|
1. Quoniam ens
non solum dividitur in potentiam et actum, sed etiam in decem
praedicamenta, postquam philosophus distinxit hoc nomen potentia, hic
incipit distinguere nomina, quae significant praedicamenta. Et primo
nomen quantitatis. Secundo nomen qualitatis, ibi, quale autem.
Tertio distinguit modos ad aliquid, ibi, ad aliquid dicuntur. Alia
vero praedicamenta praetermittit, quia sunt determinata ad aliquod
genus rerum naturalium; ut patet praecipue de agere et pati, et de ubi
et quando. Circa primum tria facit. Primo ponit rationem
quantitatis; dicens, quod quantum dicitur quod est divisibile in ea
quae insunt. Quod quidem dicitur ad differentiam divisionis mixtorum.
Nam corpus mixtum resolvitur in elementa, quae non sunt actu in
mixto, sed virtute tantum. Unde non est ibi tantum divisio
quantitatis; sed oportet quod adsit aliqua alteratio, per quam mixtum
resolvitur in elementa. Et iterum addit, quod utrumque aut singulum,
est natum esse unum aliquid, hoc est aliquid demonstratum. Et hoc
dicit ad removendum divisionem in partes essentiales, quae sunt materia
et forma. Nam neutrum eorum aptum natum est esse unum aliquid per se.
2. Secundo
ibi, multitudo ergo ponit species quantitatis; inter quas primae sunt
duae; scilicet multitudo sive pluralitas, et magnitudo sive mensura.
Utrumque autem eorum habet rationem quanti, inquantum multitudo
numerabilis est et magnitudo est mensurabilis. Mensuratio enim propria
pertinet ad quantitatem. Definitur autem multitudo sic. Multitudo
est, quod est divisibile secundum potentiam in partes non continuas.
Magnitudo autem quod est divisibile in partes continuas. Quod quidem
contingit tripliciter: et secundum hoc sunt tres species magnitudinis.
Nam, si sit divisibile secundum unam tantum dimensionem in partes
continuas, erit longitudo. Si autem in duas, latitudo. Si autem in
tres, profunditas. Ulterius autem, quando pluralitas vel multitudo
est finita, dicitur numerus. Longitudo autem finita, dicitur linea.
Latitudo finita, corpus. Si enim esset multitudo infinita, non
esset numerus; quia quod infinitum est, numerari non potest.
Similiter, si esset longitudo infinita, non esset linea. Linea enim
est longitudo mensurabilis. Et propter hoc in ratione lineae ponitur,
quod eius extremitates sunt duo puncta. Simile est de superficie et
corpore.
3. Tertio
ibi, amplius autem distinguit modos quantitatis; et circa hoc tria
facit. Primo distinguit quantum in id quod est quantum per se, sicut
linea, et in id quod est quantum per accidens, sicut musicum.
4. Secundo
ibi, eorum vero distinguit quantum per se; quod quidem duplex est.
Quaedam enim significantur per modum substantiae et subiecti, sicut
linea, vel superficies, vel numerus. Quodlibet enim istorum
substantialiter est quantum, quia in definitione cuiuslibet ponitur
quantitas. Nam linea est quantitas continua secundum longitudinem
divisibilis, finita: et similiter est de aliis.
5. Quaedam
vero per se pertinent ad genus quantitatis, et significantur per modum
habitus vel passionis talis substantiae, scilicet lineae, quae est
substantialiter quantitas, vel aliarum similium quantitatum: sicut
multum et paucum significantur ut passiones numeri: et productum et
breve, ut passiones lineae: et latum et strictum, ut passiones
superficiei: et profundum et humile sive altum, ut passiones
corporis: et similiter grave et leve, secundum opinionem illorum, qui
dicebant multitudinem superficierum vel atomorum esse causam gravitatis
in corporibus, paucitatem vero eorumdem, causam levitatis. Sed
secundum veritatem grave et leve non pertinent ad quantitatem, sed ad
qualitatem, ut infra ponet. Et similiter est de aliis talibus.
6. Quaedam
etiam sunt, quae communiter cuiuslibet quantitatis continuae passiones
sunt, sicut magnum et parvum, maius et minus; sive haec dicantur
secundum se, idest absolute, sive dicantur ad invicem, sicut aliquid
dicitur magnum et parvum respective, sicut in praedicamentis habetur.
Ista autem nomina, quae significant passiones quantitatis per se,
transferuntur etiam ad alia quam ad quantitates. Dicitur enim albedo
magna et parva, et alia huiusmodi.
7. Sciendum
autem est, quod quantitas inter alia accidentia propinquior est
substantiae. Unde quidam quantitates esse substantias putant,
scilicet lineam et numerum et superficiem et corpus. Nam sola
quantitas habet divisionem in partes proprias post substantiam. Albedo
enim non potest dividi, et per consequens nec intelligitur individuare
nisi per subiectum. Et inde est, quod in solo quantitatis genere
aliqua significantur ut subiecta, alia ut passiones.
8. Tertio
ibi, secundum accidens distinguit modos quantitatis per accidens: et
ponit duos modos quantitatis per accidens: quorum unus est secundum
quod aliqua dicuntur quanta per accidens ex hoc solo, quod sunt
accidentia alicuius quanti, sicut album et musicum per hoc quod sunt
accidentia alicuius subiecti, quod est quantum.
9. Alio modo
dicuntur aliqua quanta per accidens non ratione subiecti, in quo sunt,
sed eo quod dividuntur secundum quantitatem ad divisionem alicuius
quantitatis; sicut motus et tempus, quae dicuntur quaedam quanta et
continua, propterea quod ea, quorum sunt, sunt divisibilia, et ipsa
dividuntur ad divisionem eorum. Tempus enim est divisibile et
continuum propter motum; motus autem propter magnitudinem; non quidem
propter magnitudinem eius quod movetur, sed propter magnitudinem eius
in quo aliquid movetur. Ex eo enim quod illa magnitudo est quanta, et
motus est quantus. Et propter hoc quod motus est quantus, sequitur
tempus esse quantum. Unde haec non solum per accidens quantitates dici
possunt, sed magis per posterius, inquantum quantitatis divisionem ab
aliquo priori sortiuntur.
10. Sciendum
est autem, quod philosophus in praedicamentis posuit tempus quantitatem
per se, cum hic ponat ipsum quantitatem per accidens; quia ibi
distinxit species quantitatis secundum diversas rationes mensurae.
Aliam enim rationem mensurae habet tempus, quod est mensura
extrinseca, et magnitudo, quae est mensura intrinseca. Et ideo
ponitur ibi ut alia species quantitatis. Hic autem considerat species
quantitatis quantum ad ipsum esse quantitatis. Et ideo illa, quae non
habent esse quantitatis nisi ex alio, non ponit hic species
quantitatis, sed quantitates per accidens, ut motum et tempus. Motus
autem non habet aliam rationem mensurae quam tempus et magnitudo. Et
ideo nec hic nec ibi ponitur quantitatis species. Locus autem ponitur
ibi species quantitatis, non hic, quia habet aliam rationem mensurae,
sed non aliud esse quantitatis.
|
|