|
1. Hic
prosequitur de nominibus, quae significant conditiones perfecti.
Perfectum autem, ut ex praemissis patet, est terminatum et
absolutum, non dependens ab alio, et non privatum, sed habens ea,
quae sibi secundum suum genus competunt. Et ideo primo ponit hoc nomen
terminus. Secundo hoc quod dicitur per se, ibi, et secundum quod
dicitur. Tertio hoc nomen habitus, ibi, habitus vero dicitur.
Circa primum tria facit. Primo ponit rationem termini; dicens, quod
terminus dicitur quod est ultimum cuiuslibet rei, ita quod nihil de
primo terminato est extra ipsum terminum; et omnia quae sunt eius,
continentur intra ipsum. Dicit autem primi quia contingit id, quod
est ultimum primi, esse principium secundi; sicut nunc quod est
ultimum praeteriti, est principium futuri.
2. Et
quaecumque secundo ponit quatuor modos, quibus dicitur terminus;
quorum primus est secundum quod in qualibet specie magnitudinis, finis
magnitudinis, vel habentis magnitudinem, dicitur terminus; sicut
punctus dicitur terminus lineae, et superficies corporis, vel etiam
lapidis habentis quantitatem.
3. Secundus
modus est similis primo, secundum quod unum extremum motus vel actionis
dicitur terminus, hoc scilicet ad quod est motus, et non a quo: sicut
terminus generationis est esse, non autem non esse; quamvis quandoque
ambo extrema motus dicantur terminus largo modo, scilicet a quo, et in
quod; prout dicimus, quod omnis motus est inter duos terminos.
4. Tertius
modus dicitur terminus, cuius causa fit aliquid; hoc enim est ultimum
intentionis, sicut terminus secundo modo dictus est ultimum motus vel
operationis.
5. Quartus
modus est secundum quod substantia rei, quae est essentia et definitio
significans quod quid est res, dicitur terminus. Est enim terminus
cognitionis. Incipit enim cognitio rei ab aliquibus signis
exterioribus quibus pervenitur ad cognoscendum rei definitionem; quo
cum perventum fuerit, habetur perfecta cognitio de re. Vel dicitur
terminus cognitionis definitio, quia infra ipsam continentur ea, per
quae scitur res. Si autem mutetur una differentia, vel addatur, vel
subtrahatur, iam non erit eadem definitio. Si autem est terminus
cognitionis, oportet quod sit rei terminus, quia cognitio fit per
assimilationem cognoscentis ad rem cognitam.
6. Deinde cum
dicit quare palam concludit comparationem termini ad principium;
dicens, quod quoties dicitur principium, toties dicitur terminus, et
adhuc amplius; quia omne principium est terminus, sed non terminus
omnis est principium. Id enim ad quod motus est, terminus est, et
nullo modo principium est: illud vero a quo est motus, est principium
et terminus, ut ex praedictis patet.
7. Deinde cum
dicit et secundum hic determinat de per se: et circa hoc tria facit.
Primo determinat de hoc, quod dicitur secundum quod; quod est
communius quam secundum se. Secundo concludit modos eius, quod
dicitur secundum se, ibi, quare secundum se. Tertio, quia uterque
dictorum modorum secundum aliquem modum significat dispositionem,
determinat de nomine dispositionis, ibi, dispositio. Circa primum
ponit quatuor modos eius quod dicitur secundum quod; quorum primus
est, prout species, idest forma, et substantia rei, idest essentia,
est id, secundum quod aliquid esse dicitur; sicut secundum
Platonicos, per se bonum, idest idea boni, est illud, secundum quod
aliquid bonum dicitur.
8. Secundus
modus est, prout subiectum, in quo primo aliquid natum est fieri,
dicitur secundum quod, sicut color primo fit in superficie; et ideo
dicitur, quod corpus est coloratum secundum superficiem. Hic autem
modus differt a praedicto, quia praedictus pertinet ad formam, et hic
pertinet ad materiam.
