|
1. Hic
distinguit modos qualitatis: et circa hoc duo facit. Primo ponit
quatuor modos qualitatis. Secundo reducit eos ad duos, ibi, fere
vero secundum duos modos. Dicit ergo primo, quod unus modus
qualitatis est secundum quod qualitas dicitur differentia substantiae,
idest differentia, per quam aliquid ab altero substantialiter differt,
quae intrat in definitionem substantiae. Et propter hoc dicitur, quod
differentia praedicatur in quale quid. Ut si quaeratur, quale animal
est homo? Respondemus quod bipes: et quale animal equus?
Respondemus quod quadrupes: et qualis figura est circulus?
Respondemus quod agonion, id est sine angulo; ac si ipsa differentia
substantiae qualitas sit. Uno igitur modo ipsa differentia substantiae
qualitas dicitur.
2. Hunc autem
modum qualitatis Aristoteles in praedicamentis praetermisit, quia non
continetur sub praedicamento qualitatis, de quo ibi agebat. Hic autem
agit de significationibus huius nominis, qualitas.
3. Secundum
ponit ibi, alio vero dicit, quod alius modus qualitatis vel qualis est
secundum quod immobilia et mathematica dicuntur qualia. Mathematica
enim abstrahunt a motu, ut in sexto huius dicetur. Mathematica enim
sunt numeri, et magnitudines; et in utrisque utimur nomine qualis.
Dicimus enim superficies esse quales, inquantum sunt quadratae vel
triangulares. Et similiter numeri dicuntur quales, inquantum sunt
compositi. Dicuntur autem numeri compositi, qui communicant in aliquo
numero mensurante eos; sicut senarius numerus et novenarius mensurantur
ternario, et non solum ad unitatem comparationem habent, sicut ad
mensuram communem. Numeri autem incompositi, vel primi in sua
proportione dicuntur, quos non mensurat alius numerus communis, nisi
sola unitas.
4. Dicuntur
etiam numeri quales ad similitudinem superficiei et solidi, idest
corporis. Secundum quidem imitationem superficiei, inquantum numerus
ducitur in numerum, vel eumdem vel alium; ut cum dicitur bis tria,
vel ter tria. Et hoc est quod dicit quoties quanti. Nam designatur
quasi una dimensio in hoc quod dicitur tria, quasi vero secunda
dimensio, hoc quod dicitur bis tria, vel etiam ter tria.
5. Ad
imitationem vero solidi, quando est duplex ductus, vel eiusdem numeri
in seipsum, vel diversorum numerorum in unum, ut cum dicitur ter tria
ter, vel bis tria bis, vel bis tria quater. Et hoc est quod dicit
quoties quot quanti. Sic enim considerantur in numero quasi tres
dimensiones ad modum solidi. In hac autem numerorum ordinatione,
aliquid consideratur per modum substantiae; sicut hoc quod dico tria,
vel quicumque numerus qui in alium ducitur. Aliquid vero per modum
quantitatis; sicut ipse ductus unius numeri in alterum, vel in se
ipsum; ut cum dico bis tria, binarius significatur per modum
quantitatis mensurantis, ternarius vero per modum substantiae. Id
ergo, quod existit in substantia numeri praeter ipsam quantitatem,
quae est numeri substantia, dicitur qualitas eius, ut hoc quod
significatur per hoc quod dicitur bis vel ter.
6. Alia litera
habet secundum quantitatem; et tunc substantia numeri dicitur ipse
numerus simpliciter prolatus, ut quod dico tria. Quantitas autem
secundum quam attenditur eius qualitas, dicitur ipsa multiplicatio
numeri in numerum. Et huic concordat litera sequens, quae dicit,
quod substantia cuiuslibet numeri est id quod semel dicitur. Sicut
substantia senarii est quod dicitur semel sex, non quod dicitur bis
tria, vel ter duo: sed hoc pertinet ad eius qualitatem. Dicere enim
numerum esse superficialem vel solidum sive quadratum, sive cubicum,
significat eum esse qualem. Hic autem modus qualitatis est quarta
species in praedicamentis posita.
