|
1. In
praecedenti libro determinavit philosophus quid pertineat ad
considerationem huius scientiae; hic incipit determinare de rebus,
quas scientia ista considerat. Et quia ea quae in hac scientia
considerantur, sunt omnibus communia, nec dicuntur univoce, sed
secundum prius et posterius de diversis, ut in quarto libro est
habitum; ideo prius distinguit intentiones nominum, quae in huius
scientiae consideratione cadunt. Secundo incipit determinare de
rebus, quae sub consideratione huius scientiae cadunt, in sexto
libro, qui incipit, ibi, principia et causae. Cuiuslibet autem
scientiae est considerare subiectum, et passiones, et causas; et ideo
hic quintus liber dividitur in tres partes. Primo determinat
distinctiones nominum quae significant causas, secundo, illorum
nominum quae significant subiectum huius scientiae vel partes eius,
ibi, unum dicitur aliud secundum accidens. Tertio nominum quae
significant passiones entis inquantum est ens, ibi, perfectum vero
dicitur et cetera. Prima in duas. Primo distinguit nomina
significantia causas. Secundo quoddam nomen significans quoddam quod
consequitur ad causam, scilicet necessarium. Nam causa est ad quam de
necessitate sequitur aliud, ibi, necessarium dicitur sine quo non
contingit. Prima dividitur in duas. Primo distinguit nomina
significantia causas generaliter. Secundo distinguit quoddam nomen,
quod significat quamdam causam in speciali, scilicet hoc nomen natura,
ibi, natura vero dicitur et cetera.
2. Prima
dividitur in tres. Primo distinguit hoc nomen, principium. Secundo
hoc nomen, causa, ibi, causa vero dicitur. Tertio hoc nomen,
elementum, ibi, elementum vero dicitur. Procedit autem hoc ordine,
quia hoc nomen principium communius est quam causa: aliquid enim est
principium, quod non est causa; sicut principium motus dicitur
terminus a quo. Et iterum causa est in plus quam elementum. Sola
enim causa intrinseca potest dici elementum. Circa primum duo facit.
Primo ponit significationes huius nominis principium. Secundo reducit
omnes ad unum commune, ibi, omnium igitur principiorum.
3. Sciendum est
autem, quod principium et causa licet sint idem subiecto, differunt
tamen ratione. Nam hoc nomen principium ordinem quemdam importat; hoc
vero nomen causa, importat influxum quemdam ad esse causati. Ordo
autem prioris et posterioris invenitur in diversis; sed secundum id,
quod primo est nobis notum, est ordo inventus in motu locali, eo quod
ille motus est sensui manifestior. Sunt autem trium rerum ordines sese
consequentes; scilicet magnitudinis, motus, et temporis. Nam
secundum prius et posterius in magnitudine est prius et posterius in
motu; et secundum prius et posterius in motu est prius et posterius in
tempore, ut habetur quarto physicorum. Quia igitur principium dicitur
quod in aliquo ordine, et ordo qui attenditur secundum prius et
posterius in magnitudine, est prius nobis notus, secundum autem quod
res sunt nobis notae secundum hoc a nobis nominantur, ideo hoc nomen
principium secundum propriam sui inquisitionem significat id quod est
primum in magnitudine, super quam transit motus. Et ideo dicit, quod
principium dicitur illud unde aliquis rem primo moveat, idest aliqua
pars magnitudinis, a qua incipit motus localis. Vel secundum aliam
literam, unde aliquid rei primo movebitur, idest ex qua parte rei
aliquid incipit primo moveri. Sicut in longitudine et in via
quacumque, ex illa parte est principium, unde incipit motus. Ex
parte vero opposita sive contraria, est diversum vel alterum, idest
finis vel terminus. Sciendum est, quod ad hunc modum pertinet
principium motus et principium temporis ratione iam dicta.
4. Quia vero
motus non semper incipit a principio magnitudinis, sed ab ea parte unde
est unicuique in promptu magis ut moveatur, ideo ponit secundum modum,
dicens, quod alio modo dicitur principium motus unde unumquodque fiet
maxime optime, idest unusquisque incipit optime moveri. Et hoc
manifestat per simile, in disciplinis scilicet in quibus non semper
incipit aliquis addiscere ab eo quod est principium simpliciter et
secundum naturam, sed ab eo unde aliquid facilius sive opportunius
valet addiscere, idest ab illis, quae sunt magis nota quo ad nos,
quae quandoque posteriora sunt secundum naturam.
5. Differt autem
hic modus a primo. Nam in primo modo ex principio magnitudinis
designatur principium motus. Hic autem ex principio motus designatur
principium in magnitudine. Et ideo etiam in illis motibus, qui sunt
super magnitudines circulares non habentes principium, accipitur
aliquod principium a quo optime vel opportune movetur mobile secundum
suam naturam. Sicut in motu primi mobilis principium est ab oriente.
In motibus etiam nostris non semper incipit homo moveri a principio
viae, sed quandoque a medio, vel a quocumque termino, unde est ei
opportunum primo moveri.
6. Ex ordine
autem, qui consideratur in motu locali, fit nobis etiam notus ordo in
aliis motibus; et ideo sequuntur significationes principii, quae
sumuntur secundum principium in generatione vel fieri rerum. Quod
quidem principium dupliciter se habet. Aut enim est inexistens, idest
intrinsecum; vel non est inexistens, idest extrinsecum.
