|
1. Hic incipit
prosequi de his quae pertinent ad rationem totius et partis. Et primo
de his quae pertinent ad partem. Secundo de his, quae pertinent ad
totum, ibi, totum dicitur. Et quia ex partibus constituitur totum;
ideo circa primum duo facit. Primo ostendit quot modis dicitur aliquid
esse ex aliquo. Secundo quot modis dicitur pars, ibi, pars dicitur
uno quidem modo. Circa primum tria facit. Primo ponit modos, quibus
aliquid ex aliquo fieri dicitur proprie et primo. Secundo quo modo fit
aliquid ex aliquo, sed non primo, ibi, alia vero si secundum partem.
Tertio quo modo fit aliquid ex aliquo non proprie, ibi, alia vero.
Circa primum ponit quatuor modos. Quorum primus est, secundum quod
aliquid dicitur esse ex aliquo, ut ex materia. Quod quidem contingit
dupliciter. Uno modo secundum quod accipitur materia primi generis,
scilicet communis; sicut aqua est materia omnium liquabilium, quae
omnia dicuntur esse ex aqua. Alio modo secundum speciem ultimam,
idest specialissimam; sicut haec species, quae est statua, dicitur
fieri ex aere.
2. Secundo
modo dicitur aliquid fieri ex alio ut ex primo principio movente, sicut
pugna ex convitio, quod est principium movens animum convitiati ad
pugnandum. Et sic etiam dicitur, quod domus est ex aedificante, et
sanitas ex medicina.
3. Tertio modo
dicitur fieri ex aliquo, sicut simplex, ex composito ex materia et
forma. Et hoc est in via resolutionis, sicut dicimus quod partes
fiunt ex toto, et versus ex Iliade, idest ex toto tractatu Homeri de
Troia; resolvitur enim Ilias in versus, sicut totum in partes. Et
similiter dicitur quod lapides fiunt ex domo. Ratio autem huius est,
quia forma est finis in generatione. Perfectum enim dicitur quod habet
finem, ut supra habitum est. Unde patet, quod perfectum est quod
habet formam. Quando igitur ex toto perfecto fit resolutio partium,
est motus quasi a forma ad materiam; sicut e converso, quando partes
componuntur, est motus a materia in formam. Et ideo haec praepositio
ex quae principium designat, utrobique competit: et in via
compositionis, quia determinat principium materiale; et in via
resolutionis, quia significat principium formale.
4. Quarto modo
dicitur aliquod fieri ex aliquo sicut species ex parte speciei. Pars
autem speciei potest accipi dupliciter: aut secundum rationem, aut
secundum rem. Secundum rationem, sicut bipes est pars hominis, quia
est pars definitionis eius, quamvis secundum rem non sit pars, quia
aliter non praedicaretur de toto. Toti enim homini competit habere
duos pedes. Secundum rem vero, sicut syllaba est ex elemento, idest
ex litera sicut ex parte speciei. Hic autem quartus modus differt a
primo. Nam ibi dicebatur aliquid esse ex parte materiae sicut statua
ex aere. Nam haec substantia quae est statua, est composita ex
sensibili materia tamquam ex parte substantiae. Sed haec species
componitur ex parte speciei.
5. Sunt enim
partium, quaedam partes speciei, et quaedam partes materiae. Partes
quidem speciei dicuntur, a quibus dependet perfectio speciei, et sine
quibus esse non potest species. Unde et tales partes in definitione
totius ponuntur, sicut anima et corpus in definitione animalis, et
angulus in definitione trianguli, et litera in definitione syllabae.
Partes vero materiae dicuntur ex quibus species non dependet, sed
quodammodo accidunt speciei; sicut accidit statuae quod fiat ex aere,
vel ex quacumque materia. Accidit etiam circulo quod dividatur in duos
semicirculos: et angulo recto, quod angulus acutus sit eius pars.
Unde huiusmodi partes non ponuntur in definitione totius speciei, sed
potius e converso, ut in septimo huius erit manifestum. Sic ergo
patet quod sic quaedam dicuntur ex aliquo fieri primo et proprie.
