|
1. Hic
philosophus distinguit quot modis dicitur causa. Et circa hoc duo
facit. Primo assignat species causarum. Secundo modos causarum,
ibi, modi vero causarum. Circa primum duo facit. Primo enumerat
diversas species causarum. Secundo reducit eas ad quatuor, ibi,
omnes vero causae dictae. Circa primum duo facit. Primo enumerat
diversas species causarum. Secundo manifestat quaedam circa species
praedictas, ibi, accidit autem multoties et cetera. Dicit ergo
primo, quod uno modo dicitur causa id ex quo fit aliquid, et est ei
inexistens, idest intus existens. Quod quidem dicitur ad differentiam
privationis, et etiam contrarii. Nam ex contrario vel privatione
dicitur aliquid fieri sicut ex non inexistente, ut album ex nigro vel
album ex non albo. Statua autem fit ex aere, et phiala ex argento,
sicut ex inexistente. Nam cum statua fit, non tollitur ratio aeris,
nec si fit phiala, tollitur ratio argenti. Et ideo aes statuae, et
argentum phialae sunt causa per modum materiae. Et horum genera, quia
cuiuscumque materia est species aliqua, materia est eius genus, sicut
si materia statuae est aes, eius materia erit metallum, et mixtum, et
corpus, et sic de aliis.
2. Alio autem
modo dicitur causa, species et exemplum, id est exemplar; et haec est
causa formalis, quae comparatur dupliciter ad rem. Uno modo sicut
forma intrinseca rei; et haec dicitur species. Alio modo sicut
extrinseca a re, ad cuius tamen similitudinem res fieri dicitur; et
secundum hoc, exemplar rei dicitur forma. Per quem modum ponebat
Plato ideas esse formas. Et, quia unumquodque consequitur naturam
vel generis vel speciei per formam suam, natura autem generis vel
speciei est id quod significat definitio, dicens quid est res, ideo
forma est ratio ipsius quod quid erat esse, idest definitio per quam
scitur quid est res. Quamvis enim in definitione ponantur aliquae
partes materiales, tamen id quod est principale in definitione,
oportet quod sit ex parte formae. Et ideo haec est ratio quare forma
est causa, quia perficit rationem quidditatis rei. Et sicut id quod
est genus materiae, est etiam materia, ita etiam genera formarum sunt
formae rerum; sicut forma consonantiae diapason, est proportio duorum
ad unum. Quando enim duo soni se habent adinvicem in dupla
proportione, tunc est inter eos consonantia diapason, unde dualitas
est forma eius. Nam proportio dupla ex dualitate rationem habet.
Et, quia numerus est genus dualitatis, ideo ut universaliter
loquamur, etiam numerus est forma diapason, ut scilicet dicamus quod
diapason est secundum proportionem numeri ad numerum. Et non solum
tota definitio comparatur ad definitum ut forma, sed etiam partes
definitionis, quae scilicet ponuntur in definitione in recto. Sicut
enim animal gressibile bipes est forma hominis, ita animal, et
gressibile, et bipes. Ponitur autem interdum materia in definitione,
sed in obliquo; ut cum dicitur, quod anima est actus corporis organici
physici potentia vitam habentis.
3. Tertio modo
dicitur causa unde primum est principium permutationis et quietis; et
haec est causa movens, vel efficiens. Dicit autem, motus, aut etiam
quietis, quia motus naturalis et quies naturalis in eamdem causam
reducuntur, et similiter quies violenta et motus violentus. Ex eadem
enim causa ex qua movetur aliquid ad locum, quiescit in loco. Sicut
consiliator est causa. Nam ex consiliatore incipit motus in eo, qui
secundum consilium agit ad rei conservationem. Et similiter pater est
causa filii. In quibus duobus exemplis duo principia motus tetigit ex
quibus omnia fiunt, scilicet propositum in consiliatore, et naturam in
patre. Et universaliter omne faciens est causa facti per hunc modum,
et permutans permutati.
