|
1. Postquam
philosophus in quarto huius ostendit, quod haec scientia considerat de
ente et de uno, et de his quae consequuntur ad ens inquantum
huiusmodi, et quod omnia ista dicuntur multipliciter, et in quinto
huius eorum multiplicitatem distinxit, hic incipit de ente
determinare, et de aliis quae consequuntur ad ens. Dividitur autem
pars ista in duas. In prima ostendit per quem modum haec scientia
debet determinare de ente. In secunda incipit de ente determinare,
scilicet in principio septimi, ibi, ens dicitur multipliciter. Prima
pars dividitur in duas. In prima ostendit modum tractandi de entibus,
qui competit huic scientiae per differentiam ad alias scientias. In
secunda removet a consideratione huius scientiae ens aliquibus modis
dictum, secundum quos modos ens non intenditur principaliter in hac
scientia, ibi, sed quoniam ens simpliciter. Prima autem pars
dividitur in duas. In prima parte ostendit differentiam huius
scientiae ad alias, per hoc, quod considerat principia entis inquantum
est ens. Secundo, quantum ad modum tractandi de huiusmodi
principiis, ibi, quoniam vero physica. Circa primum duo facit.
2. Primo
ostendit quomodo haec scientia convenit cum aliis in consideratione
principiorum; dicens, quod ex quo ens est subiectum in huiusmodi
scientia, ut in quarto ostensum est, et quaelibet scientia debet
inquirere principia et causas, sui subiecti, quae sunt eius inquantum
huiusmodi, oportet quod in ista scientia inquirantur principia et
causae entium, inquantum sunt entia. Ita etiam est et in aliis
scientiis. Nam sanitatis et convalescentiae est aliqua causa, quam
quaerit medicus. Et similiter etiam mathematicorum sunt principia et
elementa et causae, ut figurae et numeri et aliarum huiusmodi quae
perquirit mathematicus. Et universaliter omnis scientia intellectualis
qualitercumque participet intellectum: sive sit solum circa
intelligibilia, sicut scientia divina; sive sit circa ea quae sunt
aliquo modo imaginabilia, vel sensibilia in particulari, in universali
autem intelligibilia, et etiam sensibilia prout de his est scientia,
sicut in mathematica et in naturali; sive etiam ex universalibus
principiis ad particularia procedant, in quibus est operatio, sicut in
scientiis practicis: semper oportet quod talis scientia sit circa
causas et principia.
3. Quae quidem
principia aut sunt certiora quo ad nos sicut in naturalibus, quia sunt
propinquiora sensibilibus, aut simpliciora et priora secundum naturam,
sicut est in mathematicis. Cognitiones autem quae sunt sensitivae
tantum, non sunt per principia et causas, sed per hoc quod ipsum
sensibile obiicitur sensui. Discurrere enim a causis in causata vel e
contrario, non est sensus, sed solum intellectus. Vel certiora
principia dicit ea quae sunt magis nota et exquisita. Simplicia autem
ea, quae magis superficialiter exquiruntur, sicut est in scientiis
moralibus, quorum principia sumuntur ex his quae sunt ut in pluribus.
4. Secundum
ibi, sed et omnes ostendit differentiam aliarum scientiarum ad istam
quantum ad considerationem principiorum et causarum; dicens, quod
omnes istae scientiae particulares, de quibus nunc facta est mentio,
sunt circa unum aliquod particulare genus entis, sicut circa numerum
vel magnitudinem, aut aliquid huiusmodi. Et tractat unaquaeque
circumscripte de suo genere subiecto, idest ita de isto genere, quod
non de alio: sicut scientia quae tractat de numero, non tractat de
magnitudine. Nulla enim earum determinat de ente simpliciter, idest
de ente in communi, nec etiam de aliquo particulari ente inquantum est
ens. Sicut arithmetica non determinat de numero inquantum est ens,
sed inquantum est numerus. De quolibet enim ente inquantum est ens,
proprium est metaphysici considerare.
5. Et, quia
eiusdem est considerare de ente inquantum est ens, et de eo quod quid
est, idest de quidditate rei, quia unumquodque habet esse per suam
quidditatem, ideo etiam aliae scientiae particulares nullam mentionem,
idest determinationem faciunt de eo quod quid est, idest de quidditate
rei, et de definitione, quae ipsam significat. Sed ex hoc, idest ex
ipso quod quid est ad alia procedunt, utentes eo quasi demonstrato
principio ad alia probanda.
