|
1. Hic ostendit
de quibus entibus principaliter haec scientia tractare intendit; et
circa hoc tria facit. Primo repetit modos quibus aliquid dicitur ens.
Secundo determinat naturam entis secundum duos modos de quibus
principaliter non intendit, ibi, quoniam itaque multipliciter dicitur
ens. Tertio ostendit quod de his modis entis principaliter non
intendit, ibi, quoniam autem complexio. Dicit ergo primo, quod ens
simpliciter, idest universaliter dictum, dicitur multipliciter, ut in
quinto est habitum. Uno modo dicitur aliquid ens secundum accidens.
Alio modo dicitur ens, idem quod verum propositionis; et non ens,
idem quod falsum. Tertio modo dicitur ens quod continet sub se figuras
praedicamentorum, ut quid, quale, quantum et cetera. Quarto modo
praeter praedictos omnes, quod dividitur per potentiam et actum.
2. Deinde cum
dicit quoniam itaque determinat de modis entis quos praetermittere
intendit. Et primo de ente per accidens. Secundo de ente quod est
idem quod verum, ibi, quod autem ut verum et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ostendit quod de ente per accidens non potest esse
aliqua scientia. Secundo determinat ea quae sunt consideranda circa
ens per accidens, ibi, attamen dicendum est et cetera. Dicit ergo
primo, quod, cum ens multipliciter dicatur, ut dictum est, primo
dicendum est de ente per accidens; ut quod minus habet de ratione
entis, primo a consideratione huius scientiae excludatur. Hoc autem
dicendum est de eo, quod nulla speculatio cuiuscumque scientiae potest
esse circa ipsum. Et hoc probat dupliciter.
3. Primo per
signum; dicens, signum esse huius quod de ente per accidens non possit
esse speculatio, quia nulla scientia quantumcumque sit studiosa aut
meditativa, ut alia translatio habet, idest diligenter inquisitiva
eorum quae ad ipsam pertinent, invenitur esse de ente per accidens.
Sed nec etiam practica quae dividitur per activam et factivam, ut
supra dictum est, neque scientia theorica.
4. Et hoc
manifestat primo in practicis scientiis, quia ille qui facit domum, si
facit eam, non facit ea quae insunt domui factae, nisi per accidens,
cum illa sint infinita, et sic non possunt cadere sub arte. Nihil
enim prohibet domum factam esse istis voluptuosam, idest delectabilem,
illis scilicet qui in ea prospere vivunt: aliis autem nocivam qui
scilicet occasione domus aliquod detrimentum incurrunt. Et aliis
utilem qui in domo aliquod emolumentum conquirunt, et etiam esse
alteram et dissimilem omnibus entibus. Nullius autem eorum, quae per
accidens insunt domui, factiva est ars aedificativa; sed solum est
factiva domus, et eorum quae per se insunt domui.
5. Et deinde
ostendit idem in scientiis speculativis: quia simili modo nec geometria
speculatur ea quae sunt accidentia figuris sic, idest per accidens,
sed solum illa quae accidunt figuris per se. Speculatur enim hoc quod
triangulus est habens duos rectos, idest tres angulos aequales duobus
rectis; sed non speculatur, si aliquid alterum, utputa lignum vel
aliquid huiusmodi, est trigonum. Haec enim per accidens conveniunt
triangulo.
6. Secundo ibi,
et hoc probat idem per rationem; dicens, quod rationabiliter hoc
accidit quod scientia non speculatur de ente per accidens; quia
scientia speculatur de his quae sunt entia secundum rem; ens autem
secundum accidens est ens quasi solo nomine, inquantum unum de alio
praedicatur. Sic enim unumquodque est ens inquantum unum est. Ex
duobus autem, quorum unum accidit alteri, non fit unum nisi secundum
nomen; prout scilicet unum de altero praedicatur, ut cum musicum
dicitur esse album, aut e converso. Non autem ita, quod aliqua res
una constituatur ex albedine et musico.
7. Unde Plato
quod autem ens per accidens sit quasi solo nomine ens, probat
dupliciter. Primo per auctoritatem Platonis. Secundo per rationem.
Secunda ibi, palam autem et cetera. Dicit ergo, quod propter hoc
quod ens per accidens quodammodo est ens solo nomine, ideo Plato
quodammodo non male fecit cum ordinando diversas scientias circa diversa
substantia, ordinavit scientiam sophisticam circa non ens. Rationes
enim sophisticorum maxime sunt circa accidens. Secundum enim fallaciam
accidentis fiunt maxime latentes paralogismi.
