|
1. Hic
philosophus reducit omnes causas in quatuor modos causarum praedictos;
dicens, quod omnia quae dicuntur causae, incidunt in praedictos
quatuor modos. Dicuntur enim elementa, idest literae, causae
syllabarum, et materia artificialium dicitur esse causa factorum per
artem, et ignis et terra et huiusmodi omnia simplicia corpora,
dicuntur esse causae corporum mixtorum. Et partes dicuntur esse causa
totius. Et suppositiones, idest propositiones praemissae, ex quibus
propositis syllogizatur, dicuntur esse causa conclusionis. Et in
omnibus istis est una ratio causae, secundum quod dicitur causa illud
ex quo fit aliquid, quod est ratio causae materialis.
2. Sciendum est
autem, quod propositiones dicuntur esse materia conclusionis, non
quidem secundum quod sub tali forma existunt, vel secundum virtutem
earum; (sic enim magis se habent in ratione causae efficientis); sed
quantum ad terminos, ex quibus componuntur. Nam ex terminis
praemissarum componitur conclusio, scilicet ex maiori et ex minori
extremitate.
3. Inter ea
autem ex quibus res integratur, aliquid se habet per modum subiecti,
sicut partes et alia quae praedicta sunt; alia vero se habent ut quod
quid erat esse, scilicet totum, et compositio, et species, quae
pertinent ad rationem formae, secundum quam quidditas rei completur.
Sciendum est enim, quod quandoque una res simpliciter est alicuius
materia, sicut argentum phialae; et tunc forma correspondens tali
materiae potest dici species. Quandoque autem plures adinvicem
adunatae sunt materia alicuius rei. Quod quidem contingit
tripliciter. Quandoque enim adunantur secundum ordinem tantum, sicut
homines in exercitu, vel domus in civitate; et sic pro forma respondet
totum, quod designatur nomine exercitus vel civitatis. Quandoque
autem non solum adunantur ordine, sed contactu et colligatione, sicut
apparet in partibus domus; et tunc respondet pro forma compositio.
Quandoque autem super hoc additur alteratio componentium, quod
contingit in mixtione; et tunc forma est ipsa mixtio, quae tamen est
quaedam compositionis species. Ex quolibet autem trium horum sumitur
quod quid est rei, scilicet ex compositione et specie et toto: sicut
patet si definiretur exercitus, domus et phiala. Sic ergo habemus
duos modos causae.
4. Secundum
autem aliam rationem dicitur causa sperma et medicus et consiliator, et
universaliter omne faciens, ex eo scilicet quod sunt principia motus et
quietis. Unde iam hoc est aliud genus causae, propter aliam rationem
causandi. Ponit autem sperma in hoc genere causae, quia secundum eius
sententiam sperma vim habet activam, menstruum autem mulieris cedit in
materiam concepti.
5. Quarta vero
ratio causandi est secundum quod aliqua dicuntur causae per modum finis
et boni respectu aliorum. Illud enim cuius causa fit aliquid, est
optimum inter alia et vult esse idest habet aptitudinem ut sit aliorum
finis. Quia vero posset aliquis obiicere quod non semper bonum est
finis, cum quandoque aliqui inordinate agentes malum finem sibi
constituant, ideo respondet, quod nihil ad propositum differt dicere
quod simpliciter sit bonum vel apparens bonum. Qui enim agit, agit
per se loquendo propter bonum; hoc enim intendit; per accidens autem
propter malum, inquantum accidit ei quod existimat bonum esse. Nullus
enim agit propter aliquid intendens malum.
6. Sciendum
autem est, quod licet finis sit ultimus in esse in quibusdam, in
causalitate tamen est prior semper. Unde dicitur causa causarum, quia
est causa causalitatis in omnibus causis. Est enim causa causalitatis
efficientis, ut iam dictum est. Efficiens autem est causa
causalitatis et materiae et formae. Nam facit per suum motum materiam
esse susceptivam formae, et formam inesse materiae. Et per consequens
etiam finis est causa causalitatis et materiae et formae; et ideo
potissimae demonstrationes sumuntur a fine, in illis in quibus agitur
aliquid propter finem, sicut in naturalibus, in moralibus et
artificialibus. Concludit igitur, quod praedicta sunt causae, et
quod causae secundum tot species distinguuntur.