6. Ipsum autem
quod quid est sui subiecti aliae scientiae faciunt esse manifestum per
sensum; sicut scientia, quae est de animalibus, accipit quid est
animal per id quod apparet sensui, idest per sensum et motum, quibus
animal a non animali discernitur. Aliae vero scientiae accipiunt quod
quid est sui subiecti, per suppositionem ab aliqua alia scientia,
sicut geometria accipit quid est magnitudo a philosopho primo. Et sic
ex ipso quod quid est noto per sensum vel per suppositionem,
demonstrant scientiae proprias passiones, quae secundum se insunt
generi subiecto, circa quod sunt. Nam definitio est medium in
demonstratione propter quid. Modus autem demonstrationis est
diversus; quia quaedam demonstrant magis necessarie, sicut
mathematicae scientiae, quaedam vero infirmius, idest non de
necessitate; sicut scientiae naturales, in quibus multae
demonstrationes sumuntur ex his quae non semper insunt, sed
frequenter.
7. Alia
translatio habet loco suppositionis, conditionem. Et est idem
sensus. Nam quod supponitur, quasi ex conditione accipitur: et quia
principium demonstrationis est definitio, palam est ex tali
inductione, quod demonstratio non est de substantia rei, idest de
essentia eius; nec de definitione, quae significat quid est res; sed
est aliquis alius modus, quo definitiones ostenduntur; scilicet
divisione, et aliis modis, qui ponuntur in secundo posteriorum.
8. Et sicut
nulla scientia particularis determinat quod quid est, ita etiam nulla
earum dicit de genere subiecto, circa quod versatur, est, aut non
est. Et hoc rationabiliter accidit; quia eiusdem scientiae est
determinare quaestionem an est, et manifestare quid est. Oportet enim
quod quid est accipere ut medium ad ostendendum an est. Et utraque est
consideratio philosophi, qui considerat ens inquantum ens. Et ideo
quaelibet scientia particularis supponit de subiecto suo, quia est, et
quid est, ut dicitur in primo posteriorum; et hoc est signum, quod
nulla scientia particularis determinat de ente simpliciter, nec de
aliquo ente inquantum est ens.
9. Deinde cum
dicit quoniam vero ostendit differentiam huius scientiae ad alias,
quantum ad modum considerandi principia entis inquantum est ens. Et
quia ab antiquis scientia naturalis credebatur esse prima scientia, et
quae consideraret ens inquantum est ens, ideo ab ea, quasi a
manifestiori incipiens, primo ostendit differentiam scientiae naturalis
a scientiis practicis. Secundo differentiam eius a scientiis
speculativis, in quo ostenditur modus proprius considerationis huius
scientiae, ibi, oportet autem quod quid erat esse. Dicit ergo
primo, quod scientia naturalis non est circa ens simpliciter, sed
circa quoddam genus entis; scilicet circa substantiam naturalem, quae
habet in se principium motus et quietis: et ex hoc apparet quod neque
est activa, neque factiva. Differunt enim agere et facere: nam agere
est secundum operationem manentem in ipso agente, sicut est eligere,
intelligere et huiusmodi: unde scientiae activae dicuntur scientiae
morales. Facere autem est secundum operationem, quae transit exterius
ad materiae transmutationem, sicut secare, urere, et huiusmodi: unde
scientiae factivae dicuntur artes mechanicae.
10. Quod autem
scientia naturalis non sit factiva, patet; quia principium scientiarum
factivarum est in faciente, non in facto, quod est artificiatum; sed
principium motus rerum naturalium est in ipsis rebus naturalibus. Hoc
autem principium rerum artificialium, quod est in faciente, est primo
intellectus, qui primo artem adinvenit; et secundo ars, quae est
habitus intellectus; et tertio aliqua potentia exequens, sicut
potentia motiva, per quam artifex exequitur conceptionem artis. Unde
patet, quod scientia naturalis non est factiva.
11. Et per
eamdem rationem patet quod non est activa. Nam principium activarum
scientiarum est in agente, non in ipsis actionibus, sive moribus.
Hoc autem principium est prohaeresis, idest electio. Idem enim est
agibile et eligibile. Sic ergo patet, quod naturalis scientia non sit
activa neque factiva.
12. Si igitur
omnis scientia est aut activa, aut factiva, aut theorica, sequitur
quod naturalis scientia theorica sit. Ita tamen est theorica, idest
speculativa circa determinatum genus entis, quod scilicet est possibile
moveri. Ens enim mobile est subiectum naturalis philosophiae. Et est
solum circa talem substantiam, idest quidditatem et essentiam rei,
quae secundum rationem non est separabilis a materia, ut in pluribus;
et hoc dicit propter intellectum, qui aliquo modo cadit sub
consideratione naturalis philosophiae, et tamen substantia eius est
separabilis. Sic patet, quod naturalis scientia est circa
determinatum subiectum, quod est ens mobile; et habet determinatum
modum definiendi, scilicet cum materia.