6. Aliqua vero
dicuntur ex aliquo fieri non primo, sed secundum partem. Et hoc
secundum quaecumque praedictorum modorum; sicut puer dicitur fieri ex
patre, sicut principio motivo, et matre sicut ex materia; quia
quaedam pars patris movet, scilicet sperma, et quaedam pars matris est
materia, scilicet menstruum. Et plantae fiunt ex terra; non tamen
quidem ex toto, sed ex aliqua eius parte.
7. Alio vero
modo dicitur fieri aliquid ex aliquo non proprie, scilicet ex hoc ipso
quod importat solum ordinem; et sic aliquid fieri dicitur ex aliquo,
post quod fit, sicut nox fit ex die, idest post diem: et imber ex
serenitate, idest post serenitatem. Hoc autem dicitur dupliciter.
Quandoque enim inter ea, quorum unum dicitur fieri ex altero,
attenditur ordo secundum motum, et non solum secundum tempus; quia vel
sunt duo extrema eiusdem motus, ut cum dicitur quod album fit ex
nigro: vel consequuntur aliqua extrema motus, sicut nox et dies
consequuntur diversa ubi solis. Et similiter hiems et aestas. Unde
in quibusdam dicitur hoc fieri post hoc, quia habent transmutationem
adinvicem, ut in praedictis patet.
8. Quandoque
vero attenditur ordo secundum tempus tantum; sicut dicitur quod ex
aequinoctio fit navigatio, idest post aequinoctium. Haec enim duo
extrema non sunt duo extrema unius motus, sed ad diversos motus
pertinent. Et similiter dicitur, ex Dionysiis fiunt Thargelia,
quia fiunt post Dionysia. Haec autem sunt quaedam festa, quae apud
gentiles celebrabantur, quorum unum erat prius et aliud posterius.
9. Deinde cum
dicit pars dicitur hic ponit quatuor modos, quibus aliquid dicitur esse
pars. Primo modo pars dicitur, in quam dividitur aliquid secundum
quantitatem: et hoc dupliciter. Uno enim modo quantumcumque fuerit
quantitas minor, in quam quantitas maior dividitur, dicitur eius
pars. Semper enim id quod aufertur a quantitate, dicitur pars eius;
sicut duo aliquo modo sunt partes trium. Alio modo dicitur solum pars
quantitas minor, quae mensurat maiorem. Et sic duo non sunt pars
trium; sed sic duo sunt pars quatuor, quia bis duo sunt quatuor.
10. Secundo
modo ea dicuntur partes, in quae dividitur aliquid sine quantitate: et
per hunc modum species dicuntur esse partes generis. Dividitur enim in
species, non sicut quantitas, in partes quantitatis. Nam tota
quantitas non est in una suarum partium. Genus autem est in qualibet
specierum.
11. Tertio
modo dicuntur partes, in quas dividitur, aut ex quibus componitur
aliquod totum; sive sit species, sive aliquid habens speciem,
scilicet individuum. Sunt enim, sicut dictum est, quaedam partes
speciei, et quaedam partes materiae, quae sunt partes individui. Aes
enim est pars sphaerae aereae, aut cubi aerei, sicut materia, in qua
species est recepta. Unde aes non est pars speciei, sed pars habentis
speciem. Est autem cubus corpus contentum ex superficiebus quadratis.
Angulus autem est pars trianguli sicut speciei, sicut supra dictum
est.
12. Quarto
modo dicuntur partes, quae ponuntur in definitione cuiuslibet rei,
quae sunt partes rationis sicut animal et bipes sunt partes hominis.
13. Ex quo
patet, quod genus quarto modo est pars speciei: aliter vero, scilicet
secundo modo, species est pars generis. In secundo enim modo
sumebatur pars pro parte subiectiva totius universalis; in aliis autem
tribus pro parte integrali. Sed in primo pro parte quantitatis, in
aliis autem duobus pro parte substantiae; ita tamen, quod pars
secundum tertium modum est pars rei; sive sit pars speciei, sive pars
individui. Quarto autem modo est pars rationis.
