|
1. Hic
philosophus distinguit quot modis dicitur ens. Et circa hoc tria
facit. Primo distinguit ens in ens per se et per accidens. Secundo
distinguit modos entis per accidens, ibi, secundum accidens quidem et
cetera. Tertio modos entis per se, ibi, secundum se vero. Dicit
ergo, quod ens dicitur quoddam secundum se, et quoddam secundum
accidens. Sciendum tamen est quod illa divisio entis non est eadem cum
illa divisione qua dividitur ens in substantiam et accidens. Quod ex
hoc patet, quia ipse postmodum, ens secundum se dividit in decem
praedicamenta, quorum novem sunt de genere accidentis. Ens igitur
dividitur in substantiam et accidens, secundum absolutam entis
considerationem, sicut ipsa albedo in se considerata dicitur accidens,
et homo substantia. Sed ens secundum accidens prout hic sumitur,
oportet accipi per comparationem accidentis ad substantiam. Quae
quidem comparatio significatur hoc verbo, est, cum dicitur, homo est
albus. Unde hoc totum, homo est albus, est ens per accidens. Unde
patet quod divisio entis secundum se et secundum accidens, attenditur
secundum quod aliquid praedicatur de aliquo per se vel per accidens.
Divisio vero entis in substantiam et accidens attenditur secundum hoc
quod aliquid in natura sua est vel substantia vel accidens.
2. Deinde cum
dicit secundum accidens ostendit quot modis dicitur ens per accidens;
et dicit, quod tribus: quorum unus est, quando accidens praedicatur
de accidente, ut cum dicitur, iustus est musicus. Secundus, cum
accidens praedicatur de subiecto, ut cum dicitur, homo est musicus.
Tertius, cum subiectum praedicatur de accidente, ut cum dicitur
musicus est homo. Et, quia superius iam manifestavit quomodo causa
per accidens differt a causa per se, ideo nunc consequenter per causam
per accidens manifestat ens per accidens.
3. Et dicit,
quod sicut assignantes causam per accidens dicimus quod musicus
aedificat, eo quod musicum accidit aedificatori, vel e contra,
constat enim quod hoc esse hoc, idest musicum aedificare, nihil aliud
significat quam hoc accidere huic, ita est etiam in praedictis modis
entis per accidens, quando dicimus hominem esse musicum, accidens
praedicando de subiecto: vel musicum esse hominem, praedicando
subiectum de accidente: vel album esse musicum, vel e converso,
scilicet musicum esse album, praedicando accidens de accidente. In
omnibus enim his, esse, nihil aliud significat quam accidere. Hoc
quidem, scilicet quando accidens de accidente praedicatur, significat
quod ambo accidentia accidunt eidem subiecto: illud vero, scilicet cum
accidens praedicatur de subiecto, dicitur esse, quia enti idest
subiecto accidit accidens. Sed musicum esse hominem dicimus, quia
huic, scilicet praedicato, accidit musicum, quod ponitur in
subiecto. Et est quasi similis ratio praedicandi, cum subiectum
praedicatur de accidente, et accidens de accidente. Sicut enim
subiectum praedicatur de accidente ea ratione, quia praedicatur
subiectum de eo, cui accidit accidens in subiecto positum; ita
accidens praedicatur de accidente, quia praedicatur de subiecto
accidentis. Et propter hoc, sicut dicitur musicum est homo,
similiter dicitur musicum esse album, quia scilicet illud cui accidit
esse musicum, scilicet subiectum, est album.
4. Patet
igitur, quod ea, quae dicuntur esse secundum accidens, dicuntur
triplici ratione: aut eo quod ambo, scilicet subiectum et
praedicatum, insunt eidem, sicut cum accidens praedicatur de
accidente, aut quia illud, scilicet praedicatum, ut musicum, inest
enti, idest subiecto, quod dicitur esse musicum; et hoc est cum
accidens praedicatur de subiecto; aut quia illud, scilicet subiectum
in praedicato positum, est illud cui inest accidens, de quo accidente
illud, scilicet subiectum, praedicatur. Et hoc est scilicet cum
subiectum praedicatur de accidente, ut cum dicimus, musicum est homo.
