|
1. Hic
determinat de quodam toto, scilicet de genere. Et primo ostendit quot
modis dicitur genus. Secundo quot modis dicuntur aliqua diversa,
ibi, diversa vero genere. Dicit ergo primo, quod genus dicitur
quatuor modis. Primo generatio continua aliquorum habentium eamdem
speciem. Sicut dicitur dum erit genus hominum, idest dum durabit
generatio continua hominum. Iste est primus modus positus in
Porphyrio, scilicet multitudo habentium relationem adinvicem et ad
unum principium.
2. Secundo
modo dicitur genus illud a quo primo movente ad esse, idest a generante
procedunt aliqua; sicut dicuntur Hellenes genere, quia descendunt a
quodam Hellene nomine, et aliqui dicuntur Iones genere, quia
descendunt a quodam Ione, sicut a primo generante. Magis autem
denominantur aliqui a patre, qui est generans, quam a matre, quae dat
materiam in generatione: et tamen aliqui denominantur genere a matre,
sicut a quadam femina nomine Pleia, dicuntur aliquae Pleiades. Et
iste est secundus modus generis in Porphyrio positus.
3. Tertio modo
dicitur genus, sicut superficies est genus figurarum superficialium,
et solidum, idest corpus, dicitur esse genus figurarum solidarum,
idest corporearum. Genus autem hoc non est quod significat essentiam
speciei, sicut animal est genus hominis; sed quod est proprium
subiectum, specie differentium accidentium. Superficies enim est
subiectum omnium figurarum superficialium. Et habet similitudinem cum
genere; quia proprium subiectum ponitur in definitione accidentis,
sicut genus in definitione speciei. Unde subiectum proprium de
accidente praedicatur ad similitudinem generis. Unaquaeque enim
figurarum haec quidem, idest superficialis, est talis superficies.
Hoc autem, idest figura solida, est tale solidum, ac si figura sit
differentia qualificans superficiem vel solidum. Superficies enim se
habet ad figuras superficiales, et solidum ad solidas, sicut genus
quod subiicitur contrariis. Nam differentia praedicatur in eo quod
quale. Et propter hoc, sicut cum dicitur animal rationale
significatur tale animal, ita cum dicitur superficies quadrata,
significatur talis superficies.
4. Quarto modo
genus dicitur, quod primo ponitur in definitione, et praedicatur in eo
quod quid, et differentiae sunt eius qualitates. Sicut in definitione
hominis primo ponitur animal, et bipes sive rationale, quod est
quaedam substantialis qualitas hominis.
5. Patet ergo
quod tot modis dicitur genus. Uno modo secundum generationem continuam
in eadem specie, quod pertinet ad primum modum. Alio modo secundum
primum movens, quod pertinet ad secundum. Alio modo sicut materia,
quod pertinet ad tertium et quartum modum. Hoc enim modo se habet
genus ad differentiam, sicut subiectum ad qualitatem. Et ideo patet
quod genus praedicabile, et genus subiectum, quasi sub uno modo
comprehenduntur, et utrumque se habet per modum materiae. Licet enim
genus praedicabile non sit materia, sumitur tamen a materia, sicut
differentia a forma. Dicitur enim aliquid animal ex eo quod habet
naturam sensitivam. Rationale vero ex eo, quod habet rationalem
naturam, quae se habet ad sensitivam sicut forma ad materiam.
6. Deinde cum
dicit diversa vero hic ostendit quot modis dicuntur aliqua diversa
genere; et ponit duos modos respondentes ultimis duobus modis generis.
Primi enim duo modi non multum pertinent ad philosophicam
considerationem. Primo igitur modo dicuntur aliqua genere diversa,
quia eorum primum subiectum est diversum. Sicut primum subiectum
colorum est superficies, primum autem subiectum saporum est humor.
Unde quantum ad genus subiectum, sapor et color sunt diversa genere.
7. Oportet
autem quod duo diversa subiecta, talia sint, quorum unum non
resolvatur in alterum. Solidum enim quodammodo resolvitur in
superficies. Unde figurae solidi, et figurae superficiales non sunt
diversorum generum. Et iterum oportet quod ambo non resolvantur in
aliquod idem. Sicut species et materia sunt diversa genere, si
secundum suam essentiam considerentur, quod nihil est commune utrique.
Et similiter corpora caelestia et inferiora sunt diversa genere,
inquantum non habent materiam communem.
