|
1. Hic
philosophus reducit omnes modos ad unum primum; et circa hoc duo
facit. Primo ponit reductionem praedictam. Secundo super modos
positos ponit alium modum unitatis, ibi, amplius autem et cetera.
Dicit ergo primo, quod ex hoc patet, quod illa quae sunt penitus
indivisibilia, maxime dicuntur unum: quia ad hunc modum omnes alii
modi reducuntur, quia universaliter hoc est verum, quod quaecumque non
habent divisionem, secundum hoc dicuntur unum, inquantum divisionem
non habent. Sicut quae non dividuntur in eo quod est homo, dicuntur
unum in homine, sicut Socrates et Plato. Et quae non dividuntur in
ratione animalis, dicuntur unum in animali. Et quae non dividuntur in
magnitudine vel mensura, dicuntur unum secundum magnitudinem, sicut
continua.
2. Et ex hoc
potest accipi etiam numerus et diversitas modorum unius suprapositorum;
quia unum aut est indivisibile simpliciter, aut indivisibile secundum
quid. Siquidem simpliciter, sic est ultimus modus, qui est
principalis. Si autem est indivisibile secundum quid, aut secundum
quantitatem tantum, aut secundum naturam. Si secundum quantitatem,
sic est primus modus. Si secundum naturam, aut quantum ad subiectum,
aut quantum ad divisionem quae se tenet ex parte formae. Si quantum ad
subiectum, vel quantum ad subiectum reale, et sic est secundus modus.
Vel quantum ad subiectum rationis, et sic est tertius modus.
Indivisibilitas autem formae, quae est indivisibilitas rationis,
idest definitionis, facit quartum modum.
3. Ex his autem
modis ulterius aliqui alii modi derivantur. Plurima autem sunt, quae
dicuntur unum, ex eo quod faciunt unum; sicut plures homines dicuntur
unum, ex hoc quod trahunt navem. Et etiam dicuntur aliqua unum, ex
eo quod unum patiuntur; sicut multi homines sunt unus populus, ex eo
quod ab uno rege reguntur. Quaedam vero dicuntur unum ex eo quod
habent aliquid unum, sicut multi possessores unius agri sunt unum in
dominio eius. Quaedam etiam dicuntur unum ex hoc quod sunt aliquid
unum; sicut multi homines albi dicuntur unum, quia quilibet eorum
albus est.
4. Sed respectu
omnium istorum modorum secundariorum, primo dicuntur unum illa quae
sunt unum secundum suam substantiam, de quibus supra dictum est in
quinque modis suprapositis. Una namque substantia est, aut ratione
continuitatis, sicut in primo modo: aut propter speciem subiecti,
sicut in secundo modo, et etiam in tertio, prout unitas generis
aliquid habet simile cum unitate speciei: aut etiam propter rationem,
sicut in quarto et in quinto modo. Et quod adhuc ex his modis aliqua
dicantur unum, patet per oppositum. Aliqua enim sunt numero plura,
vel numerantur ut plura, quia non sunt continua, vel quia non habent
speciem unam, vel quia non conveniunt in una ratione.
5. Deinde cum
dicit amplius autem addit alium modum a supradictis, qui non sumitur ex
ratione indivisionis sicut praedicti, sed magis ex ratione divisionis;
et dicit, quod quandoque aliqua dicuntur unum propter solam
continuitatem, quandoque vero non, nisi sit aliquod totum et
perfectum; quod quidem contingit quando habet aliquam unam speciem,
non quidem sicut subiectum homogeneum dicitur unum specie quod pertinet
ad secundum modum positum prius, sed secundum quod species in quadam
totalitate consistit requirens determinatum ordinem partium; sicut
patet quod non dicimus unum aliquid, ut artificiatum, quando videmus
partes calceamenti qualitercumque compositas, nisi forte secundum quod
accipitur unum pro continuo; sed tunc dicimus esse unum omnes partes
calceamenti, quando sic sunt compositae, quod sit calceamentum et
habeat aliquam unam speciem, scilicet calceamenti.
6. Et ex hoc
patet, quod linea circularis est maxime una; quia non solum habet
continuitatem, sicut linea recta; sed etiam habet totalitatem et
perfectionem, quod non habet linea recta. Perfectum est enim et
totum, cui nihil deest: quod quidem contingit lineae circulari. Non
enim potest sibi fieri additio, sicut fit lineae rectae.
7. Deinde cum
dicit uni vero ponit quamdam proprietatem consequentem unum; et dicit,
quod ratio unius est in hoc, quod sit principium alicuius numeri.
Quod ex hoc patet, quia unum est prima mensura numeri, quo omnis
numerus mensuratur: mensura autem habet rationem principii, quia per
mensuram res mensuratae cognoscuntur, res autem cognoscuntur per sua
propria principia. Et ex hoc patet, quod unum est principium noti vel
cognoscibilis circa quodlibet, et est in omnibus principium
cognoscendi.
8. Hoc autem
unum, quod est principium cognoscendi, non est idem in omnibus
generibus. In genere enim consonantiarum est unum, quod est diesis,
quod est minimum in consonantiis. Diesis enim est semitonium minus.
