|
1. Quia uno
modo secundum quod positionem significat, ideo consequenter philosophus
prosequitur de nomine dispositionis; et ponit rationem communem huius
nominis dispositio, dicens, quod dispositio nihil est aliud quam ordo
partium in habente partes. Ponit autem modos quibus dicitur
dispositio: qui sunt tres. Quorum primus est secundum ordinem partium
in loco. Et sic dispositio sive situs est quoddam praedicamentum.
2. Secundus
modus est, prout ordo partium attenditur secundum potentiam sive
virtutem; et sic dispositio ponitur in prima specie qualitatis.
Dicitur enim aliquid hoc modo esse dispositum, utputa secundum
sanitatem vel aegritudinem, ex eo quod partes eius habent ordinem in
virtute activa vel passiva.
3. Tertius
modus est, prout ordo partium attenditur secundum speciem et figuram
totius; et sic dispositio sive situs ponitur differentia in genere
quantitatis. Dicitur enim quod quantitas alia est habens positionem,
ut linea, superficies, corpus et locus; alia non habens, ut numerus
et tempus.
4. Ostendit
etiam quod hoc nomen dispositio, ordinem significet. Significat enim
positionem, sicut ipsa nominis impositio demonstrat: de ratione autem
positionis est ordo.
5. Habitus
vero hic prosequitur de nomine habitus; et primo distinguit ipsum nomen
habitus. Secundo quaedam nomina quae habent propinquam considerationem
ad hoc nomen, ibi, passio dicitur. Ponit ergo primo duos modos,
quibus hoc nomen dicitur. Quorum primus est aliquid medium inter
habentem et habitum. Habere enim, licet non sit actio, significat
tamen per modum actionis. Et ideo inter habentem et habitum
intelligitur habitus esse medius, et quasi actio quaedam; sicut
calefactio intelligitur esse media inter calefactum et calefaciens;
sive illud medium accipiatur ut actus, sicut quando calefactio
accipitur active; sive ut motus, sicut quando calefactio accipitur
passive. Quando enim hoc facit, et illud fit, est media factio. In
Graeco habetur poiesis, quod factionem significat. Et siquidem
ulterius procedatur ab agente in patiens, est medium factio activa,
quae est actus facientis. Si vero procedatur a facto in facientem,
sic est medium factio passiva, quae est motus facti. Ita etiam inter
hominem habentem vestem, et vestem habitam, est medius habitus; quia
si consideretur procedendo ab homine ad vestem, erit ut actio, prout
significatur in hoc quod dicitur habere: si vero e converso, erit ut
passio motus, prout significatur in hoc quod dicitur haberi.
6. Quamvis
autem habitus intelligatur esse medius inter hominem et vestem,
inquantum habet eam; tamen manifestum est, quod non contingit inter
ipsum habitum et habentem esse aliud medium, quasi adhuc sit alius
habitus medius inter habentem et ipsum medium habitum. Sic enim
procederetur in infinitum, si dicatur quod convenit habere habitum
habiti, idest rei habitae. Homo enim habet rem habitam, idest
vestem. Sed illum habitum rei habitae non habet homo, alio medio
habitu, sicut homo faciens facit factum factione media; sed ipsam
mediam factionem non facit aliqua alia factione media. Et propter hoc
etiam relationes, quibus subiectum refertur ad aliud, non referuntur
ad subiectum aliqua alia relatione media, nec etiam ad oppositum;
sicut paternitas neque ad patrem neque ad filium refertur aliqua alia
relatione media: et si aliquae relationes mediae dicantur, sunt
rationis tantum, et non rei. Habitus autem sic acceptus est unum
praedicamentum.
7. Secundo
modo dicitur habitus dispositio, secundum quam aliquid disponitur bene
et male; sicut sanitate aliquid disponitur bene, aegritudine male.