8. Et ideo
dicitur in primo elenchorum, quod secundum accidens faciunt syllogismos
contra sapientes; ut patet in istis paralogismis, in quibus dubitatur
utrum diversum an idem sit musicum et grammaticum. Ut fiat talis
paralogismus. Musicum est aliud a grammatico; musicum autem est
grammaticum, ergo musicum est alterum a se. Musicum enim est aliud a
grammatico, per se loquendo; sed musicus est grammaticus per
accidens. Unde non est mirum si sequitur inconveniens, non distincto
quod est per accidens ab eo quod est per se. Et similiter si sic
dicatur: Coriscus est alterum a Corisco musico: sed Coriscus est
Coriscus musicus; ergo Coriscus est aliud a se. Hic etiam non
distinguitur quod est per accidens ab eo quod est per se. Et similiter
si dicatur: omne quod est et non fuit semper, est factum: sed musicus
ens est grammaticus et non fuit semper: ergo sequitur quod musicus ens
grammaticus sit factus, et grammaticus ens musicus. Quod quidem est
falsum; quia nulla generatio terminatur ad hoc quod est grammaticum
esse musicum; sed una ad hoc quod est grammaticum esse, alia ad hoc
quod est musicum esse. Patet etiam, quod in hac ratione, prima est
vera de eo quod est per se, sed in secunda assumitur quod est ens per
accidens. Et similiter est in omnibus talibus rationibus, quae sunt
secundum fallaciam accidentis. Videtur enim ens per accidens, esse
propinquum non enti. Et ideo sophistica, quae est circa apparens et
non existens, est praecipue circa ens per accidens.
9. Palam autem
secundo probat idem per rationem, dicens, quod etiam ex his
rationibus, quibus utuntur sophistae, palam est, quod ens per
accidens est propinquum non enti. Nam eorum, quae sunt entia alio
modo quam per accidens, est generatio et corruptio: sed entis per
accidens non est neque generatio neque corruptio. Musicum enim una
generatione fit, et grammaticum alia. Non est autem una generatio
grammatici musici, sicut animalis bipedis, vel sicut hominis
risibilis. Unde patet, quod ens per accidens non vere dicitur ens.
10. Deinde cum
dicit attamen dicendum determinat de ente per accidens secundum quod est
possibilis de eo determinatio. Quamvis enim ea, quibus convenit esse
per accidens, non cadant sub consideratione alicuius scientiae, tamen
ratio huius quod est esse per accidens, per aliquam scientiam
considerari potest. Sicut etiam licet id quod est infinitum, secundum
quod est infinitum, sit ignotum, tamen de infinito secundum quod
infinitum aliqua scientia tractat. Et circa hoc duo facit. Primo
determinat ea, quae sunt consideranda circa ens per accidens. Secundo
excludit quamdam opinionem, per quam removetur ens per accidens, ibi,
quod autem sint principia et esse et cetera.
11. Circa
primum duo facit. Primo dicit, quod est dicendum de ente per accidens
inquantum contingit de ipso tractare, tria; scilicet quae est eius
natura, et quae est eius causa; et ex his erit tertium manifestum,
quare eius non potest esse scientia.
12. Deinde cum
dicit quoniam igitur prosequitur tria praedicta. Et primo quae sit
causa entis per accidens; dicens, quod quia in entibus quaedam sunt
semper similiter se habentia ex necessitate (non quidem secundum quod
necessitas ponitur pro violentia, sed prout necessitas dicitur secundum
quam non contingit aliter se habere, ut hominem esse animal); quaedam
vero non sunt ex necessitate, nec semper, sed sunt secundum magis,
idest ut in pluribus. Et hoc, scilicet ens ut in pluribus, est causa
et principium quod aliquid sit per accidens. In rebus enim quae sunt
semper, non potest esse aliquid per accidens; quia solum quod est per
se potest esse necessarium et sempiternum, ut etiam in quinto habitum
est. Unde relinquitur, quod solum in contingentibus potest esse ens
per accidens.
13. Contingens
autem ad utrumlibet, non potest esse causa alicuius inquantum
huiusmodi. Secundum enim quod est ad utrumlibet, habet dispositionem
materiae, quae est in potentia ad duo opposita: nihil enim agit
secundum quod est in potentia. Unde oportet quod causa, quae est ad
utrumlibet, ut voluntas, ad hoc quod agat, inclinetur magis ad unam
partem, per hoc quod movetur ab appetibili, et sic sit causa ut in
pluribus. Contingens autem ut in paucioribus est ens per accidens
cuius causa quaeritur. Unde relinquitur, quod causa entis per
accidens sit contingens ut in pluribus, quia eius defectus est ut in
paucioribus. Et hoc est ens per accidens.
14. Secundo
ibi, quod enim ostendit naturam entis per accidens, dicens: ideo dico
quod id quod est in pluribus est causa entis per accidens, quia quod
non est semper neque secundum magis, hoc dicimus esse per accidens.
Et hoc est defectus eius quod est in pluribus, ut si fuerit hiems
idest tempus pluviosum et frigus sub cane, idest in diebus
canicularibus, hoc dicimus esse per accidens. Non tamen si tunc
fuerit aestuatio, idest siccitas et calor. Hoc enim est semper vel ut
in pluribus, sed illud non. Et similiter dicimus hominem esse album
per accidens, quia hoc non est semper nec in pluribus. Hominem vero
per se dicimus esse animal, non per accidens, quia hoc est semper.
