|
1. Postquam
distinxit nomina, quae significant partes unius, hic distinguit nomina
significantia ordinem, scilicet prius et posterius. Unum enim quemdam
ordinem importat, eo quod uni esse est principium esse, ut supra
dictum est. Et circa hoc duo facit. Primo assignat rationem communem
prioris et posterioris. Secundo distinguit diversos modos prioris et
posterioris secundum communem rationem, ibi, ut hoc quidem secundum
locum. Dicit ergo primo, quod significatio prioris dependet a
significatione principii. Nam principium in unoquoque genere est id,
quod est primum in genere. Prius autem dicitur, quod est propinquius
alicui determinato principio. Huiusmodi autem ordo principii, et
eius, quod est principio propinquum, potest attendi multipliciter.
Aut enim aliquid est principium et primum simpliciter et secundum
naturam, sicut pater est principium filii. Aut est principium ad
aliquid, idest per ordinem ad aliquid extrinsecum; sicut dicitur id,
quod est secundum se posterius, esse prius quantum ad aliquid; vel
quantum ad cognitionem, vel perfectionem, vel dignitatem, vel aliquo
tali modo. Vel etiam dicitur aliquid esse principium et prius quantum
ad ubi. Aut etiam aliquibus aliis modis.
2. Deinde cum
dicit ut hoc distinguit modos diversos, quibus dicitur aliquid prius et
posterius. Et quia prius et posterius dicuntur in ordinem ad
principium aliquod, principium autem est, ut supra dictum est, quod
est primum in esse, aut in fieri, aut in cognitione: ideo pars ista
dividitur in partes tres. In prima dicit quomodo dicitur aliquid esse
prius secundum motum et quantitatem; nam ordo in motu, sequitur
ordinem in quantitate. Per prius enim et posterius in magnitudine,
est prius et posterius in motu, ut dicitur in quarto physicorum.
Secundo ostendit, quomodo aliquid dicitur prius altero in cognitione,
ibi, alio vero modo. Tertio, quomodo dicitur aliquid altero prius in
essendo, idest secundum naturam, ibi, alia vero secundum naturam.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo aliquid sit prius et
posterius secundum quantitatem in rebus continuis. Secundo, quomodo
in rebus discretis, ibi, alia secundum ordinem.
3. Et circa
primum ponit tres modos. Primus modus attenditur secundum ordinem in
loco: sicut aliquid dicitur esse prius secundum locum in hoc, quod est
propinquius alicui loco determinato; sive ille locus determinatus
accipiatur ut medium in aliqua magnitudine, sive ut extremum. Potest
enim in ordine locali accipi ut principium, centrum mundi, ad quod
feruntur gravia: ut sic ordinemus elementa, dicentes terram esse
primum, aquam secundum et cetera. Et potest etiam accipi ut
principium etiam ipsum caelum, ut si dicamus ignem esse primum, aerem
secundum, et sic deinceps.
4.
Propinquitas autem ad principium in loco, quidquid sit illud, potest
esse dupliciter. Uno modo secundum ordinem naturalem: sicut aqua
propinquior est medio naturaliter quam aer, aer vero propinquior
extremo, scilicet caelo. Alio modo sicut evenit, idest secundum quod
ordinantur aliqua in loco a casu, vel a quacumque causa praeter
naturam; sicut in lapidibus superpositis invicem in acervo, supremus
est prior uno ordine, et alio est prior infimus. Et sicut id quod est
propinquius principio, est prius, ita quod remotius a principio, est
posterius.
5. Alia
secundum tempus secundus modus attenditur secundum ordinem temporis;
quem ponit, dicens, quod alia dicuntur priora secundum tempus, et
diversimode. Quaedam namque dicuntur priora, eo quod sunt remotiora a
praesenti nunc, ut accidit in factis, idest in praeteritis. Bella
enim Troiana dicuntur priora bellis Medis et Persicis, quibus
Xerses rex Persarum et Medorum Graeciam expugnavit, quia remotiora
sunt a praesenti nunc. Quaedam vero dicuntur priora, quia sunt
affiniora vel propinquiora ipsi nunc; sicut dicitur quod prius est
Menelaus Pyrrho, quia propinquius alicui nunc praesenti, respectu
cuius utrumque erat futurum. Videtur autem haec litera falsa esse,
quia utrumque erat praeteritum tempore Aristotelis quando haec sunt
scripta. In Graeco autem habetur, quod prius est Nemea Pythion,
quae quidem erant duae nundinae vel duo festa, quorum unum erat
propinquius illi nunc quo haec scripta sunt, cum tamen utrumque esset
futurum.