14. Deinde
cum dicit totum dicitur hic prosequitur de his quae pertinent ad totum.
Et primo de toto in communi. Secundo de toto quodam, scilicet de
genere, ibi, genus dicitur. Circa primum duo facit. Primo
prosequitur de ipso nomine totius. Secundo de eius opposito, scilicet
de colobon, ibi, colobon autem dicitur. Circa primum tria facit.
Primo ponit rationem communem totius, quae consistit in duobus.
Primo in hoc quod perfectio totius integratur ex partibus. Et
significat hoc, cum dicit quod totum dicitur cui nulla suarum partium
deest, ex quibus scilicet partibus dicitur totum natura, idest totum
secundum suam naturam constituitur. Secundum est quod partes uniuntur
in toto. Et sic dicit quod totum continens est contenta, scilicet
partes, ita quod illa contenta sunt aliquid unum in toto.
15. Secundo
ibi, hoc autem ponit duos modos totius; dicens quod totum dicitur
dupliciter; aut ita quod unumquodque contentorum a toto continente,
sit ipsum unum, scilicet ipsum totum continens, quod est in toto
universali de qualibet suarum partium praedicato. Aut ex partibus
constituatur unum, ita quod non quaelibet partium sit unum illud. Et
haec est ratio totius integralis, quod de nulla suarum partium
integralium praedicatur.
16. Tertio
ibi, universale quidem exponit praedictos modos totius; et primo
primum, dicens quod universale et quod totaliter idest quod communiter
praedicatur, dicitur quasi sit aliquod unum totum ex hoc quod
praedicatur de unoquoque, sicut universale, quasi multa continens ut
partes, in eo quod praedicatur de unoquoque. Et omnia illa sunt unum
in toto universali, ita quod unumquodque illorum est illud unum totum.
Sicut animal continet hominem et equum et Deum, quia omnia sunt
animalia, idest quia animal praedicatur de unoquoque. Deum autem hic
dicit aliquod corpus caeleste, ut solem vel lunam, quae antiqui
animata corpora esse dicebant et deos putabant. Vel animalia quaedam
aerea, quae Platonici dicebant esse Daemones, et pro diis colebantur
a gentibus.
17. Secundo
ibi, continuum vero exponit modum secundum totius qui pertinet ad totum
integrale; et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem communem
huius totius, et praecipue de toto quod dividitur in partes
quantitativas, quod est manifestius; dicens, quod aliquid dicitur
continuum et finitum, idest perfectum et totum. Nam infinitum non
habet rationem totius, sed partis, ut dicitur in tertio physicorum;
quando scilicet unum aliquod fit ex pluribus quae insunt toti. Et hoc
dicit ad removendum modum quo aliquid fit ex aliquo sicut ex contrario.
18. Partes
autem ex quibus constituitur totum dupliciter possunt esse in toto.
Uno modo in potentia, alio modo in actu. Partes quidem sunt in
potentia in toto continuo; actu vero in toto non continuo, sicut
lapides actu sunt in acervo. Magis autem est unum, et per consequens
magis totum, continuum, quam non continuum. Et ideo dicit quod
oportet partes inesse toti, maxime quidem in potentia sicut in toto
continuo. Et si non in potentia, saltem energia, idest in actu.
Dicitur enim energia, interior actio.
19. Licet
autem magis sit totum quando partes sunt in eo in potentia, quam quando
sunt actu, tamen si respiciamus ad partes, magis sunt ipsae partes,
quando sunt actu, quam quando sunt in potentia. Unde alia litera
habet maxime quidem perfectione et actu. Sin autem, et potestate.
Et subiungit etiam quod prius dictum est et maxime potestate. Sin
autem, et energia. Unde videtur quod translator duas invenit literas
et utramque transtulit, et errore factum est, sic ut coniungantur
ambae quasi una litera. Et hoc patet ex alia translatione quae non
habet nisi alterum tantum. Sic enim dicit continuum autem et finitum
est, cum unum aliquod sit ex pluribus inhaerentibus, maxime quod
potentia. Si autem non, actu sunt.
