|
1. Postquam
philosophus distinxit nomina quae significant causas, hic distinguit
nomina quae significant id quod est subiectum aliquo modo in ista
scientia. Et dividitur in duas partes. Primo ponit sive distinguit
nomina, quae significant subiectum huius scientiae. Secundo ea, quae
significant partes subiecti, ibi, eadem dicuntur. Subiectum autem
huius scientiae potest accipi, vel sicut communiter in tota scientia
considerandum, cuiusmodi est ens et unum: vel sicut id de quo est
principalis intentio, ut substantia. Et ideo primo distinguit hoc
nomen unum. Secundo hoc nomen ens, ibi, ens dicitur et cetera.
Tertio hoc nomen substantia, ibi, substantia dicitur et cetera.
Circa primum duo facit. Primo distinguit unum in per se et per
accidens; et ostendit quot modis dicitur unum per accidens. Secundo
quot modis dicitur unum per se, ibi secundum se vero unum et cetera.
2. Dicit ergo,
quod unum dicitur et per se et per accidens. Per accidens autem unum
docet considerare primo in terminis singularibus; et hoc dupliciter.
Uno modo secundum quod accidens comparatur ad subiectum. Alio modo
secundum quod unum accidens comparatur ad aliud. In utroque autem
istorum tria est accipere; scilicet unum compositum et duo simplicia.
Si enim unum per accidens accipiatur secundum comparationem accidentis
ad subiectum, sic sunt ista tria: primum est Coriscus, secundum est
musicus, tertium Coriscus musicus. Et haec tria sunt unum per
accidens. Nam idem subiecto est Coriscus et musicus. Et similiter,
quando comparatur accidens ad accidens, tria est accipere; quorum
primum est musicum, secundum est iustum, tertium est musicus iustus
Coriscus. Et omnia praedicta dicuntur esse unum secundum accidens;
tamen alia et alia ratione.
3. Iustum enim
et musicum, quae sunt duo simplicia in secunda acceptione, dicuntur
unum per accidens, quia accidunt uni subiecto. Musicus vero et
Coriscus, quae sunt duo simplicia in prima acceptione, dicuntur unum
per accidens, quia alterum eorum, scilicet musicum accidit alteri,
scilicet Corisco. Et similiter quantum ad aliquid musicus Coriscus
cum Corisco, quod est compositum cum uno simplicium, in prima
acceptione dicuntur unum per accidens, quia inter partes istas quae
sunt in hac oratione, idest in hoc termino complexo, scilicet,
Coriscus musicus, altera pars termini complexi, scilicet musicus,
accidit alteri parti per se signatae, scilicet Corisco. Et eadem
ratione potest dici, quod musicus Coriscus est unum cum iusto
Corisco, quae sunt duo composita in secunda acceptione, quia ambae
partes utriusque compositi accidunt uni, scilicet Corisco. Si enim
idem est musicus et musicus Coriscus, et iustus et iustus Coriscus,
cuicumque accidit musicum accidit musicus Coriscus; et quicquid
accidit Corisco accidit Corisco iusto. Unde, si musicum accidit
Corisco, sequitur, quod musicus Coriscus accidit iusto Corisco.
Et sic nihil differt dicere musicum Coriscum accidere iusto Corisco,
quam musicum accidere Corisco.
4. Quia vero
huiusmodi praedicata per accidens per prius praedicantur de
singularibus, et per posterius de universalibus, cum tamen e converso
sit de praedicatis per se, manifestat consequenter in terminis
universalibus quod in singularibus ostenderat; dicens, quod similiter
accipitur unum per accidens, si aliquod accidens dicatur cum aliquo
nomine alicuius generis, vel cuiuscumque universalis, sicut accipitur
unum per accidens in praedictis, quando accidens adiungitur nomini
singulari; sicut cum dicitur, quod homo et musicus homo sunt unum per
accidens, licet quantum ad aliquid differant.
5. Singulares
enim substantiae nec sunt in subiecto, nec de subiecto praedicantur.
Unde tantum substant et nihil eis substat. Substantiae quidem
universales dicuntur de subiecto, sed non sunt in subiecto. Unde non
substant accidentibus, et eis aliquid substat. Cum ergo accidens
adiungitur particulari substantiae, non potest esse alia ratio dicti,
nisi quia accidens inest substantiae particulari, ut quia musicum inest
Corisco cum dicitur Coriscus musicus.
6. Sed, cum
dicitur homo musicus, potest esse duplex ratio dicti. Aut enim hoc
dicitur, quia musicum accidit homini, per quod significatur
substantia, et ex hoc competit sibi quod possit substare accidenti.
