|
1. Hic
ostendit quot modis dicitur diversum; et dicit, quod diversa dicuntur
aliqua tripliciter. Dicuntur enim aliqua diversa specie, quorum
species sunt plures, sicut asinus et bos. Quaedam vero dicuntur
diversa numero, quia differunt secundum materiam, sicut duo individua
unius speciei. Quaedam vero dicuntur diversa secundum rationem
substantiae, idest definitionem declarantem substantiam rei.
Contingit enim quaedam esse idem numero, scilicet subiecti, sed
diversa ratione, sicut Socrates et hoc album.
2. Et quia
plures modi diversitatis accipi possunt, sicut quod dicatur diversum
genere et diversum propter continui divisionem, ideo subiungit, quod
diversum dicitur oppositum totaliter ad idem. Cuilibet enim modo
eius, quod est idem, opponitur aliquis modus eius quod est diversum.
Et propter hoc, quot modis dicitur idem, tot modis diversum.
3. Et tamen
alii modi unius, vel eius quod est idem, possunt reduci ad istos hic
tactos. Diversitas enim generis includitur in diversitate speciei.
Diversitas vero continuitatis in diversitate materiae, eo quod partes
quantitatis se habent per modum materiae ad totum.
4. Deinde cum
dicit differentia vero hic distinguit quot modis dicitur hoc nomen
differens. Assignat autem duos modos: quorum primus est, quod
aliquid proprie dicitur differens secundum quod aliqua duo quae sunt
aliquid idem entia, idest in aliquo uno convenientia, sunt diversa:
sive conveniant in aliquo uno secundum numerum, sicut Socrates sedens
a Socrate non sedente: sive conveniant in aliquo uno specie, sicut
Socrates et Plato in homine: sive in aliquo uno genere, sicut homo
et asinus in animali: sive in aliquo uno secundum proportionem, sicut
quantitas et qualitas in ente. Ex quo patet, quod differens omne est
diversum, sed non convertitur. Nam illa diversa, quae in nullo
conveniunt, non possunt proprie dici differentia, quia non differunt
aliquo alio, sed seipsis. Differens autem dicitur, quod aliquo alio
differt. Secundus modus est prout differens communiter sumitur pro
diverso; et sic differentia dicuntur etiam illa, quae habent diversum
genus, et in nullo communicant.
5. Deinde
docet quibus conveniat esse differens secundum primum modum qui est
proprius. Cum enim oporteat ea, quae proprie dicuntur differentia,
in uno aliquo convenire; ea vero, quae conveniunt in specie, non
distinguuntur nisi per accidentales differentias, ut Socrates albus
vel iustus, Plato niger vel musicus; quae vero conveniunt in genere
et sunt diversa secundum speciem, differunt differentiis
substantialibus: illa propriissime dicuntur differentia, quae sunt
eadem genere et diversa secundum speciem. Omne autem genus dividitur
in contrarias differentias; non autem omne genus dividitur in
contrarias species. Coloris enim species sunt contrariae, scilicet
album, nigrum: et differentiae etiam, scilicet congregativum et
disgregativum. Animalis autem differentiae quidem sunt contrariae,
scilicet rationale et irrationale sed species animalis, ut homo et
equus etc. non sunt contrariae. Illa igitur, quae propriissime
dicuntur differentia, sunt quae vel sunt species contrariae, sicut
album et nigrum: vel sunt species unius generis non contrariae, sed
habentia contrarietatem in substantia ratione contrarii differentiarum
quae sunt de substantia specierum.
6. Deinde cum
dicit similia dicuntur ostendit quot modis dicitur simile. Circa hoc
autem duo facit. Nam primo assignat quot modis dicitur simile.
Secundo quot modis dicitur dissimile, ibi, opposita vero. Circa
primum duo facit. Primo ostendit quot modis dicitur simile. Secundo
quomodo dicatur aliquid maxime simile, ibi, et secundum quae
alterari. Ponit autem tres modos similitudinis. Constat enim quod
unum in qualitate facit simile. Passio autem est affinis qualitati,
eo quod praecipue passio in mutatione qualitatis, quae est alteratio,
attenditur. Unde et quaedam species qualitatis est passio et
passibilis qualitas. Et propter hoc similitudo non solum attenditur
secundum convenientiam in qualitate, sed secundum convenientiam in
passione. Quod quidem potest esse dupliciter. Aut ex parte
passionis, aut ex parte eius ad quod passio terminatur.
