|
1. Postquam
philosophus determinavit de ente per accidens, hic excludit quamdam
opinionem, per quam tollitur totum ens per accidens. Quidam enim
posuerunt, quod quicquid fit in mundo habet aliquam causam per se; et
iterum quod qualibet causa posita, necesse est sequi effectum eius.
Unde sequebatur quod per quamdam connexionem causarum omnia ex
necessitate acciderent, et nihil esset per accidens in rebus. Et ideo
hanc opinionem philosophus intendit destruere: et circa hoc tria
facit. Primo enim destruit praedictam opinionem. Secundo infert
quamdam conclusionem ex praedictis, ibi, palam ergo quia usque ad
aliquod et cetera. Tertio movet quamdam quaestionem quae ex praedictis
occasionatur, ibi, sed ad principium quale. Dicit ergo primo, quod
palam erit ex sequentibus quod principia et causae generationis et
corruptionis aliquorum sunt generabilia et corruptibilia, idest
contingit generari et corrumpi sine generatione et corruptione, idest
sine hoc quod sequatur generatio et corruptio. Non enim oportet, quod
si generatio alicuius rei vel corruptio est causa generationis aut
corruptionis rei alterius, quod posita generatione vel corruptione
causae, de necessitate sequatur generatio vel corruptio effectus: quia
quaedam causae sunt agentes ut in pluribus: unde eis positis, adhuc
potest impediri effectus per accidens, sicut propter indispositionem
materiae, vel propter occursum contrarii agentis, vel propter aliquid
huiusmodi.
2. Sciendum
tamen, quod Avicenna probat in sua metaphysica, quod nullus effectus
sit possibilis in comparatione ad suam causam, sed solum necessarius.
Si enim posita causa, possibile est effectum non poni, et poni, id
autem quod est in potentia inquantum huiusmodi reducitur in actum per
aliquod ens actu, oportebit ergo quod aliquid aliud a causa faciat ibi
sequi effectum in actu. Causa igitur illa non erat sufficiens. Et
hoc videtur contra id, quod philosophus hic dicit.
3. Sed
sciendum, quod dictum Avicennae intelligi debet, supposito quod
nullum impedimentum causae adveniat. Necesse est enim causa posita
sequi effectum, nisi sit impedimentum, quod quandoque contingit esse
per accidens. Et ideo philosophus dicit, quod non est necessarium
generationem sequi vel corruptionem, positis causis generationis vel
corruptionis.
4. Si enim non
est verum hoc quod dictum est, sequetur, quod omnia erunt ex
necessitate, si tamen cum hoc quod dictum est, quod posita causa
necesse est sequi effectum, ponatur etiam alia positio, scilicet quod
cuiuslibet quod fit et corrumpitur, necesse sit esse aliquam causam per
se et non per accidens. Ex his enim duabus propositionibus, sequitur
omnia esse de necessitate. Quod sic probat.
5. Si enim
quaeratur de aliquo, utrum sit futurum vel non, sequitur ex
praedictis, quod alterum sit de necessitate verum: quia si omne quod
fit habet causam per se suae factionis, qua posita necesse est ipsum
fieri, sequetur quod res illa, de qua quaeritur utrum sit futura,
fiat, si sit hoc quod ponitur causa eius; et si illud non fuerit,
quod non fiat. Et similiter oportet dicere, quod ista causa erit
futura, si aliquod aliud quod est causa eius, erit futurum.
6. Constat
autem, quod tempus quantumcumque futurum accipiatur, sive post centum
annos, sive post mille, est finitum, incipiendo a praesenti nunc
usque ad illum terminum. Cum autem generatio causae praecedat tempore
generationem effectus, oportet quod procedendo ab effectu ad causam
auferamus aliquid de tempore futuro, et appropinquemus magis ad
praesens. Omne autem finitum consumitur aliquoties ablato quodam ab
ipso. Et ita sequitur quod procedendo ab effectu ad causam, et iterum
ab illa causa ad eius causam, et sic deinceps, auferatur totum tempus
futurum cum sit finitum, et ita perveniatur ad ipsum nunc.