Aut hoc ideo dicit, quia ambo, scilicet homo et musicus, insunt
alicui singulari, sicut Corisco: sicut musicum dicebatur iustum,
quia eidem singulari insunt, et eodem modo, scilicet per accidens.
Sed forsan hoc non eodem modo; sed universalis substantia inest
singulari ut genus, sicut hoc nomen animal; aut si non sit genus,
saltem est in substantia subiecti, idest ut substantiale praedicatum,
sicut hoc nomen homo. Sed aliud, scilicet musicum, non est ut genus
vel essentiale praedicatum, sed ut habitus vel passio subiecti, vel
qualecumque accidens. Ponit autem haec duo, habitum et passionem,
quia quaedam accidentia sunt manentia in subiecto, sicut habitus, qui
sunt difficile mobiles; quaedam autem sunt accidentia pertranseuntia et
non manentia, sicut passiones. Patet igitur quod isti sunt modi,
quibus aliqua dicuntur unum per accidens.
7. Deinde cum
dicit secundum se ponit modos unius per se; et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quot modis dicitur unum. Secundo quot modis dicuntur
multa, ibi, palam autem, et quia multa. Circa primum duo facit.
Primo distinguit modos unius naturaliter, idest secundum conditiones
in rebus inventas. Secundo vero logice, idest secundum intentiones
logicales, ibi, amplius autem alia et cetera. Circa primum duo
facit. Primo distinguit modos unius. Secundo vero ponit quamdam
proprietatem consequentem ad unum, ibi, uni vero esse, est
principium. Circa primum duo facit. Primo ponit modos unius.
Secundo reducit eos omnes ad unum, ibi, universaliter enim
quaecumque. Ponit autem in prima parte quinque modos unius.
8. Quorum primus
est, quod eorum quae secundum se dicuntur unum, quaedam dicuntur unum
esse natura continuitatis, idest essendo continua: vel eo quod sunt
continua, sicut dicit alia translatio. Sed continua dicuntur aliqua
dupliciter. Quaedam enim sunt continua, sicut dicit alia litera, per
aliud, quaedam secundum se.
9. Prosequitur
ergo primo continua secundum aliud, dicens, quod continua per aliud
sunt, sicut onus lignorum continuum est ratione ligaminis vel vinculi:
et hoc modo ligna adinvicem conviscata dicuntur unum per viscum. Quod
etiam contingit dupliciter: quia quandoque continuatio alligatorum fit
secundum lineam rectam, quandoque autem secundum lineam indirectam,
sicut est linea reflexa angulum continens, quae fit ex contactu duarum
in una superficie, quarum applicatio non est directa. Per hunc enim
modum partes animalis dicuntur unum et continuum. Sicut tibia, quae
habet reflexionem, et angulum continet ad genu, dicitur una et
continua, et similiter brachium.
10. Sed, cum
talis continuatio, quae est per aliud, possit esse vel fieri
naturaliter et arte, magis unum sunt quae sunt continua per naturam,
quam quae sunt continua per artem: quia in his quae sunt continua per
naturam, illud unum, per quod fit continuatio, non est extraneum a
natura rei quae per ipsum continuatur, sicut accidit in his quae sunt
unum per artificium, in quibus vinculum, vel viscus, vel aliquid tale
est omnino extraneum a natura colligatorum. Et ita ea quae sunt
naturaliter colligata, prius accedunt ad ea quae sunt secundum se
continua, quae sunt maxime unum.
11. Et ad
evidentiam huius, definit continuum, dicens, quod continuum dicitur
id cuius est secundum se unus motus tantum, et non est possibile
aliter. Non enim possibile est in continuo, ut diversae partes
diversis motibus moveantur, sed totum continuum movetur uno motu.
Dicit autem secundum se, quia possibile est ut continuum moveatur uno
modo per se, et uno alio vel pluribus per accidens; sicut si homo
movetur in navi per se contra motum navis, movetur nihilominus motu
navis per accidens.
12. Ad hoc
autem quod sit unus motus, oportet quod sit indivisibilis: et hoc dico
secundum tempus, ut videlicet simul dum movetur una pars continui,
moveatur et alia. Non enim contingit in continuo quod una pars
moveatur et alia quiescat, vel quod una quiescat et alia moveatur, ut
sic motus diversarum partium continui sint in diversis partibus
temporis.
13. Ideo autem
hic definit philosophus continuum per motum et non per unitatem
termini, ad quem partes continui coniunguntur, sicut in praedicamentis
et in libro physicorum habetur, quia ex ista definitione potest sumi
diversus gradus unitatis in diversis continuis, sicut postea patebit,
non autem ex definitione ibi data.
