|
1. Postquam
distinxit nomina significantia partes unius, hic incipit distinguere
nomina significantia partes entis. Et primo secundum quod ens
dividitur per actum et potentiam. Secundo, prout dividitur ens in
decem praedicamenta, ibi, quantum vero dicitur quod est divisibile.
Circa primum distinguit hoc nomen potentia vel potestas. Nomen autem
actus praetermittit, quia eius significationem sufficienter explicare
non poterat, nisi prius natura formarum esset manifesta, quod faciet
in octavo et nono. Unde statim in nono simul determinat de potentia et
actu. Dividitur ergo pars ista in partes duas: in prima ostendit quot
modis dicitur potentia. In secunda reducit omnes ad unum primum,
ibi, quae vero secundum potentiam. Circa primum duo facit. Primo
distinguit hoc nomen, potentia. Secundo hoc nomen, impotentia,
ibi, impotentia autem. Circa primum duo facit. Primo ponit modos
potentiae. Secundo modos possibilis, ibi, dicta vero potestate.
2. Ponit ergo
in prima parte quatuor modos potentiae vel potestatis. Quorum primus
est, quod potentia dicitur principium motus et mutationis in alio
inquantum est aliud. Est enim quoddam principium motus vel mutationis
in eo quod mutatur, ipsa scilicet materia: vel aliquod principium
formale, ad quod consequitur motus, sicut ad formam gravis vel levis
sequitur motus sursum aut deorsum. Sed huiusmodi principium non potest
dici de potentia activa, ad quam pertinet motus ille. Omne enim quod
movetur ab alio movetur. Neque aliquid movet seipsum nisi per partes,
inquantum una pars eius movet aliam, ut probatur in octavo physicorum.
Potentia igitur, secundum quod est principium motus in eo in quo est,
non comprehenditur sub potentia activa, sed magis sub passiva.
Gravitas enim in terra non est principium ut moveat, sed magis ut
moveatur. Potentia igitur activa motus oportet quod sit in alio ab eo
quod movetur, sicut aedificativa potestas non est in aedificato, sed
magis in aedificante. Ars autem medicinalis, quamvis sit potentia
activa, quia per eam medicus curat, contingit tamen quod sit in aliquo
sanato, non inquantum est sanatum, sed per accidens, inquantum
accidit eidem esse medicum et sanatum. Sic igitur universaliter
loquendo, potestas dicitur uno modo principium mutationis aut motus in
alio, inquantum est aliud.
3. Secundum
modum ponit ibi, alia diverso dicit, quod quodam alio modo dicitur
potestas principium motus vel mutationis ab altero inquantum est aliud.
Et haec est potentia passiva, secundum quam patiens aliquid patitur.
Sicut enim omne agens et movens, aliud a se movet, et in aliud a se
agit; ita omne patiens, ab alio patitur: et omne motum, ab alio
movetur. Illud enim principium, per quod alicui competit ut moveatur
vel patiatur ab alio, dicitur potentia passiva.
4. Posse autem
pati ab alio dicitur dupliciter. Aliquando quidem, quicquid sit
illud, quod aliquid potest pati, dicimus ipsum esse possibile ad illud
patiendum, sive sit bonum, sive malum. Aliquando vero non dicitur
aliquid potens ex eo quod potest pati aliquod malum, sed ex hoc quod
potest pati aliquod excellentius. Sicut, si aliquis potest vinci,
non dicimus potentem; sed si aliquis potest doceri vel adiuvari,
dicimus eum potentem. Et hoc ideo, quia posse pati aliquem defectum
quandoque attribuitur impotentiae; et posse non pati idem, attribuitur
potentiae, ut infra dicetur.
5. Alia tamen
litera habet, aliquando autem non secundum omnem passionem, sed utique
in contrarium. Quod quidem sic debet intelligi. Improprie enim
dicitur pati, quicquid recipit aliquam perfectionem ab aliquo, sicut
intelligere dicitur quoddam pati. Proprie autem pati dicitur quod
recipit aliquid cum sui transmutatione ab eo quod est ei naturale.
Unde et talis passio dicitur esse abiiciens a substantia. Hoc autem
non potest fieri nisi per aliquod contrarium. Unde, quando aliquid
patitur, secundum quod est contrarium suae naturae vel conditioni,
proprie pati dicitur. Secundum quod etiam aegritudines passiones
dicuntur. Quando vero aliquis recipit id quod est ei conveniens
secundum suam naturam, magis dicitur perfici quam pati.
