|
1. Postquam
philosophus distinxit nomina, quae significant causas, et subiectum,
et partes subiectorum huius scientiae; hic incipit distinguere nomina
quae significant ea quae se habent per modum passionis; et dividitur in
duas partes. In prima distinguit nomina ea quae pertinent ad
perfectionem entis. In secunda distinguit nomina quae pertinent ad
entis defectum, ibi, falsum dicitur uno modo. Circa primum duo
facit. Primo distinguit nomina significantia ea quae pertinent ad
perfectionem entis. Secundo pertinentia ad totalitatem. Perfectum
enim et totum, aut sunt idem, aut fere idem significant, ut dicitur
in tertio physicorum. Secunda ibi, ex aliquo esse dicitur. Circa
primum duo facit. Primo distinguit hoc nomen perfectum. Secundo
distinguit quaedam nomina, quae significant quasdam perfectiones
perfecti, ibi, terminus dicitur. Circa primum duo facit. Primo
ponit modos, quibus aliqua dicuntur perfecta secundum se. Secundo
modos, quibus aliqua dicuntur perfecta per respectum ad alia, ibi,
alia vero. Circa primum duo facit. Primo ponit tres modos quibus
aliquid secundum se dicitur perfectum. Secundo ostendit quomodo
secundum hos modos aliqua diversimode perfecta dicuntur, ibi, secundum
se dicta quidem igitur.
2. Dicit ergo
primo, quod perfectum uno modo dicitur, extra quod non est accipere
aliquam eius particulam; sicut homo dicitur perfectus, quando nulla
deest ei pars. Et dicitur tempus perfectum, quando non est accipere
extra aliquid quod sit temporis pars; sicut dicitur dies perfectus,
quando nulla pars diei deest.
3. Alio modo
dicitur aliquid perfectum secundum virtutem; et sic dicitur aliquid
perfectum, quod non habet hyperbolem, idest superexcellentiam vel
superabundantiam ad hoc quod aliquid bene fiat secundum genus illud, et
similiter nec defectum. Hoc enim dicimus bene se habere, ut dicitur
in secundo Ethicorum, quod nihil habet nec plus nec minus quam debet
habere. Et sic dicitur perfectus medicus et perfectus fistulator,
quando non deficit ei aliquid, quod pertineat ad speciem propriae
virtutis, secundum quam dicitur, quod hic est bonus medicus, et ille
bonus fistulator. Virtus enim cuiuslibet est quae bonum facit
habentem, et opus eius bonum reddit.
4. Secundum
autem hunc modum utimur translative nomine perfecti etiam in malis.
Dicimus enim perfectum sycophantam, idest calumniatorem, et perfectum
latronem, quando in nullo deficit ab eo quod competit eis inquantum
sunt tales. Nec est mirum si in istis quae magis sonant defectum,
utimur nomine perfectionis; quia etiam cum sint mala, utimur in eis
nomine bonitatis per quamdam similitudinem. Dicimus enim bonum furem
et bonum calumniatorem, quia sic se habent in suis operationibus,
licet malis, sicut boni in bonis.
5. Et quod
aliquid dicatur perfectum per comparationem ad virtutem propriam,
provenit quia virtus est quaedam perfectio rei. Unumquodque enim tunc
est perfectum quando nulla pars magnitudinis naturalis, quae competit
ei secundum speciem propriae virtutis, deficit ei. Sicut autem
quaelibet res naturalis, habet determinatam mensuram naturalis
magnitudinis secundum quantitatem continuam, ut dicitur in secundo de
anima, ita etiam quaelibet res habet determinatam quantitatem suae
virtutis naturalis. Equus enim habet quantitatem dimensivam
determinatam secundum naturam cum aliqua latitudine. Est enim aliqua
quantitas, ultra quam nullus equus protenditur in magnitudine. Et
similiter est aliqua quantitas, quam non transcendit in parvitate.