14. Sciendum
est autem, quod hoc quod hic dicitur, quod motus continui
indivisibilis est secundum tempus, non est contrarium ei quod probatur
in sexto physicorum, scilicet, quod tempus motus dividitur secundum
partes mobilis. Hic enim loquitur philosophus quantum ad motum
absolute, quia scilicet non ante incipit moveri una pars continui quam
alia: ibi autem loquitur referendo ad aliquod signum, quod signatur in
magnitudine, per quam fit motus. Illud enim signum, quod est prior
pars magnitudinis, in priori tempore transitur, licet etiam in illa
priori parte temporis aliae partes mobilis continui moveantur.
15. Deinde cum
dicit secundum se prosequitur de illis quae sunt secundum se continua,
dicens, quod illa sunt secundum se continua quae non dicuntur unum per
contactum. Quod sic probat. Illa enim, quae se tangunt, ut duo
ligna, non dicuntur unum lignum, nec unum corpus, nec unum aliquid
aliud quod pertineat ad genus continui. Et sic patet quod alia est
unitas continuorum, et alia tangentium. Quae enim sunt se tangentia
non habent unitatem continuitatis per seipsa, sed per aliquod vinculum
quod ea coniungit. Sed illa quae sunt continua, dicuntur unum
secundum se, quamvis habeant reflexionem. Duae enim lineae reflexae
continuantur ad unum communem terminum, qui est punctus in loco ubi
constituitur angulus.
16. Sed tamen
magis sunt unum quae per se sunt continua sine reflexione. Cuius ratio
est, quia linea recta non potest habere nisi unum motum in omnibus
partibus suis. Linea vero reflexa potest habere unum motum, et duos
motus. Potest enim intelligi linea reflexa tota moveri in unam
partem: et iterum potest intelligi quod una parte quiescente, alia
pars, quae cum parte quiescente continet angulum, appropinquet per
suum motum ad partem quiescentem, sicut quando tibia vel crus
applicatur ad coxam, quae hic dicitur femur. Unde utrumque eorum,
scilicet tibia vel coxa, sunt magis unum quam scelos, ut habetur in
Graeco, idest quam id quod est compositum ex tibia et coxa.
17. Sciendum
autem, quod litera quae habet curvitatem loco reflexionis, falsa est.
Constat enim quod partes lineae curvae angulum non continentes,
oportet quod simul moveantur et simul quiescant, sicut partes lineae
rectae; quod non accidit in reflexa, ut dictum est.
18. Secundum
modum ponit ibi, amplius alio dicit, quod secundo modo dicitur unum,
non tantum ratione continuae quantitatis, sed ex eo quod subiectum
totum est indifferens forma secundum speciem. Quaedam enim esse
possunt continua quae tamen in subiecto sunt diversa secundum speciem;
sicut si continuetur aurum argento, vel aliqua huiusmodi. Et tunc
talia duo erunt unum si attendatur sola quantitas, non autem si
attendatur natura subiecti. Si vero totum subiectum continuum sit
unius formae secundum speciem, erit unum et secundum rationem
quantitatis et secundum rationem naturae.
19. Subiectum
autem dicitur esse indifferens secundum speciem, quando eadem species
sensibilis non dividitur, ita quod sint diversae formae sensibiles in
diversis partibus subiecti, sicut quandoque contingit quod unius
corporis sensibilis una pars est alba, et alia nigra. Hoc autem
subiectum indifferens potest accipi dupliciter. Uno modo subiectum
primum. Alio modo subiectum finale sive ultimum, ad quod pervenitur
in fine divisionis. Sicut patet quod totum vinum dicitur unum esse,
quia partes eius communicant in uno primo subiecto quod est indifferens
secundum speciem. Et similiter est de aqua. Omnes enim liquores sive
humores dicuntur unum in uno ultimo. Nam oleum et vinum et omnia
huiusmodi resolvuntur ultimo in aquam vel aerem, qui in omnibus est
radix humiditatis.
20. Tertium
modum ponit ibi, dicuntur autem dicit, quod aliqua dicuntur unum,
quorum genus est unum, oppositis differentiis divisum. Et ille modus
habet aliquam similitudinem cum praecedenti. Ibi enim aliqua
dicebantur esse unum, quia genus subiectum est unum: hic etiam aliqua
dicuntur esse unum, quia eorum genus, quod est subiectum
differentiis, est unum; sicut homo et equus et canis dicuntur unum,
quia communicant in animali, quasi in uno genere, subiecto
differentiis. Differt tamen hic modus a praedicto, quia in illo modo
subiectum erat unum non distinctum per formas; hic autem genus
subiectum est unum distinctum per diversas differentias quasi per
diversas formas.