20. Secundo
ibi, horum vero ostendit duas diversitates in isto secundo modo
totius: quarum prima est, quod continuorum quaedam sunt continua per
artem, quaedam per naturam. Et illa quae sunt continua per naturam,
magis sunt talia, idest tota, quam quae sunt per artem. Sicut de uno
dictum est supra; scilicet quod illa quae sunt continua per naturam,
magis sunt unum, ac si totalitas sit aliqua unio: ex quo patet quod,
quod est magis unum, est magis totum.
21. Deinde
cum dicit amplius quanto secundam diversitatem ponit. Cum enim ita sit
quod in quantitate sit ordo partium, quia est ibi principium, medium
et ultimum, in quo ratio positionis consistit, oportet quod omnia tota
ista continuam habeant positionem in suis partibus. Sed ad positionem
partium totum continuum tripliciter se invenitur habere. Quaedam enim
tota sunt in quibus diversa positio partium non facit diversitatem,
sicut patet in aqua. Qualitercumque enim transponantur partes aquae,
nihil differunt: et similiter est de aliis humidis, sicut de oleo,
vino et huiusmodi. In his autem significatur totum per hoc quod
dicitur omne, non autem ipso nomine totius. Dicimus enim, omnis
aqua, vel omne vinum, vel omnis numerus; non autem totus, nisi
secundum metaphoram: et hoc forte est secundum proprietatem Graeci
idiomatis. Nam apud nos dicitur proprie.
22. Quaedam
vero sunt in quibus positio differentiam facit, sicut in homine, et in
quolibet animali, et in domo et huiusmodi. Non enim est domus
qualitercumque partes ordinentur, sed secundum determinatum ordinem
partium: et similiter nec homo nec animal; et in his dicimus totum,
et non omne. Dicimus enim de uno solo animali loquentes, totum
animal, non omne animal.
23. Quaedam
vero sunt in quibus contingunt ambo, quia positio quodammodo facit
differentiam in eis. In his autem dicimus utrumque, scilicet et omne
et totum; et ista sunt in quibus facta transpositione partium manet
eadem materia, sed non eadem forma sive figura; ut patet in cera,
cuius qualitercumque transponantur partes, nihilominus est cera, licet
non eiusdem figurae: et similiter est de vestimento, et de omnibus
quae sunt similium partium, retinentium diversam figuram. Humida
enim, etsi sunt similium partium, non tamen figuram possunt habere
propriam, quia non terminantur terminis propriis, sed alienis: et
ideo transpositio in eis nihil variat quod sit ex parte eorum.
24. Ratio
autem huius diversitatis est, quia omne, distributivum est: et ideo
requirit multitudinem in actu, vel in potentia propinqua: et quia ea
sunt similium partium, dividuntur in partes consimiles toti, fitque
ibi multiplicatio totius. Nam si quaelibet pars aquae est aqua, in
unaquaque aqua sunt multae aquae, licet in potentia; sicut in uno
numero sunt multae unitates in actu. Totum vero significat
collectionem partium in aliquo uno: et ideo in illis proprie dicitur
totum in quibus, ex omnibus partibus acceptis simul, fit unum
perfectum, cuius perfectio nulli partium competit, sicut domus et
animal. Unde omne animal, non dicitur de uno animali, sed de
pluribus: et ideo in fine dicit, quod in illis totis in quibus dicitur
omne, ut de uno referente ad totum, potest dici omnia in plurali, ut
in diversis referendo ad partes: sicut dicitur, omnis hic numerus et
omnes hae unitates et omnis haec aqua, demonstrato toto, et omnes hae
aquae, demonstratis partibus.
25. Deinde
cum dicit colobon vero hic determinat de eo, quod est oppositum toti,
quod est colobon, pro quo alia translatio habet diminutum membro, sed
non usquequaque convenienter. Nam colobon non dicitur solum in
animalibus, in quibus solis sunt membra. Videtur autem esse colobon
quod nos dicimus truncatum. Unde Boetius transtulit mancum, id est
defectivum. Est ergo intentio philosophi ostendere quid requiratur ad
hoc quod aliquid dicatur colobon. Et primo quid requiratur ex parte
totius; secundo quid requiratur ex parte partis deficientis, ibi,
adhuc autem neque quaelibet.
