|
1. Hic
ostendit quot modis dicitur substantia: et circa hoc duo facit. Primo
ponit diversos modos substantiae. Secundo reducit omnes ad duos,
ibi, accidit itaque. Circa primum ponit quatuor modos; quorum primus
est secundum quod substantiae particulares dicuntur substantiae, sicut
simplicia corpora, ut terra et ignis et aqua et huiusmodi. Et
universaliter omnia corpora, etiam si non sint simplicia, sicut mixta
similium partium, ut lapis, sanguis, caro, et huiusmodi. Et iterum
animalia quae constant et huiusmodi corporibus sensibilibus, et partes
eorum, ut manus et pedes et huiusmodi, et Daemonia, idest idola,
quae in templis posita colebantur pro diis. Vel Daemonia dicit
quaedam animalia rationabilia secundum Platonicos, quae Apuleius sic
definit: Daemones sunt animalia corpore aerea, mente rationalia,
animo passiva, tempore aeterna. Haec enim omnia praedicta dicuntur
substantia, quia non dicuntur de alio subiecto, sed alia dicuntur de
his. Et haec est descriptio primae substantiae in praedicamentis.
2. Secundum
modum ponit ibi alio vero dicit quod alio modo dicitur substantia quae
est causa essendi praedictis substantiis quae non dicuntur de subiecto;
non quidem extrinseca sicut efficiens, sed intrinseca eis, ut forma.
Sicut dicitur anima substantia animalis.
3. Deinde cum
dicit amplius quaecumque ponit tertium modum, secundum opinionem
Platonicorum et Pythagoricorum, dicens, quod quaecumque particulae
sunt in praedictis substantiis, quae sunt termini earum, et
significant hoc aliquid secundum opinionem eorum, in quibus destructis
destruitur totum, dicuntur etiam substantiae. Sicut superficie
destructa destruitur corpus, ut quidam dicunt, et destructa linea
destruitur superficies. Patet etiam, quod superficies est terminus
corporis, et linea terminus superficiei. Et secundum dictorum
positionem, linea est pars superficiei, et superficies pars corporis.
Ponebant enim corpora componi ex superficiebus et superficies ex
lineis, et lineas ex punctis. Unde sequebatur, quod punctum sit
substantia lineae, et linea superficiei, et sic de aliis. Numerus
autem secundum hanc positionem videtur esse substantia totaliter omnium
rerum, quia remoto numero nihil remanet in rebus: quod enim non est
unum, nihil est. Et similiter quae non sunt plura, non sunt.
Numerus etiam invenitur terminare omnia, eo quod omnia mensurantur per
numerum.
4. Iste autem
modus non est verus. Nam hoc quod communiter invenitur in omnibus, et
sine quo res esse non potest, non oportet quod sit substantia rei, sed
potest esse aliqua proprietas consequens rei substantiam vel principium
substantiae. Provenit etiam eis error specialiter quantum ad unum et
numerum, eo quod non distinguebant inter unum quod convertitur cum
ente, et unum quod est principium numeri.
5. Quartum
modum ponit ibi amplius quod dicit quod etiam quidditas rei, quam
significat definitio, dicitur substantia uniuscuiusque. Haec autem
quidditas sive rei essentia, cuius definitio est ratio, differt a
forma quam dixit esse substantiam in secundo modo, sicut differt
humanitas ab anima. Nam forma est pars essentiae vel quidditatis rei.
Ipsa autem quidditas vel essentia rei includit omnia essentialia
principia. Et ideo genus et species dicuntur esse substantia eorum,
de quibus praedicantur, hoc ultimo modo. Nam genus et species non
significant tantum formam, sed totam rei essentiam.
6. Deinde cum
dicit accidit itaque reducit dictos modos substantiae ad duos; dicens,
quod ex praedictis modis considerari potest, quod substantia duobus
modis dicitur: quorum unus est secundum quod substantia dicitur id quod
ultimo subiicitur in propositionibus, ita quod de alio non
praedicetur, sicut substantia prima. Et hoc est, quod est hoc
aliquid, quasi per se subsistens, et quod est separabile, quia est ab
omnibus distinctum et non communicabile multis. Et quantum ad haec
tria differt substantia particularis ab universali. Primo quidem,
quia substantia particularis non praedicatur de aliquo inferiori, sicut
universalis. Secundo, quia substantia universalis non subsistit nisi
ratione singularis quae per se subsistit. Tertio, quia substantia
universalis est in multis, non autem singularis, sed est ab omnibus
separabilis et distincta.
7. Sed etiam
forma et species uniuscuiusque rei, dicitur tale, idest substantia.
In quo includit et secundum et quartum modum. Essentia enim et forma
in hoc conveniunt quod secundum utrumque dicitur esse illud quo aliquid
est. Sed forma refertur ad materiam, quam facit esse in actu;
quidditas autem refertur ad suppositum, quod significatur ut habens
talem essentiam. Unde sub uno comprehenduntur forma et species, idest
sub essentia rei.
8. Tertium
autem modum praetermittit, quia falsus est, vel quia reducibilis est
ad formam, quae habet rationem termini. Materiam vero, quae
substantia dicitur, praetermittit, quia non est substantia in actu.
Includitur tamen in primo modo, quia substantia particularis non habet
quod sit substantia et quod sit individua in rebus materialibus, nisi
ex materia.
|
|