Ita etiam ex utraque parte determinatur aliquibus terminis quantitas
virtutis equi. Nam aliqua est virtus equi, qua maior in nullo equo
invenitur: et similiter est aliqua tam parva, qua nulla est minor.
6. Sicuti
igitur primus modus perfecti accipiebatur ex hoc quod nihil rei deerat
de quantitate dimensiva sibi naturaliter determinata, ita hic secundus
modus accipitur ex hoc quod nihil deest alicui de quantitate virtutis
sibi debitae secundum naturam. Uterque autem modus perfectionis
attenditur secundum interiorem perfectionem.
7. Amplius
quibus tertium modum ponit per respectum ad exterius; dicens, quod
illa dicuntur tertio modo perfecta quibus inest finis, idest quae iam
consecuta sunt suum finem; si tamen ille finis fuerit studiosus, idest
bonus: sicut homo, quando iam consequitur beatitudinem. Qui autem
consequitur finem suum in malis, magis dicitur deficiens quam
perfectus; quia malum est privatio perfectionis debitae. In quo
patet, quod mali, quando suam perficiunt voluntatem, non sunt
feliciores, sed miseriores. Quia vero omnis finis est quoddam
ultimum, ideo per quamdam similitudinem transferimus nomen perfectum ad
ea, quae perveniunt ad ultimum, licet illud sit malum. Sicut dicitur
aliquid perfecte perdi, vel corrumpi, quando nihil deest de
corruptione vel perditione rei. Et per hanc metaphoram, mors dicitur
finis, quia est ultimum. Sed finis non solum habet quod sit ultimum,
sed etiam quod sit cuius causa fit aliquid. Quod non contingit morti
vel corruptioni.
8. Deinde cum
dicit secundum se ostendit quomodo aliqua diversimode se habeant ad
praedictos modos perfectionis; et dicit, quod quaedam dicuntur
secundum se perfecta: et hoc dupliciter. Alia quidem universaliter
perfecta, quia nihil omnino deficit eis absolute, nec aliquam habent
hyperbolem, idest excedentiam, quia a nullo videlicet penitus in
bonitate exceduntur, nec aliquid extra accipiunt, quia nec indigent
exteriori bonitate. Et haec est conditio primi principii, scilicet
Dei, in quo est perfectissima bonitas, cui nihil deest de omnibus
perfectionibus in singulis generibus inventis.
9. Alia
dicuntur perfecta in aliquo genere, ex eo quod quantum ad illud genus
pertinet, nec habent hyperbolem, idest excedentiam, quasi aliquid eis
deficiat eorum, quae illi generi debentur; nec aliquid eorum, quae ad
perfectionem illius generis pertinent, est extra ea, quasi eo
careant; sicut homo dicitur perfectus, quando iam adeptus est
beatitudinem.
10. Et sicut
fit haec distinctio quantum ad secundum modum perfectionis supra
positum, ita potest fieri quantum ad primum, ut tangitur in principio
caeli et mundi. Nam quodlibet corpus particulare est quantitas
perfecta secundum suum genus, quia habet tres dimensiones, quibus non
sunt plures. Sed mundus dicitur perfectus universaliter, quia omnino
nihil extra ipsum est.
11. Deinde
cum dicit alia vero ponit modum, secundum quem aliqua dicuntur perfecta
per respectum ad aliud: et dicit, quod alia dicuntur perfecta secundum
ipsa, idest per comparationem ad perfecta, quae sunt secundum se
perfecta. Vel ex eo, quod faciunt aliquid perfectum aliquo priorum
modorum; sicut medicina est perfecta, quia facit sanitatem perfectam.
Aut ex eo, quod habent aliquid perfectum; sicut homo dicitur
perfectus, qui habet perfectam scientiam. Aut repraesentando tale
perfectum; sicut illa, quae habent similitudinem ad perfecta; ut
imago dicitur perfecta, quae repraesentat hominem perfecte. Aut
qualitercumque aliter referantur ad ea, quae dicuntur per se perfecta
primis modis.
|
|