|
1. Postquam
philosophus distinxit nomina, quae significant subiectum huius
scientiae, hic distinguit nomina, quae significant partes eorum, quae
sunt subiecta huius scientiae: et dividitur in partes duas. In prima
distinguit nomina, quae significant partes unius. In secunda,
nomina, quae significant partes entis; hoc ibi, potestas dicitur.
Substantia enim quae etiam posita est subiectum huius scientiae, est
unum solum praedicamentum non divisum in multa praedicamenta. Prima
dividitur in duas. In prima distinguit nomina, quae significant
partes unius. In secunda, nomina, quae significant, aliquod
consequens ad rationem unius, scilicet prius et posterius. Nam unum
esse, est principium esse, ut supra dictum est. Et hoc ibi, priora
et posteriora dicuntur.
2. Prima
dividitur in duas. In prima distinguit nomina, quae significant
primas partes unius et eius oppositi, scilicet multitudinis. In
secunda distinguit nomina, quae significant quasdam secundarias
partes, ibi, opposita dicuntur. Partes autem unius sunt idem, quod
est unum in substantia: et simile, quod est unum in qualitate: et
aequale, quod est unum in quantitate. Et e contrario partes
multitudinis sunt diversum, dissimile et inaequale. Circa primum duo
facit. Primo distinguit hoc nomen idem, et ea quae ei opponuntur.
Secundo distinguit hoc nomen simile et dissimile oppositum eius, ibi,
similia dicuntur. De aequali autem, et eius opposito, mentionem hic
non facit, quia in eis multiplicitas non est ita manifesta. Circa
primum tria facit. Primo distinguit hoc nomen idem. Secundo hoc
nomen diversum, ibi, diversa vero dicuntur. Tertio hoc nomen
differens, ibi, differentia vero. Circa primum duo facit. Primo
ponit modos eiusdem per accidens. Secundo eiusdem per se, ibi, alia
vero secundum se.
3. Dicit ergo
quod aliqua dicuntur eadem per accidens tribus modis. Uno modo sicut
duo accidentia; ut album et musicum dicuntur idem, quia accidunt eidem
subiecto. Secundo modo, quando praedicatum dicitur idem subiecto in
quantum de eo praedicatur; ut cum dicitur, homo est musicus, quae
dicuntur idem, quia accidit musicum homini, idest praedicatum
subiecto. Tertio modo dicuntur idem per accidens, quando subiectum
dicitur esse idem accidenti quasi de eo praedicatum: ut cum dicitur,
musicus est homo, significatur quod homo sit idem musico. Quod enim
praedicatur de aliquo, significatur idem esse illi. Et haec ratio
identitatis est, quia subiectum accidit praedicato.
4. Praeter hos
autem modos eiusdem per accidens, in quibus sumitur accidens per se et
subiectum per se, sunt alii modi in quibus accipitur accidens cum
subiecto compositum. Et in hoc variantur duo modi: quorum unus
significatur, quando accidens simpliciter praedicatur de composito ex
accidente et subiecto. Et tunc significatur hoc, scilicet accidens
esse idem utrique simul accepto; sicut musico homini, musicum. Alius
modus significatur quando compositum praedicatur de subiecto simplici,
ut cum dicitur, homo est homo musicus. Tunc enim illi, idest
subiecto simplici, significatur esse idem horum utrumque simul
acceptum, scilicet hoc quod dicitur homo musicus. Et similis ratio
est, si accidens accipitur ut simplex, et subiectum cum compositione;
ut si dicamus, musicus est homo musicus, aut e converso, quia et
homini musico, quod est compositum, dicuntur idem per accidens et homo
et musicum, quando haec duo de illo uno praedicantur, et e converso.
5. Ex hoc
autem concludit ulterius conclusionem, quod in omnibus praedictis modis
praedicandi, in quibus idem per accidens praedicatur, non praedicatur
aliquod nomen universaliter. Non enim est verum dicere, quod omnis
homo sit idem musico. Quod sic patet. Ea enim sola de universalibus
praedicantur universaliter, quae secundum se insunt eidem. Propter
hoc enim modus praedicandi, qui est universaliter praedicari, convenit
cum conditione subiecti, quod est universale, quia praedicatum per se
de subiecto praedicatur. Sed accidentia non praedicantur secundum se
de universalibus, sed ratione singularium. Et ideo de universalibus
non praedicantur universaliter. Sed de singularibus praedicantur
simpliciter, quia idem videtur esse subiecto Socrates et Socrates
musicus; non tamen praedicantur de singulari universaliter, quia de
nullo potest praedicari aliquid universaliter quod non est universale.
Socrates autem non est universale: nam non est in multis. Et ideo
non praedicatur universaliter aliquid de Socrate, ut dicatur, omnis
Socrates sicut omnis homo. Igitur quae diximus sic dicuntur eadem,
scilicet per accidens, ut dictum est.
6. Deinde cum
dicit alia vero ponit modos eiusdem per se; et dicit, quod aliqua
dicuntur eadem secundum se eisdem modis, quibus dicitur unum per se.
Omnes enim modi, quibus aliqua unum per se dicuntur, reducuntur ad
duos: quorum unus est secundum quod dicuntur unum illa, quorum materia
est una; sive accipiamus materiam eamdem secundum speciem, sive
secundum numerum; ad quod pertinet secundus et tertius modus unius.
Alio modo dicuntur unum, quorum substantia est una: vel ratione
continuitatis, quod pertinet ad primum modum: vel propter unitatem et
indivisibilitatem rationis, quod pertinet ad quartum et quintum. Unde
et his modis dicuntur aliqua esse idem.
7. Ex hoc
autem ulterius concludit, quod identitas est unitas vel unio; aut ex
eo quod illa quae dicuntur idem, sunt plura secundum esse, et tamen
dicuntur idem in quantum in aliquo uno conveniunt. Aut quia sunt unum
secundum esse, sed intellectus utitur eo ut pluribus ad hoc quod
relationem intelligat. Nam non potest intelligi relatio nisi inter duo
extrema. Sicut cum dicitur aliquid esse idem sibiipsi. Tunc enim
intellectus utitur eo quod est unum secundum rem, ut duobus. Alias
eiusdem ad seipsum relationem designare non posset. Unde patet, quod
si relatio semper requirit duo extrema, et in huiusmodi relationibus
non sunt duo extrema secundum rem sed secundum intellectum solum,
relatio identitatis non erit relatio realis, sed rationis tantum,
secundum quod aliquid dicitur idem simpliciter. Secus autem est,
quando aliqua duo dicuntur esse idem vel genere vel specie. Si enim
identitatis relatio esset res aliqua praeter illud quod dicitur idem,
res etiam, quae relatio est, cum sit idem sibi, pari ratione haberet
aliam relationem, quae sibi esset idem, et sic in infinitum. Non est
autem possibile in rebus in infinitum procedere. Sed in his quae sunt
secundum intellectum nihil prohibet. Nam cum intellectus reflectatur
super suum actum, intelligit se intelligere. Et hoc ipsum potest
etiam intelligere, et sic in infinitum.
|
|