8. Alio modo
dicuntur diversa genere, quae dicuntur secundum diversam figuram
categoriae, idest praedicationis entis. Alia namque entia significant
quid est, alia quale, alia aliis modis, sicut divisum est prius, ubi
tractavit de ente. Istae enim categoriae nec resolvuntur invicem,
quia una non continetur sub alia. Nec resolvuntur in unum aliquid,
quia non est unum aliquod genus commune ad omnia praedicamenta.
9. Patet autem
ex dictis quod aliqua continentur sub uno praedicamento, et sunt unum
genere hoc modo secundo, quae tamen sunt diversa genere primo modo.
Sicut corpora caelestia et elementaria, et colores, et sapores.
Primus autem modus diversitatis secundum genus consideratur magis a
naturali, et etiam a philosopho, quia est magis realis. Secundus
autem modus consideratur a logico, quia est rationis.
10. Deinde
cum dicit falsum dicitur hic distinguit nomina, quae significant
defectum entis, vel ens incompletum. Et primo hoc nomen falsum.
Secundo hoc nomen accidens. Circa primum tria facit. Primo ostendit
quomodo dicatur falsum in rebus. Secundo quomodo in definitionibus,
ibi, ratio vero falsa. Tertio quomodo sit falsum in hominibus, ibi,
sed et homo falsus. Dicit ergo primo, quod falsum dicitur uno modo in
rebus, per hoc quod oratio significans rem non congrue componitur.
Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo per hoc, quod aliquid
componitur quod non debet componi, sicut est in falsis contingentibus.
Alio modo per hoc quod est impossibile componi, sicut est in falsis
impossibilibus. Si enim dicamus diametrum esse commensurabilem
quadrati lateri, est falsum impossibile, quia impossibile est
commensurabile componi diametro. Si autem dicatur te sedere, te
stante, est falsum contingens, quia praedicatum non inest subiecto,
licet non sit impossibile inesse. Unde unum istorum, scilicet
impossibile, est falsum semper; sed aliud, scilicet contingens, non
est falsum semper. Sic igitur falsa dicuntur, quae omnino sunt non
entia. Nam oratio tunc esse falsa dicitur, quando non est id quod
oratione significatur.
11. Secundo
modo dicitur falsum in rebus ex eo, quod aliqua quidem sunt entia in
se, sed tamen sunt apta nata videri aut qualia non sunt, aut quae non
sunt, sicut schiagraphia, idest umbrosa descriptio. Umbrae enim
quandoque videntur res, quarum sunt umbrae, sicut umbra hominis
videtur homo. Et eadem ratio est de somniis, quae videntur res
verae, tamen non sunt nisi rerum similitudines. Et similiter dicitur
aurum falsum, quod habet similitudinem auri veri. Differt autem hic
modus a primo: quia in primo dicebatur aliquod falsum, ex eo quod non
erat. Hic autem dicuntur aliqua falsa quae quidem in se sunt aliquid,
sed non sunt illa quorum faciunt phantasiam, idest quorum habent
apparentiam. Patet ergo quod res dicuntur falsae, aut quia non sunt,
aut quia ab eis est apparentia eius quod non est.
12. Deinde
cum dicit ratio vero ostendit quomodo est falsum in definitionibus: et
dicit quod ratio, idest definitio, inquantum est falsa, est non
entium. Dicit autem inquantum est falsa, quia definitio dicitur falsa
dupliciter. Aut secundum se; et sic non est definitio alicuius, sed
penitus non entis. Aut est definitio vera in se, sed falsa est prout
attribuitur alteri quam proprio definito, et sic dicitur falsa
inquantum non est eius.
13. Unde
patet, quod omnis definitio, quae est vera definitio alicuius rei,
est falsa definitio alterius; ut definitio quae est vera de circulo,
est falsa de triangulo. Definitio autem cuiuslibet rei significans
quod quid est, quodam modo est una tantum unius, et quodam modo sunt
multae unius. Aliquo enim modo ipsum subiectum per se sumptum, et
ipsum passum, idest cum passione sumptum, est idem, sicut Socrates
et Socrates musicus. Aliquo modo non: est enim idem per accidens,
sed non per se. Patet autem, quod eorum sunt definitiones diversae.
Alia enim est definitio Socratis et Socratis musici; et tamen ambae
sunt quodammodo eiusdem.