7. Sic igitur
tripliciter aliqua sunt similia. Uno modo, quia patiuntur idem,
sicut duo ligna, quae comburuntur, possunt dici similia. Alio modo
ex hoc solo, quod patiuntur aliqua plura, similia dicuntur, sive
patiuntur idem, sive diversa: sicut duo homines, quorum unus
fustigatur, et alter incarceratur, dicuntur similes in patiendo.
Tertio modo dicuntur similia quorum una est qualitas; sicut duo albi,
et duo sidera in caelo habentia similem splendorem aut virtutem.
8. Deinde cum
dicit et secundum ostendit unde aliquid maxime dicatur simile. Quando
enim sunt plures contrarietates, secundum quas attenditur alteratio,
illud, quod secundum plures illarum contrarietatum est alicui simile,
dicitur magis proprie simile. Sicut allium, quod est calidum et
siccum, dicitur magis proprie simile igni, quam saccharum, quod est
calidum et humidum. Et idem est inter duo quorum utrumque est simile
alicui tertio secundum unam qualitatem tantum: illud quod est simile
secundum qualitatem magis sibi propriam, magis proprie dicitur simile
ei: sicut aer magis proprie similis est igni, quam terra. Aer enim
assimilatur igni in calore, quae est qualitas sibi propria, magis quam
siccitas in qua assimilatur sibi terra.
9.
Consequenter dicit, quod dissimilia dicuntur per oppositum ad
similia.
10. Deinde
cum dicit opposita dicuntur hic distinguit secundarias partes
pluralitatis, quae scilicet continentur sub differenti et diverso,
quae sunt partes primae: et circa hoc tria facit. Primo ostendit quot
modis dicuntur opposita. Secundo quot modis dicuntur contraria, ibi,
contraria dicuntur. Tertio quot modis dicuntur diversa specie, ibi,
diversa vero specie. Circa primum duo facit. Primo enim dicit quot
modis dicuntur opposita; quia quatuor modis; scilicet contradictoria,
contraria, privatio et habitus, et ad aliquid. Aliquid enim
contraponitur alteri vel opponitur aut ratione dependentiae, qua
dependet ab ipso, et sic sunt opposita relative. Aut ratione
remotionis, quia scilicet unum removet alterum. Quod quidem contingit
tripliciter. Aut enim totaliter removet nihil relinquens, et sic est
negatio. Aut relinquit subiectum solum, et sic est privatio. Aut
relinquit subiectum et genus, et sic est contrarium. Nam contraria
non sunt solum in eodem subiecto, sed etiam in eodem genere.
11. Secundo
ibi et ex quibus ponit duos modos, secundum quos potest cognosci, quod
aliqua sunt opposita: quorum primus est per comparationem ad motum.
Nam in quolibet motu vel mutatione, terminus a quo, opponitur termino
ad quem. Et ideo ex quibus est motus, et in quae est motus, sunt
opposita, ut patet in generationibus. Nam generatio albi est ex non
albo, et ignis ex non igne.
12. Secundo
modo per comparationem ad subiectum. Nam illa, quae non possunt
inesse simul eidem susceptibili, oportet quod adinvicem opponantur,
vel ipsa, vel ea in quibus sunt. Non enim potest idem corpus simul
esse album et nigrum, quae sunt contraria. Homo vero et asinus non
possunt de eodem dici, quia habent in suis rationibus differentias
oppositas, scilicet rationale et irrationale. Et similiter pallidum
et album; quia pallidum componitur ex nigro, quod est oppositum albo.
Et notandum, quod signanter dicit, eidem susceptibili: quia quaedam
non possunt alicui eidem subiecto simul inesse, non propter
oppositionem quam habeant adinvicem, sed quia subiectum non est
susceptibile utriusque; sicut albedo et musica non possunt simul inesse
asino, possunt autem simul inesse homini.
13. Deinde
cum dicit contraria dicuntur hic ostendit quot modis contraria
dicuntur: et circa hoc tria facit. Quorum primum est, quod assignat
modos, quibus aliqua principaliter dicuntur contraria: inter quos
ponit unum primum improprium: scilicet quod aliqua dicuntur contraria,
quae non possunt simul adesse eidem, licet differant secundum genus:
proprie enim contraria sunt quae sunt unius generis: sicut si
diceretur, quod gravitas et motus circularis non sunt in eodem
subiecto.