7. Deinde cum
dicit modi vero distinguit modos causarum. Est autem distinctio causae
per species et per modos. Nam distinctio per species est penes
diversas rationes causandi; et ideo est quasi divisio per differentias
essentiales species constituentes. Divisio autem per modos est penes
diversas habitudines causae ad causatum. Et ideo est in his quae
habent eamdem rationem causandi, sicut per se et per accidens, remotum
et propinquum. Unde est quasi per differentias accidentales non
diversificantes speciem.
8. Dicit ergo,
quod multi sunt modi causarum, sed pauciores inveniuntur quando
capitulatim, idest quodam compendio comprehenduntur. Per se enim et
per accidens sunt duo modi; tamen reducuntur ad unum capitulum,
secundum quod est eadem consideratio de utroque. Et similiter est de
aliis modis oppositis. Causae enim multis modis dicuntur, non solum
quantum ad diversas species causae, sed etiam quantum ad causas
conspeciales, quae scilicet reducuntur ad unam speciem causae.
9. Dicitur enim
una prior, et altera posterior. Prius autem et posterius in causis
invenitur dupliciter. Uno modo in causis diversis numero adinvicem
ordinatis, quarum una est prima et remota, et alia secunda et
propinqua; sicut in causis efficientibus homo generat hominem ut causa
propinqua et posterior, sol autem ut causa prior et remota: et
similiter potest considerari in aliis speciebus causarum. Alio modo in
una et eadem causa numero secundum ordinem rationis qui est inter
universale et particulare. Nam universale naturaliter est prius,
particulare posterius.
10.
Praetermittit autem primum modum, et accipit secundum. In secundo
enim modo immediate effectus ab utraque causa existit, scilicet priori
et posteriori, quod in primo non convenit. Unde dicit, quod
sanitatis causa est medicus et artifex in genere causae efficientis.
Artifex quidem ut universale, et prius; medicus vero ut particulare,
sive speciale, et posterius. Similiter etiam in causis formalibus
dupliciter est causa formalis: ut diapason duplum, vel proportio
dupla, vel dualitas est causa formalis, ut speciale et posterius;
numerum autem, vel proportio numeri ad numerum vel ad unum, ut
universale et prius. Et ita semper ea quae continent singularia,
scilicet universalia, dicuntur causae priores.
11. Alia
divisio est causarum, secundum quod aliquid dicitur esse causa per se
et per accidens. Sicut enim causa per se dividitur in universale et
particulare, sive in prius et posterius, ita etiam causa per
accidens. Unde non solum ipsae causae accidentales dicuntur causae per
accidens, sed etiam ipsarum genera. Ut statuae factor, statuae causa
est per se; Polycletus autem per accidens est causa, inquantum
accidit ei factorem statuae esse. Et sicut Polycletus est causa
statuae per accidens, ita omnia universalia continentia accidens,
idest causam per accidens, dicuntur per accidens causae; sicut homo et
animal, quae sub se continent Polycletum, qui est homo et animal.
12. Et sicut
causarum per se quaedam sunt propinquae, quaedam remotae, ut dictum
est, ita et inter causas per accidens. Nam Polycletus est causa
statuae magis propinqua quam album et musicum. Magis enim remotus
modus praedicationis per accidens est, cum accidens praedicatur de
accidente, quam cum accidens praedicatur de subiecto. Accidens enim
non praedicatur de accidente, nisi quia ambo praedicantur de subiecto.
Unde magis remotum est ut attribuatur uni accidenti quod est alterius,
sicut musico quod est aedificatoris, quam quod attribuatur subiecto
quod est accidentis, sicut Polycleto quod est aedificatoris.
13. Sciendum
autem est, quod aliquid potest dici causa per accidens alterius
dupliciter. Uno modo ex parte causae; quia scilicet illud quod
accidit causae, dicitur causa per accidens, sicut si album dicatur
causa domus. Alio modo ex parte effectus; ut scilicet aliquid dicatur
causa per accidens alicuius, quod accidit ei quod est effectus per se.