21. Et sic
patet quod propinquissimo modo dicuntur aliqua esse unum genere, et
similiter sicut aliqua dicuntur esse unum materia. Nam illa etiam quae
dicuntur esse unum materia, distinguuntur per formas. Genus enim,
licet non sit materia, quia non praedicaretur de specie, cum materia
sit pars, tamen ratio generis sumitur ab eo quod est materiale in re;
sicut ratio differentiae ab eo quod est formale. Non enim anima
rationalis est differentia hominis, cum de homine non praedicetur; sed
habens animam rationalem, quod significat hoc nomen rationale. Et
similiter natura sensitiva non est genus hominis, sed pars. Habens
etiam naturam sensitivam, quod nomine animalis significatur, est
hominis genus. Similiter ergo et propinquus modus est quo aliqua sunt
unum materia et unum genere.
22. Sed
sciendum est, quod unum ratione generis dicitur dupliciter. Quandoque
enim aliqua dicuntur ita unum in genere sicut dictum est, quia scilicet
eorum unum est genus qualitercumque. Quandoque vero non dicuntur
aliqua esse unum in genere, nisi in genere superiori, quod cum
adiunctione unitatis vel identitatis praedicatur de ultimis speciebus
generis inferioris, quando sunt aliquae aliae superiores species
supremi generis, in quarum una infinitae species conveniunt. Sicut
figura est unum genus supremum continens sub se multas species,
scilicet circulum, triangulum, quadratum, et huiusmodi. Et
triangulus etiam continet diversas species, scilicet aequilaterum, qui
dicitur isopleurus, et triangulum duorum aequalium laterum, qui
dicitur aequitibiarum vel isosceles. Isti igitur duo trianguli
dicuntur una figura, quod est genus remotum, sed non unus triangulus,
quod est genus proximum. Cuius ratio est, quia hi duo trianguli non
differunt per differentias quibus dividitur figura. Differunt autem
per differentias quibus dividitur triangulus. Idem autem dicitur a quo
aliquid non differt differentia.
23. Quartum
modum ponit ibi, amplius autem dicit quod unum etiam dicuntur,
quaecumque ita se habent quod definitio unius, quae est ratio
significans quid est esse, non dividitur a definitione alterius, quae
significat etiam quid est esse eius. Ipsa enim definitio, scilicet
secundum se, oportet quod sit divisibilis, cum constet ex genere et
differentia. Sed potest esse quod definitio unius sit indivisibilis a
definitione alterius, quando duo habent unam definitionem; sive illae
definitiones significent totum hoc quod est in definito, sicut tunica
et indumentum: et tunc sunt simpliciter unum, quorum definitio est
una: sive illa communis definitio non totaliter comprehendat rationem
duorum, quae in ea conveniunt, sicut bos et equus conveniunt in una
definitione animalis. Unde numquam sunt unum simpliciter, sed
secundum quid, in quantum scilicet utrumque eorum est animal. Et
similiter augmentum et diminutio conveniunt in una definitione generis,
quia utraque est motus secundum quantitatem. Similiter in omnibus
superficiebus est una definitio huius speciei quae est superficies.
24. Quintum
modum ponit ibi, omnino vero dicit, quod omnino idest perfecte et
maxime sunt unum, quorum intellectus intelligens quidditatem eorum est
omnino indivisibilis, sicut simplicia, quae non componuntur ex
principiis materialibus et formalibus. Unde intellectus accipiens
quidditatem eorum, non comprehendit ea, quasi componens definitionem
eorum ex diversis principiis; sed magis per modum negationis, sicut
punctus est, cuius pars non est: vel etiam per modum habitudinis ad
composita, sicut si dicatur quod unitas est principium numeri. Et,
quia talia habent intellectum indivisibilem in seipsis, ea autem quae
sunt quocumque modo divisa, possunt intelligi separatim, ideo sequitur
quod huiusmodi sunt inseparabilia, et secundum tempus, et secundum
locum, et secundum rationem. Et propter hoc sunt maxime unum;
praecipue illud quod est indivisibile in genere substantiae. Nam quod
est indivisibile in genere accidentis, etsi ipsum in se non sit
compositum, est tamen alteri compositum, idest subiecto in quo est.
Indivisibilis autem substantia, neque secundum se composita est, nec
alteri componitur. Vel ly substantia, potest esse ablativi casus.
Et tunc est sensus, quod licet aliqua dicantur unum quia sunt
indivisibilia secundum locum vel tempus vel rationem, tamen inter ea
illa maxime dicuntur unum, quae non dividuntur secundum substantiam.
Et redit in eumdem sensum cum priore.
|
|