14. Alium
modum ponit proprium secundum quod contraria dicuntur in aliquo
convenientia. Conveniunt enim contraria in tribus: scilicet in eodem
genere, et in eodem subiecto, et in eadem potestate. Et ideo
notificat secundum ista tria, illa quae sunt vere contraria; dicens,
quod illa, quae plurimum differunt eorum quae sunt in eodem genere,
dicuntur contraria, sicut album et nigrum in genere coloris. Et
iterum illa, quae plurimum differunt in eodem susceptibili existentia,
sicut sanum et aegrum in animali. Et iterum, quae plurimum differunt
in eadem potestate contenta, sicut congruum et incongruum in
grammatica. Potestates enim rationabiles ad opposita sunt. Dicit
autem plurimum ad differentiam mediorum inter contraria, quae etiam
conveniunt in eodem genere, subiecto et potestate, non tamen sunt
plurimum differentia.
15. Unde
subiungit universalem rationem, secundum quam aliqua dicuntur
contraria; quia scilicet eorum differentia est maxima, vel
simpliciter, vel in eodem genere, vel in eadem specie. Simpliciter
quidem, sicut in motu locali extrema sunt maxime distantia, sicut
punctus orientis et occidentis, quae sunt extrema diametri totius
orbis. In eodem genere, sicut specificae differentiae, quae dividunt
genus. In eadem specie, sicut accidentales differentiae contrariae
per quae differunt individua eiusdem speciei.
16. Secundum
ponit ibi, alia vero et ostendit qualiter aliqua secundario modo
dicuntur contraria, propter hoc quod habent habitudinem ad ea quae
principaliter sunt contraria; scilicet quia vel habent contraria in
actu, sicut ignis et aqua dicuntur contraria, quia alterum est calidum
et alterum frigidum; vel quia sunt susceptibilia contrariorum in
potentia, sicut sanativum et aegrotativum. Vel quia sunt activa vel
passiva contrariorum in potentia, ut calefactivum et infrigidativum,
calefactibile et infrigidabile. Vel quia sunt contrariorum agentia et
patientia in actu, sicut calefaciens et infrigidans, calefactum et
infrigidatum. Vel quia sunt expulsiones, sive abiectiones, sive
acceptiones contrariorum, vel etiam habitus aut privationes eorum.
Nam privatio albi opposita est privationi nigri, sicut habitus
habitui.
17. Patet
ergo quod tangit triplicem habitudinem circa contraria. Una quae est
subiecti in actu, vel in potentia. Alia quae est activi et passivi in
actu et potentia. Tertia quae est generationis et corruptionis, vel
secundum se, vel quantum ad eorum terminos, qui sunt habitus et
privatio.
18. Tertium
ponit ibi sed quoniam et ostendit qua de causa praedicta dicuntur
multipliciter. Quia enim unum et ens dicuntur multipliciter, oportet
quod ea quae dicuntur secundum ea, multipliciter dicantur; sicut idem
et diversum, quae consequuntur unum et multa, et contrarium, quod sub
diverso continetur. Et ita oportet, quod diversum dividatur secundum
decem praedicamenta, sicut ens et unum.
19. Diversa
vero hic ostendit quot modis dicantur aliqua diversa specie: et ponit
quinque modos: quorum primus est, quando aliqua sunt in eodem genere,
et non sunt subalterna, sicut scientia et albedo sub qualitate, licet
non contra se dividantur oppositis differentiis.
20. Secundus
est, quando sunt ea in eodem genere, et dividuntur contra invicem per
aliquam differentiam; sive differentiae sint contrariae, sive non, ut
bipes et quadrupes.
21. Tertius
modus est, quando sua subiecta habent contrarietatem, utpote quae
dividuntur per differentias contrarias; sive ipsa sint contraria, ut
album et nigrum, quae dividuntur per congregativum et disgregativum;
sive non, ut homo et asinus, quae dividuntur per rationale et
irrationale. Contraria enim oportet esse diversa specie, vel omnia,
vel illa quae principaliter dicuntur esse contraria.
22. Quartus
modus est, quando sunt diversae species ultimae, eaedemque
specialissimae in aliquo genere, ut homo et equus. Magis enim proprie
dicuntur specie differre, quae solum specie differunt, quam quae
specie et genere.
23. Quintus
modus est, quando aliqua accidentia sunt in eodem subiecto, et tamen
differunt adinvicem, eo quod impossibile est plura accidentia unius
speciei in eodem subiecto esse. Eadem vero specie dicuntur per
oppositum ad praedicta.
|
|