4. Sciendum est
autem quod secundum Avicennam quatuor sunt modi causae efficientis;
scilicet perficiens, disponens, adiuvans, et consilians. Perficiens
autem dicitur causa efficiens, quae ultimam rei perfectionem causat,
sicut quod inducit formam substantialem in rebus naturalibus, vel
artificialem in artificialibus, ut aedificator domus.
5. Disponens
autem quod non inducit ultimam formam perfectivam, sed tantummodo
praeparat materiam ad formam; sicut ille, qui dolat ligna et lapides,
dicitur domum facere. Et haec non proprie dicitur efficiens domus;
quia id, quod ipse facit, non est domus nisi in potentiam. Magis
tamen proprie erit efficiens, si inducat ultimam dispositionem ad quam
sequitur de necessitate forma; sicut homo generat hominem non causans
intellectum, qui est ab extrinseco.
6. Adiuvans
autem dicitur causa secundum quod operatur ad principalem effectum. In
hoc tamen differt ab agente principali, quia principale agens agit ad
finem proprium, adiuvans autem ad finem alienum; sicut qui adiuvat
regem in bello, operatur ad finem regis. Et haec est dispositio
causae secundariae ad primam; nam causa secunda operatur propter finem
primae causae in omnibus agentibus per se ordinatis, sicut militaris
propter finem civilis.
7. Consilians
autem differt ab efficiente principali, inquantum dat finem et formam
agendi. Et haec est habitudo primi agentis per intellectum ad omne
agens secundum, sive sit naturale, sive intellectuale. Nam primum
agens intellectuale in omnibus dat finem et formam agendi secundo
agenti, sicut architector navis navim operanti, et primus intellectus
toti naturae.
8. Ad hoc autem
genus causae reducitur quicquid facit aliquid quocumque modo esse, non
solum secundum esse substantiale, sed secundum accidentale; quod
contingit in omni motu. Et ideo non solum dicit quod faciens sit causa
facti, sed etiam mutans mutati.
9. Quarto modo
dicitur causa finis; hoc autem est cuius causa aliquid fit, sicut
sanitas est causa ambulandi. Et quia de fine videbatur minus quod
esset causa, propter hoc quod est ultimum in esse, unde etiam ab aliis
prioribus philosophis haec causa est praetermissa, ut in primo libro
praehabitum est, ideo specialiter probat de fine quod sit causa. Nam
haec quaestio quare, vel propter quid, quaerit de causa: cum enim
quaeritur quare, vel propter quid quis ambulat, convenienter
respondentes dicimus, ut sanetur. Et sic respondentes opinamur
reddere causam. Unde patet quod finis est causa. Non solum autem
ultimum, propter quod efficiens operatur, dicitur finis respectu
praecedentium; sed etiam omnia intermedia quae sunt inter primum agens
et ultimum finem, dicuntur finis respectu praecedentium; et eodem modo
dicuntur causa unde principium motus respectu sequentium: sicut inter
medicinam, quae est primum agens in hoc ordine, et sanitatem quae est
ultimus finis, sunt ista media: scilicet attenuatio, quae est
propinquissima sanitati in his, qui superabundant in humoribus, et
purgatio, per quam acquiritur attenuatio, et pharmacia, idest
medicina laxativa, et ex qua purgatio causatur, et organa idest
instrumenta quibus medicina vel pharmacia praeparatur et ministratur.
Huiusmodi etiam omnia sunt propter finem; et tamen unum eorum est
finis alterius. Nam attenuatio est finis purgationis, et purgatio
pharmaciae. Haec autem intermedia posita differunt adinvicem in hoc,
quaedam eorum sunt organa, sicut instrumenta quibus medicina
praeparatur et ministratur, et ipsa medicina ministrata qua natura
utitur ut instrumento; quaedam vero sunt opera, idest operationes,
sive actiones, ut purgatio et attenuatio.
10. Concludit
ergo quod causae toties dicuntur, idest quatuor modis. Et addit fere
propter modos causarum quos infra ponet. Vel etiam ideo, quia illae
eaedem species non eadem ratione in omnibus inveniuntur.