5. Deinde cum
dicit secundum se distinguit modum entis per se: et circa hoc tria
facit. Primo distinguit ens, quod est extra animam, per decem
praedicamenta, quod est ens perfectum. Secundo ponit alium modum
entis, secundum quod est tantum in mente, ibi, amplius autem et esse
significat. Tertio dividit ens per potentiam et actum: et ens sic
divisum est communius quam ens perfectum. Nam ens in potentia, est
ens secundum quid tantum et imperfectum, ibi, amplius esse significat
et ens. Dicit ergo primo, quod illa dicuntur esse secundum se,
quaecumque significant figuras praedicationis. Sciendum est enim quod
ens non potest hoc modo contrahi ad aliquid determinatum, sicut genus
contrahitur ad species per differentias. Nam differentia, cum non
participet genus, est extra essentiam generis. Nihil autem posset
esse extra essentiam entis, quod per additionem ad ens aliquam speciem
entis constituat: nam quod est extra ens, nihil est, et differentia
esse non potest. Unde in tertio huius probavit philosophus, quod
ens, genus esse non potest.
6. Unde
oportet, quod ens contrahatur ad diversa genera secundum diversum modum
praedicandi, qui consequitur diversum modum essendi; quia quoties ens
dicitur, idest quot modis aliquid praedicatur, toties esse
significatur, idest tot modis significatur aliquid esse. Et propter
hoc ea in quae dividitur ens primo, dicuntur esse praedicamenta, quia
distinguuntur secundum diversum modum praedicandi. Quia igitur eorum
quae praedicantur, quaedam significant quid, idest substantiam,
quaedam quale, quaedam quantum, et sic de aliis; oportet quod
unicuique modo praedicandi, esse significet idem; ut cum dicitur homo
est animal, esse significat substantiam. Cum autem dicitur, homo est
albus, significat qualitatem, et sic de aliis.
7. Sciendum enim
est quod praedicatum ad subiectum tripliciter se potest habere. Uno
modo cum est id quod est subiectum, ut cum dico, Socrates est
animal. Nam Socrates est id quod est animal. Et hoc praedicatum
dicitur significare substantiam primam, quae est substantia
particularis, de qua omnia praedicantur.
8. Secundo modo
ut praedicatum sumatur secundum quod inest subiecto: quod quidem
praedicatum, vel inest ei per se et absolute, ut consequens materiam,
et sic est quantitas: vel ut consequens formam, et sic est qualitas:
vel inest ei non absolute, sed in respectu ad aliud, et sic est ad
aliquid. Tertio modo ut praedicatum sumatur ab eo quod est extra
subiectum: et hoc dupliciter. Uno modo ut sit omnino extra
subiectum: quod quidem si non sit mensura subiecti, praedicatur per
modum habitus, ut cum dicitur, Socrates est calceatus vel vestitus.
Si autem sit mensura eius, cum mensura extrinseca sit vel tempus vel
locus, sumitur praedicamentum vel ex parte temporis, et sic erit
quando: vel ex loco, et sic erit ubi, non considerato ordine partium
in loco, quo considerato erit situs. Alio modo ut id a quo sumitur
praedicamentum, secundum aliquid sit in subiecto, de quo praedicatur.
Et si quidem secundum principium, sic praedicatur ut agere. Nam
actionis principium in subiecto est. Si vero secundum terminum, sic
praedicabitur ut in pati. Nam passio in subiectum patiens terminatur.
9. Quia vero
quaedam praedicantur, in quibus manifeste non apponitur hoc verbum
est, ne credatur quod illae praedicationes non pertineant ad
praedicationem entis, ut cum dicitur, homo ambulat, ideo consequenter
hoc removet, dicens quod in omnibus huiusmodi praedicationibus
significatur aliquid esse. Verbum enim quodlibet resolvitur in hoc
verbum est, et participium. Nihil enim differt dicere, homo
convalescens est, et homo convalescit, et sic de aliis. Unde patet
quod quot modis praedicatio fit, tot modis ens dicitur.
10. Nec est
verum quod Avicenna dicit, quod praedicata, quae sunt in generibus
accidentis, principaliter significant substantiam, et per posterius
accidens, sicut hoc quod dico album et musicum. Nam album ut in
praedicamentis dicitur, solam qualitatem significat. Hoc autem nomen
album significat subiectum ex consequenti, inquantum significat
albedinem per modum accidentis. Unde oportet, quod ex consequenti
includat in sui ratione subiectum. Nam accidentis esse est inesse.