7. Quod quidem
patet in hoc exemplo. Si enim omnis effectus habet aliquam causam per
se, ad quam de necessitate sequitur, oportet quod iste de necessitate
moriatur, vel per infirmitatem, vel per violentiam, si exit domum
suam. Exitus enim a domo eius invenitur causa esse mortis eius, vel
violentiae; puta si exiens domum invenitur a latronibus et occiditur;
vel per infirmitatem; puta si exiens de domo ex aestu incurrit febrem
et moritur. Et eodem modo hoc erit ex necessitate, scilicet quod
exeat domum ad hauriendum aquam si sitit. Nam sitis invenitur esse
causa ut exeat domum ad hauriendum aquam. Similiter per eamdem
rationem hoc erit de necessitate, scilicet quod sitiat, si aliquid
aliud erit quod est causa sitis: et ita sic procedens de effectu ad
causam perveniet ad aliquod quod nunc est, idest in aliquod praesens,
vel in aliquod factorum, idest in aliquod praeteritorum. Sicut si
dicamus quod sitis erit si comedit mordicantia vel salsa, quae faciunt
sitim: hoc autem, scilicet quod comedat salsa vel non comedat, est in
praesenti. Et ita sequitur quod praedictum futurum, scilicet quod
iste moriatur vel non moriatur, ex necessitate erit.
8. Cum enim
quaelibet conditionalis vera sit necessaria, oportet quod ex quo
antecedens est positum, quod consequens ex necessitate ponatur. Sicut
haec est vera, si Socrates currit, movetur. Posito ergo quod
currat, necesse erit ipsum moveri, dum currit. Si autem quilibet
effectus habet causam per se, ex qua de necessitate sequitur, oportet
quod sit illa conditionalis vera, cuius antecedens est causa et
consequens effectus. Et licet inter causam, quae nunc est praesens,
et effectum qui erit futurus, quandoque sint plurima media, quorum
unumquodque est effectus respectu praecedentium, et causa respectu
sequentium; tamen sequitur de primo ad ultimum, quod conditionalis sit
vera cuius antecedens est praesens et eius consequens quandoque
futurum. Sicut hic, si comedit salsa, occidetur. Antecedens autem
ponitur, ex quo praesens est; ergo de necessitate erit quod
occidatur. Et ita omnia alia futura erunt necessaria, quorum causae
proximae vel remotae, sunt praesentes.
9. Et similis
ratio est si aliquis procedens ab effectibus ad causas, supersiliat ad
facta, idest ad praeterita, hoc est dicere si reducat effectus futuros
in aliquam causam praeteritam non praesentem; quia hoc quod praeteritum
est iam est secundum aliquem modum. Hoc autem dico inquantum est
factum vel praeteritum. Licet enim vita Caesaris non sit nunc ut in
praesenti, est tamen in praeterito. Verum enim est Caesarem
vixisse. Et ita nunc est ponere verum esse antecedens conditionalis,
in cuius antecedente est causa praeterita, et in consequente est causa
futura. Et sic sequetur, cum omnes effectus futuros oporteat redigere
in tales causas praesentes vel praeteritas, quod omnia futura ex
necessitate eveniant. Sicut nos dicimus quod viventem fore moriturum
est necessarium absolute, quia sequitur de necessitate ad aliquid quod
iam factum est, scilicet duo contraria esse in eodem corpore per
commixtionem. Haec enim conditionalis est vera: si aliquod corpus est
compositum ex contrariis, corrumpetur.
10. Hoc autem
est impossibile, quod omnia futura ex necessitate eveniant. Ergo illa
duo sunt impossibilia, ex quibus hoc sequebatur; scilicet quod
quilibet effectus habeat causam per se, et quod causa posita necesse
sit effectum poni. Quia ex hoc ipso sequeretur quod iam dictum est,
quod quorumlibet effectuum futurorum essent aliquae causae iam positae.