14. Sed illa
definitio, quae est falsa secundum se, non potest esse definitio
alicuius rei. Definitio autem falsa secundum se vel simpliciter,
dicitur ex eo, quod una pars definitionis non potest stare cum altera;
sicut si diceretur, animal inanimatum.
15. Patet
autem ex hoc, quod stulta fuit opinio Antisthenis. Volebat enim,
quod quia voces sunt signa rerum, quod sicut res non habet aliam
essentiam nisi propriam, ita in propositione nihil posset praedicari de
aliquo, nisi propria eius definitio, ut simpliciter vel semper de uno
subiecto dicatur unum praedicatum. Et ex hoc sequitur, quod non sit
contradictio; quia, si de homine praedicatur animal, quod est in eius
ratione, non poterit de ipso praedicari non animal; et ita non poterit
formari negativa propositio. Et ex hac positione etiam sequitur, quod
non contingit aliquem mentiri: quia propria definitio rei vere
praedicatur de re. Unde, si de nullo potest praedicari nisi propria
definitio, nulla propositio erit falsa.
16. Est autem
eius opinio falsa, quia contingit praedicari de unoquoque non solum
suam definitionem, sed etiam alterius. Quod quando fit,
universaliter et omnino, est falsa praedicatio. Aliquo tamen modo
potest esse vera praedicatio; sicut octo dicuntur dupla, inquantum
habent rationem dualitatis, quia ratio dupli est ut se habeat sicut duo
ad unum. Octo autem, inquantum sunt duplum, sunt quodammodo duo,
quia dividuntur in duo aequalia. Haec ergo dicuntur falsa modo
praedicto.
17. Deinde
cum dicit sed homo ostendit quomodo falsum dicatur de homine: et circa
hoc duo facit. Primo ponit duos modos, quibus homo dicitur falsus:
quorum primus est, quod homo dicitur falsus, qui est promptus vel
gaudens in huiusmodi rationibus, scilicet falsis, et qui est electivus
talium rationum non propter aliquod aliud, sed propter se. Unicuique
enim habenti habitum fit delectabilis et in promptu operatio, quae est
secundum habitum illum; et sic habens habitum operatur secundum habitum
illum, non propter aliquod extrinsecum. Sicut luxuriosus fornicatur
propter delectationem coitus: si autem fornicetur propter aliquid
aliud, puta ut furetur, magis est fur quam luxuriosus. Similiter et
qui eligit falsum dicere, propter lucrum, magis est avarus quam
falsus.
18. Secundus
modus est prout homo dicitur falsus, qui facit aliis falsas rationes;
quasi consimili modo sicut supra dicebamus res esse falsas quae faciunt
falsam phantasiam. Patet autem ex praemissis, quod falsum pertinet ad
non ens; ex quo homo dicitur falsus per respectum ad rationes falsas:
et ratio dicitur falsa, inquantum est non entis.
19. Secundo
ibi, quare in excludit ex praemissis duas falsas opiniones: de quarum
prima concludit ex praemissis, dicens, quod ex quo falsus homo est
electivus et factivus falsarum opinionum, rationabiliter refutatur et
reprobatur in Hippia, qui est liber quidam Platonis, oratio
quaedam, quae dicebat, eamdem rationem esse veram et falsam. Haec
enim opinio accipiebat illum hominem esse falsum qui potest mentiri; et
sic, cum idem homo possit mentiri et verum dicere, idem homo esset
verus et falsus. Similiter eadem oratio esset vera et falsa, quia
eadem oratio vera et falsa potest esse, ut haec, Socrates sedet, eo
sedente est vera, non sedente, est falsa. Constat autem, quod hic
inconvenienter accipit, quia etiam homo sciens et prudens potest
mentiri; non tamen est falsus, quia non est factivus vel electivus
falsarum rationum vel opinionum, ex qua ratione dicitur homo falsus,
ut dictum est.
20. Deinde
cum dicit amplius volentem secundam falsam opinionem excludit. Dicebat
haec opinio, quod homo, qui facit turpia et prava volens, melior est
eo qui facit nolens, quod est falsum. Nam quilibet vitiosus ex hoc
definitur quod est promptus vel electivus malorum. Et tamen hoc falsum
vult accipere per quamdam inductionem ex simili. Ille enim qui
claudicat voluntarie, melior et dignior est eo, qui, claudicat non
voluntarie. Et ita dicit, quod prava agere imitatur hoc quod est
claudicare, ut scilicet sit eadem ratio de utroque. Et hoc quodammodo
verum est. Nam claudicans voluntarie deterior est quantum ad morem,
licet sit perfectior quantum ad virtutem gressivam. Et similiter qui
agit prava voluntarie, deterior est quantum ad morem, licet forte non
sit deterior quantum ad aliquam aliam potentiam. Sicut ille qui dicit
falsum voluntarie, licet sit peior secundum morem, est tamen
intelligentior eo qui credit se verum dicere, cum falsum dicat non
voluntarie.
