|
1. Postquam
philosophus distinxit nomina, quae significant causas, hic distinguit
nomen quod significat aliquid pertinens ad orationem causae; scilicet
necessarium. Causa enim est ad quam de necessitate sequitur aliud.
Et circa hoc duo facit. Primo distinguit modos necessarii. Secundo
reducit omnes ad unum primum, ibi, et secundum hoc necessarium.
Ponit autem in prima parte quatuor modos necessarii. Primus est,
secundum quod dicitur aliquid necessarium, sine quo non potest aliquid
vivere aut esse; quod licet non sit principalis causa rei, est tamen
quaedam concausa. Sicut respirare est necessarium animali respiranti,
quia sine respiratione vivere non potest. Ipsa enim respiratio, etsi
non sit causa vitae, est tamen concausa, inquantum cooperatur ad
contemperamentum caloris, sine quo non est vita. Et similiter est de
cibo, sine quo animal vivere non potest, inquantum cooperatur ad
restaurationem deperditi, et impedit totalem consumptionem humidi
radicalis, quod est causa vitae. Igitur huiusmodi dicuntur
necessaria, quia sine eis impossibile est esse.
2. Secundum
modum ponit ibi, et sine dicit, quod secundo modo dicuntur
necessaria, sine quibus non potest esse vel fieri bonum aliquod, vel
vitari aliquod malum, vel expelli; sicut bibere pharmacum, idest
medicinam laxativam, dicimus esse necessarium, non quia sine hoc
vivere animal non possit; sed ad expellendum, scilicet hoc malum quod
est infirmitas, vel etiam vitandum. Est enim hoc necessarium ut non
laboret, idest ut non infirmetur aliquis. Similiter navigare ad
Aeginam, scilicet ad illum locum, est necessarium, non quia sine hoc
non possit homo esse; sed quia sine hoc non potest acquirere aliquod
bonum, idest pecuniam. Unde dicitur, quod necessaria est talis
navigatio, ut aliquis pecuniam recipiat.
3. Tertium modum
ponit ibi, amplius enim dicit quod id quod infert violentiam, et etiam
ipsa violentia necessarii nomen accepit; nam violentia necessaria
dicitur, et qui vim patitur dicitur de necessitate id facere ad quod
cogitur. Quid autem sit faciens vim, manifestat in naturalibus, et
in voluntariis. In naturalibus quidem est impetus, sive inclinatio ad
aliquem finem, cui respondet voluntas in natura rationali; unde et
ipsa naturalis inclinatio appetitus dicitur. Utrumque autem, scilicet
et impetum naturalis inclinationis, et propositum voluntatis,
contingit impediri et prohiberi. Impediri quidem, in prosecutione
motus iam incepti. Prohiberi autem, ne etiam motus incipiat. Illud
ergo dicitur esse violentum, quod est praeter impetum, idest praeter
inclinationem rei naturalis, et est impediens praevoluntatem, idest
propositum in prosecutione motus voluntarii iam incepti, et prohibens
etiam ne incipiat. Alia litera habet et hoc est secundum ormin, idest
secundum impetum. Violentia enim est cum aliquid agit secundum impetum
exterioris agentis, contra voluntatem vim passi. Violentum autem est
secundum impetum vim faciens.
4. Ex hac autem
violenti definitione duas conclusiones inducit. Quarum prima est,
quod omne violentum est triste sive flebile. Quod probat per cuiusdam
poetae sive doctoris dictum; dicens, quod omnis res necessaria sive
violenta est tristis sive lamentabilis: necessitas enim est quaedam
violentia; sicut Sophocles poeta dicit: violentia me facere coegit
ea, idest necessitas. Dictum est enim, quod violentia est impediens
voluntatem. Ea autem, qua voluntati sunt contraria, contristant.
Tristitia enim est de his quae nobis nolentibus accidunt.
5. Secunda
conclusio est, quod necessitas recte dicitur, quod est inculpabilis et
irreprehensibilis. Dicitur enim quod necessitas magis meretur veniam
quam increpationem. Et hoc ideo, quia non inculpamur nisi de his quae
voluntarie facimus, de quibus etiam rationabiliter increpamur.
Necessitas autem violentiae est contraria voluntati et excogitationi,
ut dictum est; et ideo rationabilius dicitur, quod violenta non sunt
culpabilia.
6. Quartum modum
ponit ibi, amplius quod dicit, quod necessarium etiam dicimus sic se
habere, quod non contingit aliter se habere: et hoc est necessarium
absolute. Prima autem necessaria sunt secundum quid.
7. Differt autem
necessarium absolute ab aliis necessariis: quia necessitas absoluta
competit rei secundum id quod est intimum et proximum ei; sive sit
forma, sive materia, sive ipsa rei essentia; sicut dicimus animal
necesse esse corruptibile, quia hoc consequitur eius materiam inquantum
ex contrariis componitur. Dicimus etiam animal necessario esse
sensibile, quia consequitur eius formam: et animal necessario esse
substantiam animatam sensibilem, quia est eius essentia.
