|
1. Hic
distinguit hoc nomen natura: cuius quidem consideratio, licet non
videatur ad primum philosophum, sed magis ad naturalem pertinere, ideo
tamen hic hoc nomen natura distinguitur, quia natura secundum sui
quamdam acceptionem de omni substantia dicitur, ut patebit. Et per
consequens cadit in consideratione philosophi primi, sicut et
substantia universalis. Circa hoc autem duo facit. Primo distinguit
diversos modos, quibus natura dicitur. Secundo reducit omnes ad unum
primum, ibi, ex dictis igitur. Circa primum duo facit. Primo ponit
quinque modos principales. Secundo ponit duos alios adiunctos duobus
ultimis, ibi, natura autem prima materia. Dicit ergo primo, quod
natura dicitur uno modo generatio generatorum, vel ut alia litera habet
melius, nascentium. Non enim omnia generata nascentia dici possunt;
sed solum in viventibus, sicut in plantis, sive in animalibus, et in
partibus eorum. Non autem generatio rerum non viventium potest dici
natura proprie loquendo secundum communem usum vocabuli, sed solum
generatio viventium; ut dicatur natura ipsa nativitas vel ipsa
nascentia, quod ipsum nomen sonare videtur. Ut si quis porrigens
dicat naturam. Litera ista corrupta est. Quod ex alia translatione
patet, quae sic habet ut si quis producens dicat ypsilon. Physis
enim, quod apud Graecos naturam significat, si pro generatione
viventium accipiatur, habet primum ypsilon productum; si vero pro
principio, sicut communiter utitur, habet primum ypsilon breve.
Posset tamen per hanc literam intelligi quod hoc nomen natura de
generatione viventium dicatur secundum quamdam porrectionem idest
extensionem.
2. Ex hoc autem
quod ipsa nativitas primo natura dicta est, secutus est modus
secundus, ut scilicet generationis principium, ex quo aliquid
generatur, sive ex quo illud, quod nascitur generatur primo, sicut ex
intrinseco principio, dicatur natura.
3. Et per
similitudinem nativitatis ad alios motus, ulterius processit huius
nominis significatio, ut natura tertio modo dicatur id, unde est
principium motus in quolibet entium secundum naturam, dummodo sit in eo
inquantum huiusmodi, et non per accidens. Sicut in medico, qui
infirmatur, inest principium sanationis, scilicet ars medicinae, non
tamen inquantum est infirmus, sed inquantum medicus. Sanatur autem
non inquantum est medicus, sed inquantum infirmus: et sic principium
motus non est in eo inquantum movetur. Et haec est definitio naturae
posita in secundo physicorum.
4. Et, quia de
nascentibus mentionem fecit, ostendit quid sit proprie nasci, ut habet
alia litera, loco cuius haec litera improprie habet generari. Differt
enim generatio in viventibus a generatione inanimatorum, quia
inanimatum generatur, non ut coniunctum sive unitum generanti, ut
ignis ab igne, et aqua ab aqua. In viventibus autem fit generatio per
quamdam unionem ad generationis principium. Et, quia additio quanti
ad quantum facit augmentum, ideo in generatione viventium videtur esse
quoddam augmentum, sicut est cum ex arbore nascitur fructus, aut
folium. Et ideo dicit, quod nasci dicuntur quaecumque augmentum
habent, idest quoddam augmentum cum generationis principio.
5. Differt autem
hoc augmentum a specie motus quae augmentum dicitur, qua moventur iam
nata. Nam in augmento aliquid augetur in seipso per hoc, quod id quod
additur transit in substantiam eius cui additur, sicut nutrimentum in
substantiam nutriti: id autem, quod nascitur apponitur ei ex quo
nascitur, tamquam alterum et diversum, non sicut in eius substantiam
transiens. Et ideo dicit, quod habet augmentum per diversum sive per
alterum: quasi dicat, quod hoc augmentum fit per appositionem alicuius
alterius, vel diversi.