Quod quidem potest esse tripliciter. Uno modo, quia habet ordinem
necessarium ad effectum, sicut remotio impedimenti habet ordinem
necessarium ad effectum. Unde removens prohibens dicitur movens per
accidens; sive illud accidens sit contrarium, sicut cholera prohibet
frigiditatem, unde scamonaea dicitur infrigidare per accidens, non
quia causet frigiditatem sed quia tollit impedimentum frigiditatis,
quod est ei contrarium, scilicet choleram: sive etiam si non sit
contrarium, sicut columna impedit motum lapidis, unde removens
columnam dicitur per accidens movere lapidem superpositum alio modo,
quando accidens habet ordinem ad effectum, non tamen necessarium, nec
ut in pluribus, sed ut in paucioribus, sicut inventio thesauri ad
fossionem in terra. Et hoc modo fortuna et casus dicuntur causae per
accidens. Tertio, quando nullum ordinem habent, nisi forte secundum
existimationem; sicut si aliquis dicat se esse causam terraemotus,
quia eo intrante domum accidit terraemotus.
14. Tertia
distinctio est, secundum quod prae omnibus his vel praeter omnia haec,
quae dicuntur esse secundum se sive per se, et secundum accidens,
quaedam sunt causae in potentia, quaedam ut agentia, idest in actu.
Sicut aedificationis causa est aedificator in potentia. Hoc enim
sonat habitum vel officium. Vel aedificans actu.
15. Et eisdem
modis, quibus dividuntur causae, possunt dividi causata in quibus vel
quorum causae sunt causae. Potest enim dividi causatum per prius et
posterius sive particulare et universale; sicut si dicamus, quod
statuae factor est causa huius statuae, quod est posterius, aut
statuae, quod est universalius et prius, aut imaginis, quod est adhuc
universalius. Et similiter aliquid est causa formalis huius aeris,
aut aeris, quod est universalius, aut materiae, quod est adhuc
universalius. Et similiter potest dici in accidentalibus, scilicet in
effectibus per accidens. Nam statuae factor qui est causa statuae,
est etiam causa gravis vel albi vel rubei quae accidunt ex parte
materiae, et non sunt ab hoc agente causata.
16. Ulterius
ponit quartam distinctionem causae, quae est in simplex et in
compositum; ut simplex causa dicatur secundum quod accipitur causa
statuae per se totum ut statuae factor, sive per accidens tantum,
scilicet Polycletus. Composita autem secundum quod utrumque simul
accipitur, ut dicatur causa statuae Polycletus statuae factor.
17. Est autem
alius modus quo causae possunt dici compositae, secundum quod plures
causae concurrunt ad unius rei constitutionem; sicut plures homines ad
trahendum navem, vel plures lapides, ut sint materia domus. Sed hoc
praetermisit, quia nullum illorum est causa, sed pars causae.
18. His autem
modis positis, colligit istorum modorum numerum, dicens, quod isti
modi causarum sunt sex et variantur dupliciter, et ita efficiuntur
duodecim. Hi enim modi sex sunt aut singulare, aut genus, quod
superius dixit prius et posterius. Et secundum se et per accidens, ad
quod etiam reducitur genus accidentis, nam genus accidentis est causa
per accidens. Et iterum per complexum et simplex. Hi autem sex modi
ulterius dividuntur per potentiam et per actum, et sunt duodecim.
Ideo autem oportet omnes istos modos per potentiam et actum dividi,
quia potentia et actus diversificant habitudinem causae ad effectum.
Nam causae in actu particulares sunt simul et tolluntur cum suis
effectibus, sicut hic medicans cum hoc convalescente, et hic
aedificans cum hoc aedificato: non enim potest aliquid actu
aedificari, nisi sit actu aedificans. Sed causae secundum potentiam
non semper removentur cum effectibus; sicut domus et aedificator non
simul corrumpuntur. In quibusdam tamen contingit, quod remota actione
efficientis tollitur substantia effectus, sicut in his quorum esse est
in fieri, vel quorum causa non solum est effectui causa fiendi sed
essendi. Unde remota illuminatione solis ab aere, tollitur lumen.
Dicit autem causas singulares, quia actus singularium sunt, ut in
primo huius habitum est.
|
|