Utroque autem, scilicet aegritudine et sanitate, aliquid disponitur
bene vel male dupliciter; scilicet aut secundum se aut per respectum ad
aliquid. Sicut sanum est quod est bene dispositum secundum se;
robustum autem quod est bene dispositum ad aliquid agendum. Et ideo
sanitas est habitus quidam, quia est talis dispositio qualis dicta
est. Et non solum habitus dicitur dispositio totius, sed etiam
dispositio partis, quae est pars dispositionis totius; sicuti bonae
dispositiones partium animalis, sunt partes bonae habitudinis in toto
animali. Et virtutes etiam partium animae, sunt quidam habitus;
sicut temperantia concupiscibilis, et fortitudo irascibilis, et
prudentia rationalis.
8. Deinde cum
dicit passio dicitur hic prosequitur de illis quae consequuntur ad
habitum; et primo de his quae se habent ad ipsum per modum
oppositionis. Secundo de eo quod se habet ad ipsum per modum
effectus, scilicet de habere, quod ab habitu denominatur, ibi,
habere multipliciter dicitur. Habitui autem opponitur aliquid,
scilicet passio, sicut imperfectum perfecto. Privatio autem
oppositione directa. Unde primo determinat de passione. Secundo de
privatione, ibi, privatio dicitur. Ponit ergo primo, quatuor
modos, quibus passio dicitur. Uno modo dicitur qualitas, secundum
quam fit alteratio, sicut album et nigrum et huiusmodi. Et haec est
tertia species qualitatis. Probatum enim est in septimo physicorum,
quod in sola tertia specie qualitatis potest esse alteratio.
9. Secundus
modus est, secundum quod huiusmodi actiones qualitatis et
alterationis, quae fiunt secundum eas, dicuntur passiones; et sic
passio est unum praedicamentum, ut calefieri et infrigidari et
huiusmodi.
10. Tertio
modo dicuntur passiones, non quaelibet alterationes, sed quae sunt
nocivae, et ad malum terminatae, et quae sunt lamentabiles, sive
tristes: non enim dicitur aliquid pati secundum hunc modum quod
sanatur, sed quod infirmatur; vel etiam cuicumque aliquod nocumentum
accidit: et hoc rationabiliter. Patiens enim per actionem agentis
sibi contrarii, trahitur a sua dispositione naturali in dispositionem
similem agenti. Et ideo magis proprie dicitur pati, cum subtrahitur
aliquid de eo quod sibi congruebat, et dum agitur in ipso contraria
dispositio, quam quando fit e contrario. Tunc enim magis dicitur
perfici.
11. Et quia
illa, quae sunt modica, quasi nulla reputantur, ideo quarto modo
dicuntur passiones, non quaecumque nocivae alterationes, sed quae
habent magnitudinem nocumenti, sicut magnae calamitates et magnae
tristitiae. Quia etiam excedens laetitia fit nociva, cum quandocumque
propter excessum laetitiae aliqui mortui sint et infirmati; et
similiter superabundantia prosperitatis in nocumentum vertitur his qui
ea bene uti nesciunt: ideo alia litera habet magnitudines lamentationum
et exultationum passiones dicuntur. Cui concordat alia litera, quae
dicit magnitudines dolorum et prosperorum.
12. Sciendum
est autem, quod quia haec tria, scilicet dispositio, habitus, et
passio, non significant genus praedicamenti, nisi secundum unum modum
significationis, ut ex praehabitis patet, ideo non posuit ea cum aliis
partibus entis, scilicet quantitate, qualitate et ad aliquid. In
illis enim vel omnes vel plures modi ad genera praedicamenti,
significata per illa nomina, pertinebant.
13. Privatio
dicitur hic distinguit modos, quibus dicitur privatio; et quia
privatio includit in sua ratione negationem et aptitudinem subiecti,
ideo primo distinguit modos privationis ex parte aptitudinis. Secundo
ex parte negationis, ibi, et quoties. Et circa primum ponit quatuor
modos. Primus modus est, secundum quod aptitudo consideratur ex parte
rei privatae, non ex parte subiecti. Dicitur enim hoc modo privatio,
quando ab aliquo non habetur id quod natum est haberi, licet hoc quod
ipso caret non sit natum habere; sicut planta dicitur privari oculis,
quia oculi nati sunt haberi, licet non a planta. In his vero, quae a
nullo nata sunt haberi, non potest dici aliquid privari, sicut oculus
visu penetrante per corpora opaca.