7. Tertio
ponit ibi, amplius quaecumque dicit, quod etiam qualitates dicuntur
passiones substantiarum mobilium, secundum quas corpora per
alterationem mutantur, ut calidum, frigidum, et huiusmodi. Et hic
modus pertinet ad tertiam speciem qualitatis in praedicamentis positam.
8. Quartum
ponit ibi, amplius secundum dicit quod qualitas sive quale dicitur
quarto modo secundum quod aliquid disponitur per virtutem et vitium,
vel qualitercumque per bonum et malum, sicut per scientiam et
ignorantiam, sanitatem et aegritudinem, et huiusmodi. Et haec est
prima species qualitatis in praedicamentis posita.
9.
Praetermittit autem inter hos modos secundam qualitatis speciem, quia
magis comprehenditur sub potentia, cum non significetur nisi ut
principium passioni resistens; sed propter modum denominandi ponitur in
praedicamentis inter species qualitatis. Secundum autem modum essendi
magis continetur sub potentia, sicut et supra posuit.
10. Deinde
cum dicit fere vero reducit quatuor positos modos ad duos; dicens,
quod quale dicitur aliquid fere secundum duos modos, inquantum alii duo
de quatuor reducuntur ad alios duos. Horum autem unus principalissimus
est primus modus, secundum quem differentia substantiae dicitur
qualitas, quia per eum aliquid significatur informatum et
qualificatum.
11. Et ad
hunc modum reducitur qualitas, quae est in numeris, et in mathematicis
aliis, sicut quaedam pars. Huiusmodi enim qualitates sunt quasi
quaedam differentiae substantiales mathematicorum. Nam ipsa
significantur per modum substantiae potius quam alia accidentia, ut in
capitulo de quantitate dictum est. Sunt autem huiusmodi qualitates
differentiae substantiarum aut non motarum, aut non inquantum sunt
motae: et hoc dicit, ut ostendat quantum ad propositum non differre,
utrum mathematica sint quaedam substantiae per se existentes secundum
esse, ut dicebat Plato, a motu separatae; sive sint in substantiis
mobilibus secundum esse, sed separatae secundum rationem. Primo enim
modo essent qualitates non motorum. Secundo autem, motorum, sed non
inquantum sunt mota.
12. Secundus
modus principalis est, ut passiones motorum inquantum mota, et etiam
differentiae motuum dicantur qualitates. Quae quidem dicuntur
differentiae motuum, quia alterationes differunt secundum huiusmodi
qualitates, sicut calefieri et infrigidari secundum calidum et
frigidum.
13. Et ad
hunc modum reducitur ille modus secundum quem vitium et virtus dicitur
qualitas. Hic enim modus est quasi quaedam pars illius. Virtus enim
et vitium ostendunt quasdam differentias motus et actus secundum bene et
male. Nam virtus est, per quam se aliquis habet bene ad agendum et
patiendum; vitium autem secundum quod male. Et simile est de aliis
habitibus, sive intellectualibus, ut scientia, sive corporalibus, ut
sanitas.
14. Sed tamen
bene et male maxime pertinet ad qualitatem in rebus animatis; et
praecipue in habentibus prohaeresim idest electionem. Et hoc ideo,
quia bonum habet rationem finis. Ea vero, quae agunt per electionem,
agunt propter finem. Agere autem propter finem maxime competit rebus
animatis. Res enim inanimatae agunt vel moventur propter finem, non
tamquam cognoscentes finem, neque tamquam se agentes ad finem; sed
potius ab alio diriguntur, qui eis naturalem inclinationem dedit,
sicut sagitta dirigitur in finem a sagittante. Res autem irrationales
animatae cognoscunt quidem finem et appetunt ipsum appetitu animali, et
movent seipsa localiter ad finem tamquam iudicium habentes de fine; sed
appetitus finis, et eorum quae sunt propter finem, determinatur eis ex
naturali inclinatione. Propter quod sunt magis acta quam agentia.
Unde nec in eis est iudicium liberum. Rationalia vero in quibus solum
est electio, cognoscunt finem, et proportionem eorum, quae sunt in
finem ipsum. Et ideo sicut seipsa movent ad finem, ita etiam ad
appetendum finem, vel ea quae sunt propter finem, ex quo est in eis
electio libera.
|
|