Et similiter aedificator facit sanitatem per accidens, quia
aedificator non est aptus natus facere sanitatem inquantum huiusmodi,
sed solus medicus. Aedificator autem facit sanitatem inquantum accidit
eum esse medicum; et similiter opsopios, idest cocus coniectans,
idest intendens facere voluptatem, idest delectationem in cibo,
faciendo aliquem cibum bene saporatum, facit aliquid salubre. Cibus
enim bonus et delectabilis quandoque est utilis ad sanitatem. Sed hoc
non est secundum artem opsopoieticam, idest pulmentariam, quod faciat
salubre, sed quod faciat delectabile. Et propter hoc dicimus hoc
accidere.
15. Et notandum
quod in primo exemplo fuit ens per accidens secundum concursum in eodem
tempore. In secundo per concursum in eodem subiecto, sicut album cum
homine. In tertio secundum concursum in eadem causa agente, sicut
aedificator et medicus. In quarto secundum concursum in eodem
effectu, sicut in pulmento salubre et delectabile. Quamvis autem
cocus faciat pulmentum delectabile, tamen hoc fit per accidens
salubre. Cocus quidem facit modo quodam salubre secundum quid; sed
simpliciter non facit, quia ars operatur per intentionem. Unde quod
est praeter intentionem artis, non fit ab arte per se loquendo. Et
ideo ens per accidens, quod est praeter intentionem artis, non fit ab
arte. Aliorum enim entium, quae sunt per se, sunt quandoque aliquae
potentiae factivae determinatae; sed entium per accidens nulla ars
neque potentia determinata est factiva. Eorum enim quae sunt aut fiunt
secundum accidens, oportet esse causam secundum accidens, et non
determinatam. Effectus enim et causa proportionantur adinvicem; et
ideo effectus per accidens habet causam per accidens, sicut effectus
per se causam per se.
16. Et quia
supra dixerat quod ens ut in pluribus est causa entis per accidens,
consequenter cum dicit quare quoniam ostendit qualiter ex eo quod est in
pluribus, est ens per accidens; dicens, quod, quia non omnia ex
necessitate et semper existunt et fiunt, sed plurima sunt secundum
magis, idest ut in pluribus, ideo necesse est esse quod est secundum
accidens, quod neque est semper neque secundum magis, ut hoc quod
dico, albus est musicus. Quia tamen aliquando fit, licet non semper
nec ut in pluribus, sequitur quod fit per accidens. Si enim non
fieret aliquando id quod est in paucioribus, tunc id quod est in
pluribus nunquam deficeret, sed esset semper et ex necessitate, et ita
omnia essent sempiterna et necessaria; quod est falsum. Et, quia
defectus eius quod est ut in pluribus, est propter materiam, quae non
subditur perfecte virtuti agenti ut in pluribus, ideo materia est causa
accidentis aliter quam ut in pluribus, scilicet accidentis ut in
paucioribus: causa inquam non necessaria, sed contingens.
17. Habito
autem, quod non omnia sunt necessaria, sed aliquid est nec semper nec
secundum magis, principium hoc oportet hic sumere, utrum nihil sit nec
semper, nec secundum magis. Sed hoc patet esse impossibile; quia,
cum id quod est ut in pluribus, sit causa entis per accidens, oportet
esse et id quod est semper, et id quod est ut in pluribus. Igitur
quod est praeter utrumque dictorum, est ens secundum accidens.
18. Sed utrum
iterum id quod est ut in pluribus inest alicui, quod autem est semper
nulli inest, aut etiam sunt aliqua sempiterna, considerandum est
posterius in duodecimo; ubi ostendet quasdam substantias esse
sempiternas. Sic igitur per primam quaestionem quaeritur, utrum omnia
sint per accidens. Per secundam vero, utrum omnia possibilia, et
nihil sempiternum.
19. Deinde cum
dicit quod autem ostendit tertium praemissorum; scilicet quod scientia
non sit de ente per accidens. Quod quidem dicit esse palam ex hoc,
quod omnis scientia est aut eius quod est semper, aut eius quod est in
pluribus. Unde cum ens per accidens nec sit semper, nec sit in
pluribus, de eo non poterit esse scientia. Primam sic probat. Non
enim potest aliquis doceri ab alio, vel docere alium, de eo quod nec
est semper, nec ut frequenter. Hoc enim de quo est doctrina oportet
esse definitum aut per hoc quod est semper, aut per hoc quod est in
pluribus. Sicut quod melicratum, idest mixtum ex aqua et melle,
utile est febricitantibus, determinatum est ut in pluribus.
20. Sed quod
est praeter hoc, idest praeter id quod est semper et magis, non potest
dici quando fiat, sicut quod fiat in tempore novilunii. Quia quod
determinatur fieri in tempore novilunii, vel est semper, vel ut in
pluribus. Vel potest esse hoc quod dicitur de nova luna aliud
exemplum, eius scilicet quod determinatur semper; et quod addit, aut
in pluribus fit, addit, propter differentiam eius per accidens, quod
nec sic nec sic est. Unde subdit quod accidens sit praeter hoc,
scilicet praeter ens semper et ens ut magis. Et haec minor est
rationis principalis superius positae. Ulterius autem epilogando dicit
quod dictum est, quid est ens per accidens, et quae est causa eius,
et quod de eo non potest esse scientia.
|
|