13. Deinde cum
dicit oportet autem hic ostendit differentiam naturalis scientiae ad
alias speculativas quantum ad modum definiendi: et circa hoc duo
facit. Primo ostendit differentiam praedictam. Secundo concludit
numerum scientiarum theoricarum, ibi quare. Circa primum tria facit.
Primo ostendit modum proprium definiendi naturalis philosophiae;
dicens, quod ad cognoscendum differentiam scientiarum speculativarum
adinvicem, oportet non latere quidditatem rei, et rationem idest
definitionem significantem ipsam, quomodo est assignanda in unaquaque
scientia. Quaerere enim differentiam praedictam sine hoc, idest sine
cognitione modi definiendi, nihil facere est. Cum enim definitio sit
medium demonstrationis, et per consequens principium sciendi, oportet
quod ad diversum modum definiendi, sequatur diversitas in scientiis
speculativis.
14. Sciendum
est autem, quod eorum quae diffiniuntur, quaedam definiuntur sicut
definitur simum, quaedam sicut definitur concavum; et haec duo
differunt, quia definitio simi est accepta cum materia sensibili.
Simum enim nihil aliud est quam nasus curvus vel concavus. Sed
concavitas definitur sine materia sensibili. Non enim ponitur in
definitione concavi vel curvi aliquod corpus sensibile, ut ignis aut
aqua, aut aliquod corpus huiusmodi. Dicitur enim concavum, cuius
medium exit ab extremis.
15. Omnia autem
naturalia simili modo definiuntur sicut simum, ut patet in partibus
animalis tam dissimilibus, ut sunt nasus, oculus et facies, quam
similibus, ut sunt caro et os; et etiam in toto animali. Et
similiter in partibus plantarum quae sunt folium, radix et cortex; et
similiter in tota planta. Nullius enim praedictorum definitio potest
assignari sine motu: sed quodlibet eorum habet materiam sensibilem in
sui definitione, et per consequens motum. Nam cuilibet materiae
sensibili competit motus proprius. In definitione enim carnis et
ossis, oportet quod ponatur calidum et frigidum aliquo modo
contemperatum; et similiter in aliis. Et ex hoc palam est quis est
modus inquirendi quidditatem rerum naturalium, et definiendi in
scientia naturali, quia scilicet cum materia sensibili.
16. Et propter
hoc etiam de anima, quaedam speculatur naturalis, quaecumque scilicet
non definitur sine materia sensibili. Dicitur enim in secundo de
anima, quod anima est actus primus corporis physici organici potentia
vitam habentis. Anima autem secundum quod non est actus talis corporis
non pertinet ad considerationem naturalis, si qua anima potest a
corpore separari. Manifestum est ergo ex praedictis quod physica est
quaedam scientia theorica, et quod habet determinatum modum
definiendi.
17. Secundo
ibi, sed est et mathematica ostendit modum proprium mathematicae;
dicens quod etiam mathematica est quaedam scientia theorica. Constat
enim, quod neque est activa, neque factiva; cum mathematica
consideret ea quae sunt sine motu, sine quo actio et factio esse non
possunt. Sed utrum illa de quibus considerat mathematica scientia,
sint mobilia et separabilia a materia secundum suum esse, adhuc non est
manifestum. Quidam enim posuerunt numeros et magnitudines et alia
mathematica esse separata et media inter species et sensibilia,
scilicet Platonici, ut in primo et tertio libro habitum est; cuius
quaestionis veritas nondum est ab eo perfecte determinata;
determinabitur autem infra.
18. Sed tamen
hoc est manifestum, quod scientia mathematica speculatur quaedam
inquantum sunt immobilia et inquantum sunt separata a materia
sensibili, licet secundum esse non sint immobilia vel separabilia.
Ratio enim eorum est sine materia sensibili, sicut ratio concavi vel
curvi. In hoc ergo differt mathematica a physica, quia physica
considerat ea quorum definitiones sunt cum materia sensibili. Et ideo
considerat non separata, inquantum sunt non separata. Mathematica
vero considerat ea, quorum definitiones sunt sine materia sensibili.
Et ideo, etsi sunt non separata ea quae considerat, tamen considerat
ea inquantum sunt separata.
19. Tertio
ibi, si vero est ostendit modum proprium scientiae huius; dicens
quod, si est aliquid immobile secundum esse, et per consequens
sempiternum et separabile a materia secundum esse, palam est, quod
eius consideratio est theoricae scientiae, non activae vel factivae,
quarum consideratio est circa aliquos motus. Et tamen consideratio
talis entis non est physica. Nam physica considerat de quibusdam
entibus, scilicet de mobilibus. Et similiter consideratio huius entis
non est mathematica; quia mathematica non considerat separabilia
secundum esse, sed secundum rationem, ut dictum est. Sed oportet
quod consideratio huius entis sit alterius scientiae prioris ambabus
praedictis, scilicet physica et mathematica.