Dividitur enim tonus in duo semitonia inaequalia, quorum unus dicitur
diesis. In vocibus autem unum primum et minimum est litera vocalis,
aut consonans; et magis vocalis quam consonans, ut in decimo dicetur.
Et in gravitatibus sive ponderibus est aliquid minimum, quod est
mensura, scilicet uncia, vel aliquid aliud huiusmodi. Et in motibus
est una prima mensura, quae mensurat alios motus, scilicet motus
simplicissimus et velocissimus, sicut est motus diurnus.
9. In omnibus
tamen istis hoc est commune, quod illud, quod est prima mensura, est
indivisibile secundum quantitatem, vel secundum speciem. Quod igitur
est in genere quantitatis unum et primum, oportet quod sit indivisibile
et secundum quantitatem. Si autem sit omnino indivisibile et secundum
quantitatem et non habeat positionem, dicitur unitas. Punctus vero
est id, quod est omnino indivisibile secundum quantitatem et tamen
habet positionem. Linea vero est quod est divisibile secundum unam
dimensionem tantum: superficies vero secundum duas. Corpus autem est
omnibus modis divisibile secundum quantitatem, scilicet secundum tres
dimensiones. Et hae descriptiones convertuntur. Nam omne quod duabus
dimensionibus dividitur, est superficies, et sic de aliis.
10. Sciendum
est autem quod esse mensuram est propria ratio unius secundum quod est
principium numeri. Hoc autem non est idem cum uno quod convertitur cum
ente, ut in quarto dictum est. Ratio enim illius unius in sola
indivisione consistit: huiusmodi autem unius in mensuratione. Sed
tamen haec ratio mensurae, licet primo conveniat uni quod est
principium numeri, tamen per quamdam similitudinem derivatur ad unum in
aliis generibus, ut in decimo huius philosophus ostendet. Et secundum
hoc ratio mensurae invenitur in quolibet genere. Haec autem ratio
mensurae consequitur rationem indivisionis, sicut habitum est. Et
ideo unum non omnino aequivoce dicitur de eo quod convertitur cum ente,
et de eo quod est principium numeri; sed secundum prius et posterius.
11. Deinde cum
dicit amplius autem ponit aliam divisionem unius, quae est magis
logica; dicens, quod quaedam sunt unum numero, quaedam specie,
quaedam genere, quaedam analogia. Numero quidem sunt unum, quorum
materia est una. Materia enim, secundum quod stat sub dimensionibus
signatis, est principium individuationis formae. Et propter hoc ex
materia habet singulare quod sit unum numero ab aliis divisum.
12. Specie
autem dicuntur unum, quorum una est ratio, idest definitio. Nam
nihil proprie definitur nisi species, cum omnis definitio ex genere et
differentia constet. Et si aliquod genus definitur, hoc est inquantum
est species.
13. Unum vero
genere sunt, quae conveniunt in figura praedicationis, idest quae
habent unum modum praedicandi. Alius enim est modus quo praedicatur
substantia, et quo praedicatur qualitas vel actio; sed omnes
substantiae habent unum modum praedicandi, inquantum praedicantur non
ut in subiecto existentes.
14. Proportione
vero vel analogia sunt unum quaecumque in hoc conveniunt, quod hoc se
habet ad illud sicut aliud ad aliud. Et hoc quidem potest accipi
duobus modis, vel in eo quod aliqua duo habent diversas habitudines ad
unum; sicut sanativum de urina dictum habitudinem significat signi
sanitatis; de medicina vero, quia significat habitudinem causae
respectu eiusdem. Vel in eo quod est eadem proportio duorum ad
diversa, sicut tranquillitatis ad mare et serenitatis ad aerem.
Tranquillitas enim est quies maris et serenitas aeris.
15. In istis
autem modis unius, semper posterius sequitur ad praecedens et non
convertitur. Quaecumque enim sunt unum numero, sunt specie unum et
non convertitur. Et idem patet in aliis.
16. Deinde cum
dicit palam autem ex modis unius accipit modos multorum; et dicit,
quod multa dicuntur per oppositum ad unum. Et ideo quot modis dicitur
unum, tot modis dicuntur multa; quia quoties dicitur unum
oppositorum, toties dicitur et reliquum. Unde aliqua dicuntur multa
propter hoc, quod non sunt continua. Quod est per oppositum ad primum
modum unius.
17. Alia
dicuntur multa propter hoc quod materiam habent divisam secundum
speciem, sive intelligamus de materia prima, idest proxima, aut de
finali sive ultima, in quam ultimo fit resolutio. Per divisionem
quippe proximae materiae dicuntur multa vinum et oleum: per divisionem
vero materiae remotae, vinum et lapis. Et si materia accipiatur tam
pro materia naturae quam pro materia rationis, scilicet pro genere quod
habet similitudinem materiae, hic modus multitudinis sumitur per
oppositum ad secundum et tertium modum unius.
18. Alia vero
dicuntur multa quae habent rationes, quod quid est esse dicentes,
plures. Et hoc sumitur per oppositum ad quartum modum.
19. Quod autem
opponitur quinto modo, nondum habet rationem pluralitatis nisi secundum
quid et in potentia. Non enim ex hoc quod aliquid est divisibile
propter hoc est multa nisi in potentia.
|
|