11. Deinde cum
dicit accidit autem ponit quaedam, quae consequuntur circa causas ex
praedictis; et sunt tria: quorum primum est, quod quia causa multis
modis dicitur, contingit multas causas esse unius rei non secundum
accidens, sed secundum se. Quod enim secundum accidens multae sint
causae unius rei, hoc difficile non videbatur; quia rei, quae est
causa per se alicuius effectus, multa possunt accidere, qua omnia
illius effectus possunt etiam causa per accidens dici: sed, quod
causae per se sint multae unius, hoc fit manifestum ex hoc, quod
causae multipliciter dicuntur. Statuae enim causa per se et non per
accidens est factor statuae, et aes; sed non eodem modo. Hoc enim
est impossibile quod eiusdem secundum idem genus, sint multae causae
per se eodem ordine; licet possint esse plures causae hoc modo, quod
una sit proxima, alia remota: vel ita, quod neutrum sit causa
sufficiens, sed utrumque coniunctim; sicut patet in multis, qui
trahunt navem. Sed in proposito diversis modis ista duo sunt causa
statuae: aes quidem ut materia, artifex vero ut efficiens.
12. Secundum
ponit ibi, et adinvicem dicit, quod etiam contingit, quod aliqua duo
adinvicem sibi sunt causae: quod impossibile est in eodem genere
causae. Manifestum vero fit multipliciter dictis causis. Sicut dolor
ex incisione vulneris est causa sanitatis, ut efficiens sive principium
motus: sanitas autem est causa illius doloris, ut finis. Secundum
enim idem genus causae aliquid esse causam et causatum est impossibile.
Alia litera habet melius laborare causa est euexiae, idest bonae
dispositionis, quae causatur ex labore moderato, qui ad digestionem
confert et superfluos humores consumit.
13. Sciendum
est autem, quod cum sint quatuor causae superius positae, earum duae
sibiinvicem correspondent, et aliae duae similiter. Nam efficiens et
finis sibi correspondent invicem, quia efficiens est principium motus,
finis autem terminus. Et similiter materia et forma: nam forma dat
esse, materia autem recipit. Est igitur efficiens causa finis, finis
autem causa efficientis. Efficiens est causa finis quantum ad esse
quidem, quia movendo perducit efficiens ad hoc, quod sit finis.
Finis autem est causa efficientis non quantum ad esse, sed quantum ad
rationem causalitatis. Nam efficiens est causa inquantum agit: non
autem agit nisi causa finis. Unde ex fine habet suam causalitatem
efficiens. Forma autem et materia sibiinvicem sunt causa quantum ad
esse. Forma quidem materiae inquantum dat ei esse actu; materia vero
formae inquantum sustentat ipsam. Dico autem utrumque horum sibi
invicem esse causam essendi vel simpliciter vel secundum quid. Nam
forma substantialis dat esse materiae simpliciter. Forma autem
accidentalis secundum quid, prout etiam forma est. Materia etiam
quandoque non sustentat formam secundum esse simpliciter, sed secundum
quod est forma huius, habens esse in hoc, sicut se habet corpus
humanum ad animam rationalem.
14. Tertium
ponit ibi, amplius autem dicit, quod idem contrariorum contingit esse
causam. Quod etiam difficile videbatur vel impossibile, si similiter
ad utrumque referatur; sed dissimiliter est causa utriusque. Illud
enim, quod per sui praesentiam est causa huius, quando est absens
causamur idest accusamus ipsum de contrario, idest dicimus ipsum esse
causam contrarii. Sicut patet, quod gubernator per sui praesentiam
est causa salutis navis, dicimus eius absentiam esse causam
perditionis. Ne autem putetur quod hoc sit referendum ad diversa
genera causarum sicut et priora duo, ideo subiungit quod utrumque
istorum reducitur ad idem genus causae, scilicet ad causam moventem.
Eodem enim modo oppositum est causa oppositi, quo haec est causa
huius.
|
|