14. Secundus
modus attenditur secundum aptitudinem subiecti. Hoc enim modo dicitur
privari hoc solum quod natum est illud habere, aut secundum se, aut
secundum genus suum: secundum se, sicut homo caecus dicitur privari
visu, quem natus est habere secundum se. Talpa autem dicitur privari
visu, non quia ipsa secundum se sit nata habere visum; sed quia genus
eius, scilicet animal, natum est habere visum. Multa enim sunt a
quibus aliquid non impeditur ratione generis, sed ratione
differentiae; sicut homo non impeditur quin habeat alas ratione
generis, sed ratione differentiae.
15. Tertius
modus attenditur ex parte circumstantiarum. Unde hoc modo dicitur
aliquid privari aliquo, si non habet ipsum habitum cum natum sit
habere. Sicut caecitas, quae est quaedam privatio, et tamen animal
non dicitur caecum secundum omnem aetatem, sed solum si non habeat
visum in illa aetate in qua natum est habere; unde canis non dicitur
caecus ante nonum diem. Et sicut est de hac circumstantia quando, ita
est et de aliis circumstantiis, scilicet in quo, ut in loco; sicut
nox dicitur privatio lucis in loco ubi nata est esse lux, non in
cavernis, ad quas lumen solis pervenire non potest; et secundum quid,
sicut homo non dicitur edentulus, si non habet dentes in manu; sed si
non habet secundum illam partem, secundum quam natus est habere; et ad
quod, sicut homo non dicitur parvus, vel deficientis staturae si non
est magnus respectu montis, vel respectu cuiuscumque alterius rei, ad
cuius comparationem non est natus habere magnitudinem: et sic homo non
dicitur tardus esse motu, si non currat ita velociter sicut lepus vel
ventus; vel ignorans, si non intelligit sicut Deus.
16. Quartus
modus est secundum quod ablatio cuiuslibet rei per violentiam, dicitur
privatio. Violentum enim est contra impetum naturalem, ut habitum est
supra. Et ita ablatio per violentiam est respectu eius quod quis natus
est habere.
17. Deinde
cum dicit et quoties distinguit modos privationis ex parte negationis.
Graeci enim utuntur hac praepositione a in compositionibus ad
designandas negationes et privationes, sicut nos utimur hac
praepositione in. Dicit ergo quod quoties dicuntur negationes
designatae ab hac praepositione a posita in principio dictionis per
compositionem, toties dicuntur etiam privationes. Dicitur enim
inaequale uno modo, quod non habet aequalitatem, si aptum natum est
habere; et invisibile, quod non habet colorem; et sine pede, quod
non habet pedes.
18. Secundo
modo dicuntur huiusmodi negationes non per hoc quod est omnino non
habere; sed per hoc quod est prave vel turpiter habere; sicut dicitur
non habere colorem, quia habet malum colorem vel turpem; et non habere
pedes, quia habet parvos vel turpes.
19. Tertio
modo significatur aliquid privative vel negative ex hoc, quod est parum
habere; sicut dicitur in Graeco apirenon, idest non ignitum, ubi est
modicum de igne: et hic modus quodammodo continetur sub secundo, quia
parum habere est quodammodo prave et turpiter habere.
20. Quarto
modo dicitur aliquid privative vel negative, ex eo quod non est
facile, vel non bene; sicut aliquid dicitur insecabile, non solum
quia non secatur, sed quia non facile, aut non bene.
21. Quinto
modo dicitur aliquid negative vel privative, ex eo quod est omnino non
habere. Unde monoculus non dicitur caecus, sed ille qui in ambobus
oculis caret visu.
22. Ex hoc
inducit quoddam corollarium; scilicet quod inter bonum et malum,
iustum et iniustum, est aliquid medium. Non enim ex quocumque defectu
bonitatis efficitur aliquis malus, sicut Stoici dicebant ponentes
omnia peccata esse paria; sed quando multum a virtute recedit, et in
contrarium habitum inducitur. Unde in secundo Ethicorum dicitur: ex
eo quod homo recedit parum a medio virtutis, non vituperatur.