6. Tertium
modum ponit ibi amplius alia dicit, quod alia potestas dicitur, quae
est principium faciendi aliquid non quocumque modo, sed bene, aut
secundum praevoluntatem, idest secundum quod homo disponit. Quando
enim aliqui progrediuntur vel loquuntur, sed non bene, aut non
secundum quod volunt, dicuntur non posse loqui aut progredi. Et
similiter est in pati. Dicitur enim aliquid posse pati illud quod bene
potest pati. Sicut dicuntur aliqua ligna combustibilia, quia de
facili comburuntur, et incombustibilia, quae non possunt de facili
comburi.
7. Quartum
modum ponit ibi amplius quicumque dicit, quod etiam potestates dicuntur
omnes habitus sive formae vel dispositiones, quibus aliqua dicuntur vel
redduntur omnino impassibilia, vel immobilia, aut non de facili
mobilia in peius. Quod enim in peius mutentur, sicut quod
frangantur, vel curventur, vel conterantur, vel qualitercumque
corrumpantur, non inest corporibus per aliquam potentiam, sed magis
per impotentiam et defectum alicuius principii, quod corrumpenti
resistere non potest. Nunquam enim corrumpitur aliquid nisi propter
victoriam corrumpentis supra ipsum. Quod quidem contingit ex
debilitate propriae virtutis. Illis vero, quae non possunt tales
defectus pati, aut vix aut paulatim, idest tarde vel modicum
patiuntur, accidit eis propter potentiam, et in eo quod habent aliquo
modo posse, idest cum quadam perfectione, ut non superentur a
contrariis. Et per hunc modum dicitur in praedicamentis, quod durum
vel sanativum significat potentiam naturalem non patiendi a
corrumpentibus. Molle autem et aegrotativum impotentiam.
8. Deinde cum
dicit dicta vero ponit modos possibilis correspondentes praedictis modis
potestatis. Primo autem modo potestatis respondent duo modi
possibilis. Secundum potestatem enim activam aliquid dicitur potens
agere dupliciter. Uno modo, quia ipse per seipsum agit immediate.
Alio modo, quia agit mediante altero, cui potentiam suam communicat,
sicut rex agit per ballivum. Dicit ergo, quod, cum potentia tot
modis dicatur, possibile etiam et potens pluribus modis dicetur. Uno
quidem modo, quod habet principium activum mutationis in seipso sicut
stativum vel sistitivum, idest id quod facit aliud stare, dicitur esse
potens ad sistendum aliquid aliud diversum ab eo. Alio vero modo,
quando ipse non immediate operatur, sed aliud habet ab eo talem
potestatem, ut possit immediate agere.
9. Deinde cum
dicit alio si secundo ponit secundum modum respondentem secundo modo
potentiae, idest potentiae passivae; dicens, quod alio modo a
praedicto dicitur possibile sive potens, quod potest mutari in
aliquid, quicquid sit illud; scilicet sive possit mutari in peius,
sive in melius. Et secundum hoc, aliquid dicitur corruptibile, quia
potest corrumpi, quod est in peius mutari: vel non corruptibile, quia
potest non corrumpi, si sit impossibile illud ipsum corrumpi.
10. Oportet
autem illud, quod est possibile ad aliquid patiendum, habere in se
quamdam dispositionem, quae sit causa et principium talis passionis;
et illud principium vocatur potentia passiva. Principium autem
passionis potest inesse alicui passibili dupliciter. Uno modo per
hoc, quod habet aliquid; sicut homo est possibilis pati infirmitatem
propter abundantiam alicuius inordinati humoris in ipso. Alio vero
modo est aliquid potens pati per hoc, quod privatur aliquo, quod
posset repugnare passioni; sicut si homo dicatur potens infirmari
propter subtractionem fortitudinis et virtutis naturalis. Et haec duo
oportet esse in quolibet potente pati. Nunquam enim aliquid
pateretur, nisi esset in eo subiectum, quod esset receptivum
dispositionis, vel formae, quae per passionem inducitur; et nisi
esset debilitas virtutis in patiente ad resistendum actioni agentis.
11. Hi enim
duo modi principii patiendi possunt reduci in unum, quia potest
privatio significari ut habitus. Et sic sequetur, quod privari sit
habere privationem. Et ita uterque modus erit in aliquid habendo.