6. Sed appositio
augmentum faciens potest intelligi dupliciter. Uno modo tangendo,
idest per solum contactum. Alio modo per hoc quod est simul idest
aliqua duo simul producuntur adinvicem coaptata, sicut brachium et
nervus et aliquid esse apte, idest quod aliquid adaptetur ad alterum
iam praeexistens, sicut capilli capiti, et dentes gingivis. Loco
autem huius alia litera habet melius connasci et adnasci. In hac autem
generatione viventium non solum fit appositio per tactum, sed etiam per
quamdam coaptationem sive connascentiam; ut patet in embryonibus, qui
non solum tanguntur in matrice, sed etiam alligantur in principio suae
generationis.
7. Ostendit
autem quid inter duo praedicta differat; dicens, quod conflatio,
idest colligatio sive connascentia, ut alia litera habet, differt a
tactu, quia in tactu non est necessarium aliquid esse praeter
tangentia, quod ea faciat unum. In colligatis autem sive coaptatis
sive connatis vel adnatis oportet esse quid unum in ambobus quod pro
tactu, idest loco tactus faciat ea simul apta esse idest coaptata vel
ligata sive simul nasci. Intelligendum est autem quod id, quod facit
ea unum, facit esse unum secundum quantitatem et continuitatem, et non
secundum qualitatem; quia ligamentum non alterat ligata a suis
dispositionibus.
8. Ex hoc autem
apparet, quia quod nascitur semper est coniunctum ei ex quo nascitur.
Ideo natura numquam dicit principium extrinsecum, sed secundum omnes
suas acceptiones dicit principium intrinsecum.
9. Ex hac autem
tertia ratione naturae sequitur quarta. Si enim principium motus rerum
naturalium natura dicitur, principium autem motus rerum naturalium
quibusdam videbatur esse materia, consequens fuit ut materia natura
diceretur, quae quidem est principium rei, et quantum ad esse et
quantum ad fieri. Ipsa etiam absque omni forma consideratur, nec a
seipsa movetur, sed ab alio. Et ideo dicit quod natura dicitur ex quo
aliquod entium primo est aut fit.
10. Quod ideo
dicit, quia materia essendi et fiendi est principium. Ex quo, dico,
existente inordinato idest absque forma. Unde alia litera habet cum
informe sit. In quibusdam enim ipse ordo habetur pro forma, sicut in
exercitu et civitate. Ex quo, dico, immutabili ex sua potestate,
idest, quod moveri non potest per suam potestatem, sed secundum
potestatem sui superioris agentis. Nam materia non movet seipsam ad
formam, sed movetur a superiori exteriori agente. Sicut si diceremus
aes materiam statuae et vasorum aereorum, et ligna ligneorum, si
huiusmodi vasa, naturalia corpora essent. Similiter est in omnibus
aliis quae ex materia sunt vel fiunt. Unumquodque enim eorum fit ex
sua materia, ea salvata. Dispositiones autem formae non salvantur in
generatione; una enim forma introducitur altera abiecta. Et propter
hoc formae videbantur esse quibusdam accidentia, et sola materia
substantia et natura, ut dicitur secundo physicorum.
11. Et hoc
ideo, quia similiter existimabant formam et materiam in rebus
naturalibus, sicut in rebus artificialibus, in quibus formae sunt
accidentia, et sola materia substantia. Unde isto modo naturales
dixerunt elementa esse materiam existentium secundum naturam, vel
aquam, vel aerem, vel ignem aut terram, quam nullus elementum
naturalium posuit solam, sed aliqui non naturales, ut in primo libro
est habitum. Quidam autem posuerunt aliqua eorum esse elementa et
naturam rerum, sicut Parmenides. Quidam vero omnia quatuor, sicut
Empedocles. Quidam vero aliquid aliud, sicut Heraclitus vaporem.
12. Quia vero
motus rerum naturalium magis causatur ex forma quam ex materia, ideo
supervenit quintus modus quo ipsa forma dicitur natura. Et sic alio
modo natura dicitur ipsa substantia, idest forma rerum existentium
secundum naturam, sicut naturam rerum dixerunt esse ipsam compositionem
mixtorum; sicut Empedocles dixit, quod non est aliquid entium
absolutum, sed solummodo commutatio seu relaxatio vel commixtio
permixtorum, secundum aliam translationem, natura apud homines
dicitur. Dicuntur enim quae sunt permixtionis diversae, naturam
diversam habere.