6. Patet autem
quod in hoc utimur ipso nunc, ut principio et primo in tempore; quia
per propinquitatem vel remotionem respectu eius, dicimus aliquid esse
prius vel posterius. Et hoc necessarium est dicere secundum ponentes
aeternitatem temporis. Non enim potest accipi hac positione facta,
aliquod principium in tempore, nisi ab aliquo nunc, quod est medium
praeteriti et futuri, ut ex utraque parte tempus in infinitum
procedat.
7. Alia
secundum motum tertius modus est secundum ordinem in motu: et hoc primo
ponit quantum ad naturalia; dicens, quod aliqua dicuntur esse priora
secundum ordinem in motu. Illud enim, quod est propinquius primo
moventi, est prius; sicut puer est prius viro, quia est propinquior
primo, scilicet generanti. Et hoc etiam prius dicitur per
propinquitatem ad aliquod principium. Id enim, scilicet movens et
generans, est principium quodammodo, non qualitercumque, sicut in
loco accidebat, sed simpliciter et secundum naturam. Secundo ponit
hunc ordinem motus etiam in rebus voluntariis; dicens, quod quaedam
priora dicuntur secundum potestatem, sicuti homines, qui sunt in
potestatibus constituti. Ille enim, qui excedit potestate, et qui
est potentior, dicitur esse prior. Et hic est ordo dignitatis.
8. Patet
autem, quod hic ordo etiam est secundum motum, quia potentius et
potestate excedens est secundum cuius praevoluntatem, idest
propositum, necesse est sequi aliquid, quod est eo posterius in
movendo; ita scilicet quod non movente illo potentiori vel priori, non
moveatur posterius, et movente moveatur. Sicut se habet princeps in
civitate. Nam ex eius imperio moventur alii ad exequendum imperata;
eo vero non imperante, non moventur. Et patet, quod hoc etiam prius
dicitur propter propinquitatem ad aliquod principium. Nam
praevoluntas, idest propositum imperantis, hic accipitur ut
principium, cui propinquiores sunt, et per consequens priores per quos
propositum et imperium principis ad subditos defertur.
9. Deinde cum
dicit alia secundum ordinem ponit modum secundum ordinem in rebus
discretis; dicens, quod alia dicuntur priora secundum ordinem, qui
invenitur in aliquibus rebus tantummodo quodam ordine associatis sibi,
non per continuitatem, ut in praecedentibus accidebat. Huiusmodi
autem sunt, quae distant ab aliquo uno determinato secundum aliquam
rationem determinatam, ut parastata, tritostata. Parastata est prius
tritostata. Parastata dicitur ille, qui stat iuxta aliquem, puta
regem. Tritostata autem ille, qui stat tertius ab eo. Unde alia
litera habet, praestans, tertio stante prius est. Patet autem, quod
alia ratio distantiae est distare ut secundum, vel tertium. Et
similiter paranitae sunt priores nitis. In chordis enim hypatae
dicuntur quae sunt graves, nitae vero acutae dicuntur, mediocres autem
vocantur mesae. Paranitae autem dicuntur quae sunt iuxta nitas mesis
propinquiores.
10. Patet
etiam, quod hic dicitur etiam esse aliquid prius per propinquitatem ad
aliquod principium. Sed differenter in utroque praedictorum
exemplorum: quia in illis, scilicet parastata et tritostata,
accipitur principium id quod est verum initium et extremum, scilicet
ille, qui est summus inter alios vel vertex aliorum, ut rex vel
aliquis alius talis. Sed in chordis accipitur ut principium, medium,
et media chorda quae dicitur mesa, cui propinquiores dicuntur
paranitae, et per hoc priores dicuntur nitis. Ista ergo dicuntur
priora per hunc modum, scilicet per ordinem quantitatis vel continuae
vel discretae.
11. Secundo
ibi alio vero ostendit quomodo aliquid dicitur prius altero in
cognitione. Illud autem prius est cognitione, quod etiam prius est
simpliciter, non secundum quid, sicut erat in loco: nam res per sua
principia cognoscitur. Sed, cum cognitio sit duplex, scilicet
intellectus vel rationis, et sensus, aliter dicimus aliqua priora
secundum rationem, et aliter secundum sensum.