26. Ad hoc
autem, quod aliquod totum dici possit colobon, septem requiruntur.
Primum est, ut illud totum sit quantum habens partes in quas dividatur
secundum quantitatem. Non enim totum universale potest dici colobon si
una species eius auferatur.
27. Secundum
est quod non quodlibet quantum potest dici colobon, sed oportet quod
sit partibile, idest distinctionem habens, et totum, idest ex
diversis partibus integratum. Unde ultimae partes, in quas aliquod
totum resolvitur, licet habeant quantitatem, non possunt dici
colobae, sicut caro vel nervus.
28. Tertium
est, quod duo non sunt coloba, vel aliquid habens duas partes, si
altera earum auferatur. Et hoc ideo quia nunquam colobonium, idest
quod aufertur a colobon, est aequale residuo, sed semper oportet
residuum esse maius.
29. Quartum
est, quod numerus nullus potest esse colobus quotcumque partes habeat;
quia substantia colobi manet parte subtracta; sicut si calix
truncetur, adhuc manet calix; sed numerus non manet idem, ablata
quacumque parte. Quaelibet enim unitas addita vel subtracta, variat
numeri speciem.
30. Quintum
est, quia oportet quod habeat partes dissimiles. Ea enim, quae sunt
similium partium, non possunt dici coloba, quia ratio totius salvatur
in qualibet parte: unde, si auferatur aliqua partium, altera pars non
dicitur coloba. Nec tamen omnia, quae sunt dissimilium partium,
possunt dici coloba: numerus enim non potest dici colobus, ut dictum
est, quamvis quodammodo habeat dissimiles partes, sicut duodenarius
habet pro partibus dualitatem et Trinitatem. Aliquo tamen modo omnis
numerus habet partes similes, prout omnis numerus ex unitatibus
constituitur.
31. Sextum
est quod nullum eorum potest dici colobon, in quibus positio non facit
differentiam, sicut aqua aut ignis. Oportet enim coloba talia esse,
quod in suae ratione substantiae habeant determinatam positionem, sicut
homo vel domus.
32. Septimum
est quod oportet esse continua coloba. Harmonia enim musicalis non
potest dici coloba voce vel chorda subtracta, licet sit dissimilium
partium: quia constituitur ex vocibus gravibus, et acutis; et licet
partes eius habeant determinatam positionem: non enim qualitercumque
voces graves et acutae ordinatae, talem constituunt harmoniam.
33. Deinde
cum dicit adhuc autem ostendit quae sunt conditiones colobi ex parte
partis diminutae; et ponit tres: dicens quod sicut non quaelibet tota
possunt dici coloba, ita nec cuiuslibet particulae ablatione potest
aliquid dici colobon. Oportet enim primo quod pars ablata non sit pars
substantiae principalis, quae scilicet rei substantiam constituit, et
sine qua substantia esse non possit; quia, ut supra dictum est,
colobon oportet manere ablata parte. Unde homo non potest dici
colobus, capite abscisso.
34. Secundo,
ut pars subtracta non sit ubique, sed sit in extremitate. Unde si
perforatur calix circa medium aliqua parte eius ablata, non potest dici
colobus; sed, si accipiatur auris calicis, idest particula, quae est
ad similitudinem auris, aut quaecumque alia extremitas. Et similiter
homo non dicitur colobus, si amittat aliquid de carne, vel in tibia,
vel in brachio, vel circa medium corporis; aut si amittens splenem,
vel aliquam eius partem; sed si amittat aliquam eius extremitatem, ut
manum aut pedem.
35. Tertio
vero, ut non omni particula in extremitate existente ablata, aliquid
dicatur colobum; sed, si sit talis pars, quae non regeneratur
iterum, si tota auferatur, sicut manus, aut pes. Capillus autem
totus incisus iterum regeneratur. Unde per eorum subtractionem, licet
in extremitate sint, non dicitur colobus. Et propter hoc calvi non
dicuntur colobi.
|
|