7. Dicitur ergo
primo modo principium illa pars rei, quae primo generatur, et ex qua
generatio rei incipit; sicut in navi fit primo sedile vel carina, quae
est quasi navis fundamentum, super quod omnia ligna navis
compaginantur. Similiter quod primo in domo fit, est fundamentum.
In animali vero primo fit cor secundum quosdam, et secundum alios
cerebrum, aut aliud tale membrum. Animal enim distinguitur a non
animali, sensu et motu. Principium autem motus apparet esse in
corde. Operationes autem sensus maxime manifestantur in cerebro. Et
ideo qui consideraverunt animal ex parte motus, posuerunt cor
principium esse in generatione animalis. Qui autem consideraverunt
animal solum ex parte sensus, posuerunt cerebrum esse principium;
quamvis etiam ipsius sensus primum principium sit in corde, etsi
operationes sensus perficiantur in cerebro. Qui autem consideraverunt
animal inquantum agit vel secundum aliquas eius operationes, posuerunt
membrum adaptatum illi operationi, ut hepar vel aliud huiusmodi, esse
primam partem generatam in animali. Secundum autem philosophi
sententiam, prima pars est cor, quia a corde omnes virtutes animae per
corpus diffunduntur.
8. Alio autem
modo dicitur principium, unde incipit rei generatio, quod tamen est
extra rem; et hoc quidem manifestatur in tribus. Primo quidem in
rebus naturalibus, in quibus principium generationis dicitur, unde
primum natus est motus incipere in his quae fiunt per motum, sicut in
his quae acquiruntur per alterationem, vel per aliquem alium motum
huiusmodi. Sicut dicitur homo fieri magnus vel albus. Vel unde
incipit permutatio, sicut in his quae non per motum, sed per solam
fiunt mutationem; ut patet in factione substantiarum, sicut puer est
ex patre et matre qui sunt eius principium, et bellum ex convitio,
quod concitat animos hominum ad bellum.
9. Secundo etiam
manifestat in rebus agibilibus sive moralibus aut politicis, in quibus
dicitur principium id, ex cuius voluntate vel proposito moventur et
mutantur alia; et sic dicuntur principatus in civitatibus illi qui
obtinent potestates et imperia, vel etiam tyrannides in ipsis. Nam ex
eorum voluntate fiunt et moventur omnia in civitatibus. Dicuntur autem
potestates habere homines, qui in particularibus officiis in
civitatibus praeponuntur, sicut iudices et huiusmodi. Imperia autem
illi, qui universaliter quibuscumque imperant, ut reges. Tyrannides
autem obtinent, qui per violentiam et praeter iuris ordinem ad suam
utilitatem civitates et regnum detinent.
10. Tertium
exemplum ponit in artificialibus, quia artes etiam simili modo
principia esse dicuntur artificiatorum, quia ab arte incipit motus ad
artificii constructionem. Et inter has maxime dicuntur principia
architectonicae, quae a principio nomen habent, idest principales
artes dictae. Dicuntur enim artes architectonicae quae aliis artibus
subservientibus imperant, sicut gubernator navis imperat navifactivae,
et militaris equestri.
11. Ad
similitudinem autem ordinis, qui in motibus exterioribus consideratur,
attenditur etiam quidam ordo in rerum cognitione; et praecipue secundum
quod intellectus noster quamdam similitudinem motus habet, discurrens
de principiis in conclusiones. Et ideo alio modo dicitur principium,
unde res primo innotescit; sicut dicimus principia demonstrationum esse
suppositiones, idest dignitates et petitiones.
12. His etiam
modis et causae dicuntur quaedam principia. Nam omnes causae sunt
quaedam principia. Ex causa enim incipit motus ad esse rei, licet non
eadem ratione causa dicatur et principium, ut dictum est.
13. Deinde cum
dicit omnium igitur reducit omnes praedictos modos ad aliquid commune;
et dicit quod commune in omnibus dictis modis est, ut dicatur
principium illud, quod est primum, aut in esse rei, sicut prima pars
rei dicitur principium, aut in fieri rei, sicut primum movens dicitur
principium, aut in rei cognitione.
14. Sed quamvis
omnia principia in hoc, ut dictum est, conveniant, differunt tamen,
quia quaedam sunt intrinseca, quaedam extrinseca, ut ex praedictis
patet. Et ideo natura potest esse principium et elementum, quae sunt
intrinseca. Natura quidem, sicut illud a quo incipit motus:
elementum autem sicut pars prima in generatione rei. Et mens, idest
intellectus, et praevoluntas, idest propositum, dicuntur principia
quasi extrinseca. Et iterum quasi intrinsecum dicitur principium
substantia rei, idest forma quae est principium in essendo, cum
secundum eam res sit in esse. Et secundum etiam praedicta, finis
cuius causa fit aliquid, dicitur etiam esse principium. Bonum enim,
quod habet rationem finis in prosequendo, et malum in vitando, in
multis sunt principia cognitionis et motus, sicut in omnibus quae
aguntur propter finem. In naturalibus enim, et moralibus et
artificialibus, praecipue demonstrationes ex fine sumuntur.
|
|