Sicut corruptionis animalis, iam sunt aliquae causae positae. Sed
quod iste homo moriatur per infirmitatem vel violentiam, nondum habet
aliquam causam positam ex qua de necessitate sequatur.
11. Deinde cum
dicit palam ergo infert quamdam conclusionem ex praedictis; dicens:
ergo ex quo non quodlibet, quod fit, habet causam per se, palam,
quod in futuris contingentibus, effectus futuri reductio ad causam per
se, vadit usque ad aliquod principium; quod quidem principium non
reducitur in aliquod principium adhuc per se, sed ipsum erit cuius
causa erit quodcumque evenit, idest causa casualis, et illius causae
casualis non erit aliqua alia causa; sicut iam praedictum est, quod
ens per accidens non habet causam neque generationem. Verbi gratia,
quod iste occidatur a latronibus habet causam per se quia vulneratur;
et hoc etiam habet causam per se, quia a latronibus invenitur; sed hoc
non habet nisi causam per accidens. Hoc enim quod iste qui
negotiatur, ad negotium vadens, inter latrones incidat, est per
accidens, ut ex praedictis patet. Unde eius non oportet ponere
aliquam causam. Ens enim per accidens, ut supra dictum est, non
habet generationem, et ita eius generationis causam per se quaerere non
oportet.
12. Deinde cum
dicit sed ad principium movet quamdam quaestionem occasionatam ex
dictis. Dixit enim supra immediate, quod causae entium per accidens
reducuntur usque ad aliquod principium, cuius non est ponere aliam
causam. Et ideo hic inquirit de hac reductione, vel anagoge, quod
idem est, ad quale principium et ad qualem causam debeat fieri, idest
ad quod genus causae vel principii: scilicet utrum ad aliquam causam
primam, quae sit causa sicut materia; aut ad aliquam, quae sit causa
sicut finis, cuius gratia aliquid fit; aut ad aliquam, quae sit causa
sicut movens. Praetermittit autem de causa formali, quia quaestio hic
habetur de causa generationis rerum, quae fiunt per accidens. In
generatione autem, forma non habet causalitatem, nisi per modum
finis. Finis enim et forma in generatione incidunt in idem numero.
Hanc autem quaestionem hic motam non solvit: sed supponit eius
solutionem ab eo quod est determinatum in secundo physicorum. Ibi enim
ostensum est quod fortuna et casus, quae sunt causae eorum quae fiunt
per accidens, reducuntur ad genus causae efficientis. Ergo concludit
ex praemissis, quod praetermittendum est loqui de ente per accidens,
ex quo determinatum est sufficienter secundum id quod de eo determinari
potest.
13. Attendendum
est autem quod ea quae philosophus hic tradit, videntur removere
quaedam, quae secundum philosophiam ab aliquibus ponuntur, scilicet
fatum et providentiam. Vult enim hic philosophus, quod non omnia quae
fiunt, reducantur in aliquam causam per se, ex qua de necessitate
sequantur: alias sequeretur, quod omnia essent ex necessitate, et
nihil per accidens esset in rebus. Illi autem, qui ponunt fatum,
dicunt, contingentia, quae hic fiunt, quae videntur per accidens,
esse reducibilia in aliquam virtutem corporis caelestis, per cuius
actionem ea quae secundum se considerata per accidens fieri videntur,
cum quodam ordine producantur. Et similiter illi, qui ponunt
providentiam, ea quae aguntur hic, dicunt esse ordinata secundum
ordinem providentiae.