20. Physica
enim est circa inseparabilia et mobilia, et mathematica quaedam circa
immobilia, quae tamen non sunt separata a materia secundum esse, sed
solum secundum rationem, secundum vero esse sunt in materia sensibili.
Dicit autem forsan, quia haec veritas nondum est determinata. Dicit
autem quasdam mathematicas esse circa immobilia, sicut geometriam et
arithmeticam; quia quaedam scientiae mathematicae applicantur ad motum
sicut astrologia. Sed prima scientia est circa separabilia secundum
esse, et quae sunt omnino immobilia.
21. Necesse
vero est communes causas esse sempiternas. Primas enim causas entium
generativorum oportet esse ingenitas, ne generatio in infinitum
procedat; et maxime has, quae sunt omnino immobiles et immateriales.
Hae namque causae immateriales et immobiles sunt causae sensibilibus
manifestis nobis, quia sunt maxime entia, et per consequens causae
aliorum, ut in secundo libro ostensum est. Et per hoc patet, quod
scientia quae huiusmodi entia pertractat, prima est inter omnes, et
considerat communes causas omnium entium. Unde sunt causae entium
secundum quod sunt entia, quae inquiruntur in prima philosophia, ut in
primo proposuit. Ex hoc autem apparet manifeste falsitas opinionis
illorum, qui posuerunt Aristotelem sensisse, quod Deus non sit causa
substantiae caeli, sed solum motus eius.
22. Advertendum
est autem, quod licet ad considerationem primae philosophiae pertineant
ea quae sunt separata secundum esse et rationem a materia et motu, non
tamen solum ea; sed etiam de sensibilibus, inquantum sunt entia,
philosophus perscrutatur. Nisi forte dicamus, ut Avicenna dicit,
quod huiusmodi communia de quibus haec scientia perscrutatur, dicuntur
separata secundum esse, non quia semper sint sine materia; sed quia
non de necessitate habent esse in materia, sicut mathematica.
23. Deinde cum
dicit quare tres concludit numerum scientiarum theoricarum; et circa
hoc tria facit. Primo concludit ex praemissis, quod tres sunt partes
philosophiae theoricae, scilicet mathematica, physica et theologia,
quae est philosophia prima.
24. Deinde cum
dicit non enim secundo assignat duas rationes quare haec scientia
dicatur theologia. Quarum prima est, quia manifestum est, quod si
alicubi, idest in aliquo genere rerum existit aliquod divinum, quod
existit in tali natura, scilicet entis immobilis et a materia
separati, de quo considerat ista scientia.
25. Deinde cum
dicit et honorabilissimam secundam rationem ponit quae talis est.
Honorabilissima scientia est circa honorabilissimum genus entium, in
quo continentur res divinae: ergo, cum haec scientia sit
honorabilissima inter omnes, quia est honorabilior theoricis, ut prius
ostensum est,- quae quidem sunt honorabiliores practicis, ut in primo
libro habitum est -, manifestum est, quod ista scientia est circa res
divinas; et ideo dicitur theologia, quasi sermo de divinis.
26. Deinde cum
dicit dubitabit autem tertio movetur quaedam quaestio circa
praedeterminata: et primo movet eam, dicens, quod aliquis potest
dubitare, utrum prima philosophia sit universalis quasi considerans ens
universaliter, aut eius consideratio sit circa aliquod genus
determinatum et naturam unam. Et hoc non videtur. Non enim est unus
modus huius scientiae et mathematicarum; quia geometria et astrologia,
quae sunt mathematicae, sunt circa aliquam naturam determinatam; sed
philosophia prima est universaliter communis omnium. Et tamen e
converso videtur, quod sit alicuius determinatae naturae, propter hoc
quod est separabilium et immobilium, ut dictum est.
27. Deinde cum
dicit si igitur secundo solvit, dicens quod si non est aliqua alia
substantia praeter eas quae consistunt secundum naturam, de quibus est
physica, physica erit prima scientia. Sed, si est aliqua substantia
immobilis, ista erit prior substantia naturali; et per consequens
philosophia considerans huiusmodi substantiam, erit philosophia prima.
Et quia est prima, ideo erit universalis, et erit eius speculari de
ente inquantum est ens, et de eo quod quid est, et de his quae sunt
entis inquantum est ens: eadem enim est scientia primi entis et entis
communis, ut in principio quarti habitum est.
|
|