13. Ad ponendum
autem formam esse naturam, hac ratione inducebantur, quia quaecumque
sunt et fiunt naturaliter non dicuntur habere naturam, existente
materia ex qua nata sunt fieri vel esse, nisi habeant speciem propriam
et formam, per quam speciem consequantur. Videtur autem nomen speciei
poni pro forma substantiali, et forma pro figura quae consequitur
speciem, et est signum speciei. Si igitur forma est natura, nec
aliquid potest dici habere naturam nisi quando habet formam, illud ergo
quod compositum est ex materia et forma dicitur esse natura, idest
secundum naturam, ut animalia et partes eorum, sicut caro et os et
huiusmodi.
14. Deinde cum
dicit natura autem ponit duos modos adiunctos duobus ultimis
praecedentibus, quorum primus additur quarto modo quo materia dicebatur
natura. Et dicit, quod materia dicitur natura non quaecumque, sed
prima. Quod potest intelligi dupliciter aut quantum ad id quod est
genus; aut ex toto vel simpliciter prima. Sicut operum artificialium
quae fiunt ex aere, prima materia secundum genus illud est aes. Prima
vero simpliciter est aqua. Nam omnia quae liquescunt calido et
indurantur frigido sunt aquea magis, ut dicitur quarto Meteororum.
15. Secundus
modus adiacet quinto modo praedicto quo forma dicebatur natura. Et
secundum hunc modum non solum forma partis dicitur natura, sed species
ipsa est forma totius. Ut si dicamus quod hominis natura non solum est
anima, sed humanitas et substantia quam significat definitio.
Secundum hoc enim Boetius dicit, quod natura est unumquodque
informans specifica differentia. Nam specifica differentia est, quae
complet substantiam rei et dat ei speciem. Sicut autem forma vel
materia dicebatur natura, quia est principium generationis, quae
secundum primam nominis impositionem natura dicitur; ita species et
substantia dicitur natura, quia est finis generationis. Nam generatio
terminatur ad speciem generati, quae resultat ex unione formae et
materiae.
16. Et ex hoc
secundum quamdam metaphoram et nominis extensionem omnis substantia
dicitur natura; quia natura quam diximus quae est generationis
terminus, substantia quaedam est. Et ita cum eo quod natura dicitur,
omnis substantia similitudinem habet. Et hunc modum etiam ponit
Boetius. Ratione autem istius modi distinguitur hoc nomen natura
inter nomina communia. Sic enim commune est sicut et substantia.
17. Deinde dum
dicit ex dictis reducit omnes modos praedictos ad unum. Sciendum est
autem, quod reductio aliorum modorum ad unum primum, fieri potest
dupliciter. Uno modo secundum ordinem rerum. Alio modo secundum
ordinem, qui attenditur quantum ad nominis impositionem. Nomina enim
imponuntur a nobis secundum quod nos intelligimus, quia nomina sunt
intellectuum signa. Intelligimus autem quandoque priora ex
posterioribus. Unde aliquid per prius apud nos sortitur nomen, cui
res nominis per posterius convenit: et sic est in proposito. Quia
enim formae et virtutes rerum ex actibus cognoscuntur, per prius ipsa
generatio vel nativitas, naturae nomen accepit, et ultimo forma.
18. Sed
secundum rerum ordinem, formae prius competit ratio naturae, quia, ut
dictum est, nihil dicitur habere naturam, nisi secundum quod habet
formam.
19. Unde patet
ex dictis, quod primo et proprie natura dicitur substantia, idest
forma rerum habentium in se principium motus inquantum huiusmodi.
Materia enim dicitur esse natura, quia est formae susceptibilis. Et
generationes habent nomen naturae, quia sunt motus procedentes a
forma, et iterum ad formas. Et idipsum, scilicet forma est
principium motus rerum existentium secundum naturam, aut in actu, aut
in potentia. Forma enim non semper facit motum in actu, sed quandoque
in potentia tantum: sicut quando impeditur motus naturalis ab aliquo
exteriori prohibente, vel etiam quando impeditur actio naturalis ex
materiae defectu.
|
|