Albedo enim etsi significet accidens, non tamen per modum accidentis,
sed per modum substantiae. Unde nullo modo consignificat subiectum.
Si enim principaliter significaret subiectum, tunc praedicata
accidentalia non ponerentur a philosopho sub ente secundum se, sed sub
ente secundum accidens. Nam hoc totum, quod est homo albus, est ens
secundum accidens, ut dictum est.
11. Deinde cum
dicit amplius autem ponit alium modum entis, secundum quod esse et
est, significant compositionem propositionis, quam facit intellectus
componens et dividens. Unde dicit, quod esse significat veritatem
rei. Vel sicut alia translatio melius habet quod esse significat quia
aliquod dictum est verum. Unde veritas propositionis potest dici
veritas rei per causam. Nam ex eo quod res est vel non est, oratio
vera vel falsa est. Cum enim dicimus aliquid esse, significamus
propositionem esse veram. Et cum dicimus non esse, significamus non
esse veram; et hoc sive in affirmando, sive in negando. In
affirmando quidem, sicut dicimus quod Socrates est albus, quia hoc
verum est. In negando vero, ut Socrates non est albus, quia hoc est
verum, scilicet ipsum esse non album. Et similiter dicimus, quod non
est diameter incommensurabilis lateri quadrati, quia hoc est falsum,
scilicet non esse ipsum non commensurabilem.
12. Sciendum
est autem quod iste secundus modus comparatur ad primum, sicut effectus
ad causam. Ex hoc enim quod aliquid in rerum natura est, sequitur
veritas et falsitas in propositione, quam intellectus significat per
hoc verbum est prout est verbalis copula. Sed, quia aliquid, quod
est in se non ens, intellectus considerat ut quoddam ens, sicut
negationem et huiusmodi, ideo quandoque dicitur esse de aliquo hoc
secundo modo, et non primo. Dicitur enim, quod caecitas est secundo
modo, ex eo quod vera est propositio, qua dicitur aliquid esse
caecum; non tamen dicitur quod sit primo modo vera. Nam caecitas non
habet aliquod esse in rebus, sed magis est privatio alicuius esse.
Accidit autem unicuique rei quod aliquid de ipsa vere affirmetur
intellectu vel voce. Nam res non refertur ad scientiam, sed e
converso. Esse vero quod in sui natura unaquaeque res habet, est
substantiale. Et ideo, cum dicitur, Socrates est, si ille est
primo modo accipiatur, est de praedicato substantiali. Nam ens est
superius ad unumquodque entium, sicut animal ad hominem. Si autem
accipiatur secundo modo, est de praedicato accidentali.
13. Deinde cum
dicit amplius esse ponit distinctionem entis per actum et potentiam;
dicens, quod ens et esse significant aliquid dicibile vel effabile in
potentia, vel dicibile in actu. In omnibus enim praedictis terminis,
quae significant decem praedicamenta, aliquid dicitur in actu, et
aliquid in potentia. Et ex hoc accidit, quod unumquodque
praedicamentum per actum et potentiam dividitur. Et sicut in rebus,
quae extra animam sunt, dicitur aliquid in actu et aliquid in
potentia, ita in actibus animae et privationibus, quae sunt res
rationis tantum. Dicitur enim aliquis scire, quia potest uti
scientia, et quia utitur: similiter quiescens, quia iam inest ei
quiescere, et quia potest quiescere. Et non solum hoc est in
accidentibus, sed etiam in substantiis. Etenim Mercurium, idest
imaginem Mercurii dicimus esse in lapide in potentia, et medium lineae
dicitur esse in linea in potentia. Quaelibet enim pars continui est
potentialiter in toto. Linea vero inter substantias ponitur secundum
opinionem ponentium mathematica esse substantias, quam nondum
reprobaverat. Frumentum etiam quando nondum est perfectum, sicut
quando est in herba, dicitur esse in potentia. Quando vero aliquid
sit in potentia, et quando nondum est in potentia, determinandum est
in aliis, scilicet in nono huius.
|
|