Quod autem privatio possit significari ut habitus, et ut aliquid
habitum, ex hoc contingit, quod ens aequivoce dicitur. Et secundum
unum modum et privatio et negatio dicitur ens, ut habitum est in
principio quarti. Et sic sequitur quod etiam negatio et privatio
possunt significari ut habitus. Et ideo possumus universaliter
dicere, quod aliquid possibile sit pati propter hoc quod habet in se
quemdam habitum et quoddam principium passionis; cum etiam privari sit
habere aliquid, si contingat privationem habere.
12. Deinde
cum dicit alio in tertium modum ponit hic; et respondet quarto modo
potentiae, secundum quod potentia dicebatur inesse alicui, quod non
potest corrumpi, vel in peius mutari. Dicit ergo, quod alio modo
dicitur possibile vel potens, inquantum non habet potestatem vel
principium aliquod ad hoc quod corrumpatur. Et hoc dico ab alio
inquantum est aliud; quia secundum hoc aliquid dicitur potens et
vigorosum, quod ab exteriori vinci non potest, ut corrumpatur.
13. Deinde
cum dicit amplius autem quartum modum ponit, qui respondet tertio modo
potentiae, secundum quem dicebatur potentia ad bene agendum vel
patiendum. Dicit ergo, quod secundum praedictos modos, qui pertinent
ad agendum vel patiendum, potest dici aliquid potens vel ex eo solum,
quod aliquid accidit fieri vel non fieri, vel ex eo quod accidit etiam
bene fieri. Sicut etiam dicitur potens agere, quia potest bene et
faciliter agere, vel quia potest agere simpliciter. Et similiter
potens pati et corrumpi, quia de facili hoc pati potest. Et iste
modus potestatis etiam invenitur in rebus inanimatis ut in organis,
idest in lyra et musicis instrumentis. Dicitur enim quod aliqua lyra
potest sonare, quia bene sonat; alia non potest sonare, quia non bene
sonat.
14. Deinde
cum dicit impotentia autem ostendit quot modis dicitur impotentia; et
circa hoc duo facit. Primo distinguit hoc nomen impotentia. Secundo
hoc nomen impossibile, ibi, impossibilia vero. Circa primum duo
facit. Primo enim ostendit communem rationem huius nominis
impotentia. Secundo ostendit quot modis dicatur, ibi, amplius
autem. Dicit ergo primo, quod impotentia est privatio potentiae. Ad
rationem autem privationis duo requiruntur; quorum primum est remotio
habitus oppositi. Id autem, quod opponitur impotentiae, est
potentia. Unde, cum potentia sit quoddam principium, impotentia erit
sublatio quaedam talis principii, qualis dicta est esse potentia.
Secundum quod requiritur, est quod privatio proprie dicta sit circa
determinatum subiectum et determinatum tempus. Improprie autem sumitur
absque determinatione subiecti et temporis. Non enim caecum proprie
dicitur nisi quod est aptum natum habere visum, et quando est natum
habere visum.
15.
Impotentia autem sic dicta dicit remotionem potentiae, aut omnino,
idest universaliter, ut scilicet omnis remotio potentiae impotentia
dicatur, sive sit aptum natum habere, sive non: aut dicitur remotio
in eo quod est aptum natum habere quandocumque, aut solum tunc quando
aptum natum est habere. Non enim similiter accipitur impotentia, cum
dicimus puerum non posse generare, et cum virum et eunuchum simul.
Puer enim dicitur impotens generare, quia subiectum est aptum ad
generandum, non tamen pro illo tempore. Vir autem eunuchus dicitur
impotens ad generandum, quia pro illo tempore esset quidem aptus, non
tamen potest, quia caret principiis activis generationis. Unde hic
magis salvatur ratio privationis. Mulus autem vel lapis dicitur
impotens ad generandum, quia non potest nec etiam habet aptitudinem in
subiecto existentem.
16. Deinde
cum dicit amplius autem dat intelligere impotentiae modos per oppositum
ad modos potentiae. Sicut enim potentia est duplex, scilicet activa
et passiva: et iterum utraque aut ad agendum et patiendum simpliciter,
aut ad bene agendum et patiendum; ita secundum utramque potentiam est
impotentia opposita. Et solum mobili et bene mobili idest potentiae
activae, quae est ad movendum simpliciter, vel bene movendum: et
potentiae passivae, quae est ad moveri simpliciter, vel bene moveri.