14. Ex utraque
igitur positione duo videntur sequi, quae sunt contraria his, quae hic
philosophus determinat: quorum primum est: in rebus nihil fit per
accidens neque a fortuna neque a casu. Quae enim secundum aliquem
ordinem procedunt, non sunt per accidens. Sunt enim vel semper vel in
maiori parte. Secundum autem est, quod omnia ex necessitate
eveniant. Si enim omnia ex necessitate eveniunt quorum causa vel
ponitur in praesenti, vel iam est posita in praeterito, ut ratio
philosophi procedit, eorum autem quae sunt sub providentia vel fato
causa ponitur in praesenti, et iam posita est in praeterito, eo quod
providentia est immutabilis et aeterna, motus etiam caeli est
invariabilis: videtur sequi quod ea quae sunt sub providentia vel
fato, ex necessitate contingant. Et ita, si omnia quae hic aguntur,
fato et providentia subduntur, sequitur quod omnia ex necessitate
proveniant. Videtur ergo quod secundum intentionem philosophi non sit
ponere neque providentiam neque fatum.
15. Ad horum
autem evidentiam considerandum est, quod quanto aliqua causa est
altior, tanto eius causalitas ad plura se extendit. Habet enim causa
altior proprium causatum altius quod est communius et in pluribus
inventum. Sicut in artificialibus patet quod ars politica, quae est
supra militarem, ad totum statum communitatis se extendit. Militaris
autem solum ad eos, qui in ordine militari continentur. Ordinatio,
autem quae est in effectibus ex aliqua causa tantum se extendit quantum
extendit se illius causae causalitas. Omnis enim causa per se habet
determinatos effectus, quos secundum aliquem ordinem producit.
Manifestum igitur est, quod effectus relati ad aliquam inferiorem
causam nullum ordinem habere videntur, sed per accidens sibiipsis
coincidunt; qui si referantur ad superiorem causam communem, ordinati
inveniuntur, et non per accidens coniuncti, sed ab una per se causa
simul producti sunt.
16. Sicut
floritio huius herbae vel illius, si referatur ad particularem
virtutem, quae est in hac planta vel in illa, nullum ordinem habere
videtur,- immo videtur esse accidens -, quod hac herba florente illa
floreat. Et hoc ideo, quia causa virtutis huius plantae extendit se
ad floritionem huius, et non ad floritionem alterius: unde est quidem
causa, quod haec planta floreat, non autem quod simul cum altera. Si
autem ad virtutem corporis caelestis, quae est causa communis,
referatur, invenitur hoc non esse per accidens, quod hac herba
florente illa floreat, sed esse ordinatum ab aliqua prima causa hoc
ordinante, quae simul movet utramque herbam ad floritionem.
17. Invenitur
autem in rebus triplex causarum gradus. Est enim primo causa
incorruptibilis et immutabilis, scilicet divina; sub hac secundo est
causa incorruptibilis, sed mutabilis; scilicet corpus caeleste; sub
hac tertio sunt causae corruptibiles et mutabiles. Hae igitur causae
in tertio gradu existentes sunt particulares, et ad proprios effectus
secundum singulas species determinatae: ignis enim generat ignem, et
homo generat hominem, et planta plantam.
18. Causa autem
secundi gradus est quodammodo universalis, et quodammodo particularis.
Particularis quidem, quia se extendit ad aliquod genus entium
determinatum, scilicet ad ea quae per motum in esse producuntur; est
enim causa movens et mota. Universalis autem, quia non ad unam tantum
speciem mobilium se extendit causalitas eius, sed ad omnia, quae
alterantur et generantur et corrumpuntur: illud enim quod est primo
motum, oportet esse causam omnium consequenter mobilium.
19. Sed causa
primi gradus est simpliciter universalis: eius enim effectus proprius
est esse: unde quicquid est, et quocumque modo est, sub causalitate
et ordinatione illius causae proprie continetur.
20. Si igitur
ea quae hic sunt contingentia, reducamus in causas proximas
particulares tantum, inveniuntur multa fieri per accidens, tum propter
concursum duarum causarum, quarum una sub altera non continetur, sicut
cum praeter intentionem occurrunt mihi latrones. (Hic enim concursus
causatur ex duplici virtute motiva, scilicet mea et latronum). Tum
etiam propter defectum agentis, cui accidit debilitas, ut non possit
pervenire ad finem intentum; sicut cum aliquis cadit in via propter
lassitudinem. Tum etiam propter indispositionem materiae, quae non
recipit formam intentam ab agente, sed alterius modi sicut accidit in
monstruosis partibus animalium.