8. Necessarium
autem secundum quid et non absolute est, cuius necessitas dependet ex
causa extrinseca. Causa autem extrinseca est duplex; scilicet finis
et efficiens. Finis autem est, vel ipsum esse absolutum, et ab hoc
fine necessitas sumpta pertinet ad primum modum; vel bene esse, sive
aliquod bonum habere, et ab hoc fine sumitur necessitas secundi modi.
9. Necessitas
autem quae est a movente exteriori, pertinet ad tertium modum. Nam
violentia est quando aliquid movetur ab exteriori agente ad aliud ad
quod ex propria natura aptitudinem non habet. Si enim secundum suam
naturam ordinetur ad hoc quod recipiat motum ab exteriori agente, tunc
motus non erit violentus, sed naturalis. Sicut patet de motu
caelestium orbium a substantiis separatis, et de motu inferiorum
corporum a superioribus.
10. Deinde cum
dicit et secundum reducit omnes modos ad unum: et circa hoc tria
facit. Primo ostendit quod omnes modi necessitatis, qui in rebus
inveniuntur ad hunc ultimum modum pertinent. Secundo ostendit, quod
secundum ultimum modum accipitur necessarium in demonstrativis, ibi,
amplius demonstratio. Tertio infert quoddam corollarium ex
praemissis, ibi, horum quidem itaque. Dicit ergo primo, quod
secundum istum ultimum modum necessarii, omnes alii modi aliqualiter
dicuntur. Quod primo ostendit in tertio modo. Illud enim quod vim
patitur, de necessitate dicitur aliquid facere vel pati, propter hoc
quod non contingit secundum proprium impetum aliquid agere propter
violentiam agentis, quae est quaedam necessitas propter quam non
contingit aliter se habere.
11. Et
similiter ostendit hoc in primo et secundo modo, in quibus necessitas
sumitur ex causis vivendi vel essendi simpliciter, quantum ad primum
modum: vel ex causis boni, quantum ad secundum modum. Sic enim in
aliis modis necessarium dicebatur, sine quo non poterat esse ex una
parte bonum, et ex alia parte vivere et esse. Et sic illa causa,
sine qua non contingit vivere vel esse, vel bonum habere, vel malo
carere, necessitas dicitur; quasi ex hoc sit prima ratio necessarii,
quia impossibile est aliter se habere.
12. Deinde cum
dicit amplius demonstratio ostendit quod secundum ultimum modum
accipitur necessarium in demonstrativis, et quantum ad conclusiones,
et quantum ad principia. Demonstratio enim dicitur esse
necessariorum, et dicitur esse ex necessariis. Necessariorum quidem
esse dicitur, quia illud, quod simpliciter demonstratur, non
contingit aliter se habere. Dicitur autem simpliciter demonstratum ad
eius differentiam quod demonstratur in demonstratione quae est ad
aliquem, et non simpliciter; quod in quarto libro dixit demonstrare ad
hominem arguentem. In talibus enim demonstrationibus, quae sunt ad
aliquem, contingit etiam impossibile concludi ex aliquibus
impossibilibus positis. Sed, quia causae conclusionis in
demonstrationibus sunt praemissae, cum demonstratio simpliciter scire
faciat, quod non est nisi per causam, oportet etiam principia, ex
quibus est syllogismus, esse necessaria quae impossibile sint aliter se
habere. Nam ex causa non necessaria non potest sequi effectus
necessarius.
13. Deinde cum
dicit horum quidem concludit ex praemissis tres conclusiones se invicem
sequentes: quarum prima est, quod ex quo in demonstrationibus
praemissae sunt causae conclusionis, et utraque sunt necessaria,
sequitur quod aliqua sunt necessaria dupliciter. Quaedam quidem quorum
altera sit causa necessitatis; quaedam vero quorum nulla sit causa
necessitatis; et talia sunt necessaria propter seipsa. Et hoc est
contra Democritum, qui dicebat quod necessariorum non sunt quaerendae
causae, ut habetur in octavo physicorum.
14. Secunda
conclusio, quia, cum oporteat esse unum primum necessarium, a quo
alia necessitatem habent, quia in causis non est procedere in
infinitum, ut in secundo ostensum est, oportet hoc primum
necessarium, quod etiam maxime proprie est necessarium, quia est
omnibus modis necessarium, quod ipsum sit simplex. Ea enim, quae
sunt composita, sunt mutabilia, et ita pluribus modis se possunt
habere: quae autem pluribus modis habere se possunt, possunt se habere
aliter et aliter; quod est contra rationem necessarii. Nam
necessarium est, quod est impossibile aliter se habere. Unde
oportet, quod primum necessarium non aliter et aliter se habeat, et
per consequens nec pluribus modis. Et ita oportet ipsum esse simplex.
15. Tertia
conclusio est, quod, cum violentum sit quod movetur ab aliquo
exteriori agente praeter naturam propriam, principia autem necessaria
sunt simplicia et immobilia, ut ostensum est, necessarium est ut si
sunt aliqua sempiterna et immobilia sicut sunt substantiae separatae,
quod in illis non sit aliquid violentum nec praeter naturam. Et hoc
dicit, ne deceptio accidat in nomine necessitatis, cum dicitur de
substantiis immaterialibus, nec per hoc intelligitur aliqua violentia
in eis esse.
|
|