17. Deinde
cum dicit impossibilia vero ostendit quot modis dicitur impossibile: et
circa hoc duo facit. Primo distinguit modos impossibilis. Secundo
reducit illos modos ad unum, ibi, quae vero secundum. Circa primum
tria facit. Primo dicit, quod uno modo dicuntur aliqua impossibilia
secundum quod habent impotentiam praedictam, quae opponitur potentiae.
Et huiusmodi modus in quatuor dividitur, sicut et impotentia.
18. Ideo cum
dicit alio modo, ponit alium modum, quo dicuntur aliqua impossibilia,
non propter privationem alicuius potentiae, sed propter repugnantiam
terminorum in propositionibus. Cum enim posse dicatur in ordine ad
esse, sicut ens dicitur non solum quod est in rerum natura, sed
secundum compositionem propositionis, prout est in ea verum vel
falsum; ita possibile et impossibile dicitur non solum propter
potentiam vel impotentiam rei: sed propter veritatem et falsitatem
compositionis vel divisionis in propositionibus. Unde impossibile
dicitur, cuius contrarium est verum de necessitate, ut diametrum
quadrati esse commensurabilem eius lateri, est impossibile, quia hoc
tale est falsum, cuius contrarium non solum est verum, sed etiam
necessarium, quod quidem est non commensurabilem esse. Et propter hoc
esse commensurabilem est falsum de necessitate, et hoc est
impossibile.
19. Tertio
ibi, contrarium vero manifestat quid sit possibile oppositum
impossibili secundo modo dicto. Impossibile enim opponitur possibili
secundo modo dicto, sicut dictum est. Dicit ergo, quod possibile
contrarium huic secundo impossibili est, cuius contrarium non est de
necessitate falsum: sicut sedere hominem est possibile, quia non
sedere, quod est eius oppositum, non est de necessitate falsum.
20. Ex quo
patet, quod ille modus possibilis in tres modos dividitur. Dicitur
enim uno modo possibile quod falsum est, sed non ex necessitate: sicut
hominem sedere dum non sedet, quia eius oppositum non est verum ex
necessitate. Alio modo dicitur impossibile quod est verum, sed non de
necessitate, quia eius oppositum non est falsum de necessitate, sicut
Socratem sedere dum sedet. Tertio modo dicitur possibile, quia licet
non sit verum, tamen contingit in proximo verum esse.
21. Deinde
cum dicit secundum metaphoram ostendit quomodo potentia sumatur
metaphorice; et dicit, in geometria dicitur potentia secundum
metaphoram. Potentia enim lineae in geometria dicitur quadratum lineae
per hanc similitudinem: quia sicut ex eo quod est in potentia fit illud
quod est in actu, ita ex ductu alicuius lineae in seipsam, resultat
quadratum ipsius. Sicut si diceremus, quod ternarius potest in
novenarium, quia novenarius consurgit ex ductu ternarii in seipsum.
Nam ter tria sunt novem. Sicut autem impossibile secundo modo
acceptum non dicitur secundum aliquam impotentiam, ita et modi
possibilis ultimo positi, non dicuntur secundum aliquam potentiam, sed
secundum similitudinem, vel secundum modum veri et falsi.
22. Deinde
cum dicit quae vero reducit omnes modos possibilis et impossibilis ad
unum primum: et dicit, quod possibilia, quae dicuntur secundum
potentiam, omnia dicuntur per respectum ad unam primam potentiam, quae
est prima potentia activa, de qua supra dictum est, quod est
principium mutationis in alio inquantum est aliud. Nam omnia alia
possibilia dicuntur per respectum ad istam potentiam. Aliquid enim
dicitur possibile per hoc, quod aliquid aliud habet potentiam activam
in ipsum, secundum quod dicitur possibile secundum potentiam passivam.
Quaedam vero dicuntur possibilia in non habendo aliquid aliud talem
potentiam in ipsa: sicut quae dicuntur potentia, quia non possunt
corrumpi ab exterioribus agentibus. Quaedam vero potentia in sic
habendo, idest in hoc quod habent potentiam, ut bene aut faciliter
agant vel patiantur.
23. Et sicut
omnia possibilia, quae dicuntur secundum aliquam potentiam, reducuntur
ad unam primam potentiam; ita omnia impossibilia, quae dicuntur
secundum aliquam impotentiam, reducuntur ad unam primam impotentiam,
quae est opposita primae potentiae. Patet igitur, quod propria
definitio potentiae primo modo dictae est principium permutationis in
alio inquantum est aliud, quod est ratio potentiae activae.
|
|