, necessario sequitur quod omnes dicant verum, et quod
videtur alicui sit verum; et sic patet quod eiusdem sententiae vel
intellectus vel rationis est utraque positio, quia ad unam sequitur
alia de necessitate.
|
|