9. Tertius
modus est, prout universaliter quaelibet causa dicitur secundum quod.
Unde toties dicitur secundum quod quoties et causa. Idem enim est
quaerere secundum quod venit, et cuius causa venit; similiter secundum
quod paralogizatum, aut syllogizatum est, et qua causa facti sunt
syllogismi.
10. Quartus
modus est prout secundum quod significat positionem et locum; sicut
dicitur, iste stetit secundum hunc, idest iuxta hunc, et ille vadit
secundum hunc, idest iuxta hunc; quae omnia significant positionem et
locum. Et hoc manifestius in Graeco idiomate apparet.
11. Deinde
cum dicit quare secundum concludit ex praedictis, quatuor modos dicendi
per se, vel secundum se. Quorum primus est, quando definitio
significans quid est esse uniuscuiusque, dicitur ei inesse secundum
se, sicut Callias et quod quid erat esse Calliam, idest et essentia
rei, ita se habent quod unum inest secundum se alteri. Non autem
solum tota definitio dicitur de definito secundum se; sed aliquo modo
etiam quaecumque insunt in definitione dicente quid est, praedicantur
de definito secundum se, sicut Callias est animal secundum se.
Animal enim inest in ratione Calliae. Nam Callias est quoddam
animal; et poneretur in eius definitione, si singularia definitionem
habere possent. Et hi duo modi sub uno comprehenduntur. Nam eadem
ratione, definitio et pars definitionis per se de unoquoque
praedicantur. Est enim hic primus modus per se, qui ponitur in libro
posteriorum; et respondet primo modo eius quod dicitur secundum quod,
superius posito.
12. Secundus
modus est, quando aliquid ostenditur esse in aliquo, sicut in primo
subiecto, cum inest ei per se. Quod quidem contingit dupliciter:
quia vel primum subiectum accidentis est ipsum totum subiectum de quo
praedicatur (sicut superficies dicitur colorata vel alba secundum
seipsam. Primum enim subiectum coloris est superficies, et ideo
corpus dicitur coloratum ratione superficiei). Vel etiam aliqua pars
eius; sicut homo dicitur vivens secundum se, quia aliqua pars eius est
primum subiectum vitae, scilicet anima. Et hic est secundus modus
dicendi per se in posterioribus positus, quando scilicet subiectum
ponitur in definitione praedicati. Subiectum enim primum et proprium,
ponitur in definitione accidentis proprii.
13. Tertius
modus est prout secundum se esse dicitur illud, cuius non est aliqua
alia causa; sicut omnes propositiones immediatae, quae scilicet per
aliquod medium non probantur. Nam medium in demonstrationibus propter
quid est causa, quod praedicatum insit subiecto. Unde, licet homo
habeat multas causas, sicut animal et bipes, quae sunt causae formales
eius; tamen huius propositionis, homo est homo, cum sit immediata,
nihil est causa; et propter hoc homo est homo secundum se. Et ad hunc
modum reducitur quartus modus dicendi per se in posterioribus positus,
quando effectus praedicatur de causa; ut cum dicitur interfectus
interiit propter interfectionem, vel infrigidatum infriguit vel
refriguit propter refrigerium.
14. Quartus
modus est, prout illa dicuntur secundum se inesse alicui, quae ei soli
inquantum soli insunt. Quod dicit ad differentiam priorum modorum, in
quibus non dicebatur secundum se inesse ex eo quod est soli inesse.
Quamvis etiam ibi aliquid soli inesset, ut definitio definito. Hic
autem secundum se dicitur ratione solitudinis. Nam hoc quod dico
secundum se, significat aliquid separatum; sicut dicitur homo secundum
se esse, quando solus est. Et ad hunc reducitur tertius modus in
posterioribus positus, et quartus modus dicendi secundum quod, qui
positionem importabat.
|
|