21. Deinde
cum dicit accidens est hic ultimo, distinguit nomen accidentis: et
ponit duos modos, quibus dicitur hoc nomen accidens: quorum primus
est, quod accidens dicitur id quod inest alicui, et quod contingit
vere affirmare, non tamen ex necessitate, nec secundum magis idest ut
in pluribus, sed ut in paucioribus; sicut, si aliquis fodiens aliquam
fossam ad plantandum aliquam plantam, inveniat thesaurum. Hoc ergo,
quod est fodientem fossam invenire thesaurum, est quoddam accidens.
Neque enim unum est causa alterius ex necessitate, ut hoc sit ex hoc
necessario. Neque etiam de necessitate se comitantur, ut hoc sit post
hoc, sicut dies consequitur noctem, quamvis unum non sit causa
alterius. Neque etiam secundum magis hoc contingit, sive ut in
pluribus, hoc contingit, ut ille qui plantat, inveniat thesaurum.
Et simili modo musicus dicitur esse albus, sed tamen hoc non est ex
necessitate, nec fit ut in pluribus; ideo dicimus hoc per accidens.
Differt autem hoc exemplum a primo. Nam in primo exemplo sumebatur
accidens quantum ad fieri; in secundo vero quantum ad esse.
22. Quia ergo
sicut aliquid inest alicui subiecto determinate, ita et aliquid
consideratur esse alicubi, idest in aliquo loco determinato, et
quandoque, idest in aliquo tempore determinato, in omnibus contingit
inesse per accidens, si non insit secundum quod huiusmodi. Sicut si
album dicitur de musico, hoc est per accidens, quia non inest musico
inquantum huiusmodi. Et similiter si sit abundantia pluviae in
aestate, hoc est per accidens, quia non accidit in aestate inquantum
est aestas; et similiter si grave sit sursum, hoc est per accidens,
non enim est in tali loco secundum quod talis locus est, sed per
aliquam causam extraneam.
23. Et
sciendum, quod accidentis hoc modo dicti, non est aliqua causa
determinata, sed contingens, idest qualiscumque contingat, vel quia
forte, idest causa fortuita, quae est causa indeterminata. Sicut
accidit alicui quod veniat Aeginam, idest ad illam villam, si non
propter hoc advenit ut illuc veniat, idest si non propter hoc incepit
moveri ut ad hunc terminum perveniret, sed ab aliqua extranea causa
illuc adductus est, sicut quia impulsus est ab hieme concitante
tempestatem in mari, aut etiam captus est a latronibus, et illuc
perductus praeter intentionem. Unde patet, quod hoc est per
accidens, et causari potest ex diversis causis; sed tamen quod iste
navigans ad hunc locum perveniat non est inquantum ipsum, idest
inquantum erat navigans, cum intenderet ad alium locum navigare; sed
hoc contingit inquantum alterum, idest secundum aliquam aliam causam
extraneam. Hiems enim est causa veniendi quo non navigabat, idest ad
Aeginam, aut latrones, aut aliquid aliud huiusmodi.
24. Secundo
modo dicitur accidens, quod inest alicui secundum se, et tamen non est
de substantia eius. Et hic est secundus modus dicendi per se, ut
supra dictum est. Nam primus erat prout secundum se dicitur de aliquo
quod in eius definitione ponitur, ut animal de homine, quod nullo modo
est accidens. Sed triangulo inest per se duos rectos habere, et non
est de substantia eius; unde est accidens.
25. Differt
autem hic modus a primo, quia accidentia hoc secundo modo contingit
esse sempiterna. Semper enim triangulus habet tres angulos aequales
duobus rectis. Accidentium vero secundum primum modum, nullum
contingit esse sempiternum, quia sunt semper ut in paucioribus: et
huius ratio habetur in aliis, sicut infra in sexto huius, et in
secundo physicorum. Accidens ergo secundum primum modum opponitur ad
secundum se. Accidens vero secundo modo opponitur ad substantialiter.
Et haec de quinto.
|
|