23. Deinde
cum dicit habere multipliciter hic ponit quatuor modos eius, quod est
habere: quorum primus est, secundum quod habere aliquid est ducere
illud secundum suam naturam in rebus naturalibus, aut secundum suum
impetum in rebus voluntariis. Et hoc modo febris dicitur habere
hominem, quia homo traducitur a naturali dispositione in dispositionem
febrilem. Et hoc modo habent tyranni civitates, quia secundum
voluntatem et impetum tyrannorum res civitatum aguntur. Et hoc etiam
modo induti dicuntur habere vestimentum, quia vestimentum coaptatur
induto ut accipiat figuram eius. Et ad hunc modum reducitur etiam
habere possessionem, quia homo re possessa utitur secundum suam
voluntatem.
24. Secundus
modus est, prout illud, in quo existit aliquid ut in proprio
susceptibili, dicitur habere illud; sicut aes habet speciem statuae,
et corpus habet infirmitatem. Et sub hoc modo comprehenditur habere
scientiam, quantitatem, et quodcumque accidens, vel quamcumque
formam.
25. Tertius
modus est, secundum quod continens dicitur habere contentum, et
contentum haberi a continente; sicut dicimus quod lagena habet
humidum, idest humorem aliquem, ut aquam vel vinum; et quod civitas
habet homines, et navis nautas. Et secundum hunc modum etiam dicitur
quod totum habet partes. Totum enim continet partem, sicut et locus
locatum. In hoc enim differt locus a toto, quia locus est divisus a
locato, non autem totum a partibus. Unde locatum est sicut pars
divisa, ut habetur in quarto physicorum.
26. Quartus
modus est secundum quod aliquid dicitur habere alterum, ex eo, quod
prohibet ipsum operari vel moveri secundum suum impetum; sicut columnae
dicuntur habere corpora ponderosa imposita super eas, quia prohibent ea
descendere deorsum secundum inclinationem. Et hoc etiam modo poetae
dixerunt quod Atlas habet caelum. Fingunt enim poetae quod Atlas est
quidam gigas qui sustinet caelum ne cadat super terram. Quod etiam
quidam naturales dicunt, qui ponebant quod caelum quandoque corrumpetur
et resolutum cadet super terram. Quod patet praecipue ex opinione
Empedoclis, qui posuit mundum infinities corrumpi et infinities
generari. Habuit autem poetica fictio ex veritate originem. Atlas
quidem magnus astrologus, subtiliter motus caelestium corporum
perscrutatus est, ex quo fictio processit quod ipse caelum sustineret.
Differt autem hic modus a primo. Nam in primo habens, habitum
cogebat sequi secundum suum impetum, et sic erat causa motus violenti.
Hic autem habens, prohibet habitum moveri motu naturali, unde est
causa quietis violentae. Ad hunc autem modum reducitur tertius modus
quo continens dicitur habere contenta; ea ratione quia aliter contenta
suo proprio impetu singula separarentur abinvicem, nisi continens
prohiberet; sicut patet in lagena continente aquam, quae prohibet
partes abinvicem separari.
27. Dicit
autem in fine, quod esse in aliquo similiter dicitur sicut et habere;
et modi essendi in aliquo consequuntur ad modos habendi. Octo autem
modi essendi in aliquo in quarto physicorum positi sunt: quorum duo,
scilicet secundum quod totum integrale est in partibus et e converso:
duo etiam, scilicet secundum quod totum universale est in partibus, et
e converso, et alius modus secundum quod locatum est in loco,
consequuntur ad tertium modum habendi, secundum quod totum habet
partes, et locus locatum. Modus autem secundum quod aliquid dicitur
esse in aliquo, ut in efficiente vel movente, sicut quae sunt regni in
rege, consequitur primum modum habendi hic positum. Modus autem
essendi in, secundum quod forma est in materia, reducitur ad secundum
modum habendi hic positum. Modus autem quo aliquid est in fine,
reducitur ad modum habendi quartum hic positum; vel etiam ad primum,
quia secundum finem moventur et quiescunt ea quae sunt ad finem.
|
|