12. Ponit
autem tres modos, secundum quos aliquid est prius ratione sive
cognitione intellectiva; quorum primus est secundum quod universalia
sunt priora singularibus, licet in cognitione sensitiva accidat e
converso. Ibi enim singularia sunt priora. Ratio enim est
universalium, sensus autem singularium. Unde sensus non cognoscit
universalia nisi per accidens, inquantum cognoscit singularia, de
quibus universalia praedicantur. Cognoscit enim hominem inquantum
cognoscit Socratem, qui est homo. E contrario autem intellectus
cognoscit Socratem inquantum cognoscit hominem. Semper autem quod est
per se est prius eo quod est per accidens.
13. Secundum
modum ponit et secundum dicit, quod secundum rationem prius est
accidens quam totum, idest quam compositum ex subiecto et accidente;
et musicus homo cognosci non potest sine ratione huius partis, quod est
musicum. Eodem modo quaecumque alia simplicia sunt priora secundum
rationem compositis, cum in sensu sit e converso. Nam sensui primo
composita offeruntur.
14. Tertium
modum ponit ibi amplius priora dicit, quod priora dicuntur etiam
secundum rationem, passiones, sicut rectitudo habetur prior levitate.
Rectitudo enim est per se passio lineae, levitas autem superficiei,
linea vero naturaliter est prior superficie. Secundum autem sensum
prior est superficies linea, et passiones compositorum passionibus
simplicium. Haec igitur dicuntur priora per hunc modum, scilicet per
ordinem cognoscendi.
15. Deinde
cum dicit alia vero ponit modos, quibus dicitur aliquid prius secundum
ordinem in essendo: et circa hoc duo facit. Primo ponit tres modos,
quibus dicitur aliquid esse prius in essendo. Secundo reducit eos ad
unum, ibi, modo itaque quodam. Dicit ergo primo, quod quaedam
dicuntur esse priora, secundum naturam et substantiam, idest secundum
naturalem ordinem in essendo. Et hoc tripliciter. Primo ratione
communitatis aut dependentiae: secundum quod priora dicuntur, quae
possunt esse sine aliis et illa non possunt esse sine eis. Et hoc est
prius a quo non convertitur essendi consequentia, ut dicitur in
praedicamentis. Et hac divisione, idest isto modo prioris et
posterioris contra alios diviso usus est Plato. Voluit enim quod
propter hoc universalia essent priora in essendo quam singularia, et
superficies quam corpora, et lineae quam superficies, et numerus quam
omnia alia.
16. Secundus
modus attenditur secundum ordinem substantiae ad accidens. Quia enim
ens multipliciter dicitur, et non univoce, oportet, quod omnes
significationes entis reducantur ad unam primam, secundum quam dicitur
ens, quod est subiectum aliorum entium per se existens. Et propter
hoc primum subiectum dicitur esse prius: unde substantia prius est
accidente.
17. Tertius
modus attenditur secundum divisionem entis in actum et potentiam. Nam
uno modo dicitur aliquid esse prius secundum potentiam et alio modo
secundum actum: secundum potentiam quidem dimidium rei est prius re
ipsa, et quaelibet pars toto, et materia quam substantia, idest quam
forma. Haec enim omnia sic comparantur ad ea, respectu quorum sic
dicuntur priora, ut potentia ad actum: secundum actum vero dicuntur
praedicta esse posteriora. Nam praedicta non efficiuntur in actu nisi
per dissolutionem. Resoluto enim toto in partes, incipiunt partes
esse in actu.
18. Deinde
cum dicit modo itaque concludit, quod omnes modi prioris et posterioris
possunt reduci ad hos ultimos modos, et praecipue ad primum, prout
prius dicitur quod potest esse sine aliis, et non e converso. Quaedam
enim possunt esse sine aliis secundum generationem, per quem modum
totum est prius partibus: quia, quando iam totum generatum est,
partes non sunt in actu, sed in potentia. Quaedam vero contingit esse
sine aliis secundum corruptionem, sicut pars sine toto, quando est iam
totum corruptum et dissolutum in partes. Et similiter etiam alii modi
prioris et posterioris ad hunc modum reduci possunt. Constat enim,
quod priora non dependent a posterioribus, sicut e converso. Unde
omnia priora aliquo modo possunt esse sine posterioribus, et non e
converso.
|
|