21. Haec autem
contingentia, si ulterius in causam caelestem reducantur, multa horum
invenientur non esse per accidens; quia causae particulares etsi non
continentur sub se invicem, continentur tamen sub una causa communi
caelesti; unde concursus earum potest habere aliquam unam causam
caelestem determinatam. Quia etiam virtus corporis caelestis et
incorruptibilis est et impassibilis, non potest exire aliquis effectus
ordinem causalitatis eius propter defectum vel debilitatem ipsius
virtutis. Sed quia agit movendo, et omne tale agens requirit materiam
determinatam et dispositam, potest contingere quod in rebus naturalibus
virtus caelestis non consequatur suum effectum propter materiae
indispositionem; et hoc erit per accidens.
22. Quamvis
igitur multa, quae videntur esse per accidens reducendo ipsa ad causas
particulares, inveniantur non esse per accidens reducendo ipsa ad
causam communem universalem, scilicet virtutem caelestem, tamen etiam
hac reductione facta, inveniuntur esse aliqua per accidens, sicut
superius est habitum a philosopho. Quando enim agens aliquod inducit
effectum suum ut in pluribus, et non semper, sequetur, quod deficiat
in paucioribus, et hoc per accidens est. Si igitur corpora caelestia
effectos suos inducunt in inferiora corpora, ut in pluribus, et non
semper, propter materiae indispositionem, sequetur, quod ipsum sit
per accidens, quod virtus caelestis effectum suum non consequatur.
23. Licet etiam
ex hoc inveniantur aliqua per accidens, facta reductione ad corpus
caeleste: quia in istis inferioribus sunt aliquae causae agentes, quae
possunt per se agere absque impressione corporis caelestis, scilicet
animae rationales, ad quas non pertingit virtus corporis caelestis
(cum sint formae corporibus non subiectae), nisi forte per accidens,
inquantum scilicet ex impressione corporis caelestis fit aliqua
immutatio in corpore, et per accidens in viribus animae, quae sunt
actus quarumdam partium corporis, ex quibus anima rationalis inclinatur
ad agendum, licet nulla necessitas inducatur, cum habeat liberum
dominium super passiones, ut eis dissentiat. Illa igitur, quae in
his inferioribus inveniuntur per accidens fieri reducendo ad has
causas, scilicet animas rationales, prout non sequuntur
inclinationem, quae est ex impressione caelesti, non invenientur per
se fieri per reductionem ad virtutem corporis caelestis.
24. Et sic
patet, quod positio fati, quae est quaedam dispositio inhaerens rebus
inferioribus ex actione corporis caelestis, non removet omnia ea quae
sunt per accidens.
25. Sed si
ulterius ista contingentia reducantur in causam altissimam divinam,
nihil inveniri poterit, quod ab ordine eius exeat, cum eius causalitas
extendat se ad omnia inquantum sunt entia. Non potest igitur sua
causalitas impediri per indispositionem materiae; quia et ipsa
materia, et eius dispositiones non exeunt ab ordine illius agentis,
quod est agens per modum dantis esse, et non solum per modum moventis
et alterantis. Non enim potest dici, quod materia praesupponatur ad
esse, sicut praesupponitur ad moveri, ut eius subiectum; quinimo est
pars essentiae rei. Sicut igitur virtus alterantis et moventis non
impeditur ex essentia motus, aut ex termino eius, sed ex subiecto,
quod praesupponitur; ita virtus dantis esse non impeditur a materia,
vel a quocumque, quod adveniat qualitercumque ad esse rei. Ex quo
etiam patet, quod nulla causa agens potest esse in istis inferioribus,
quae eius ordini non subdatur.
26. Relinquitur
igitur quod omnia, quae hic fiunt, prout ad primam causam divinam
referuntur, inveniuntur ordinata et non per accidens existere; licet
per comparationem ad alias causas per accidens esse inveniantur. Et
propter hoc secundum fidem Catholicam dicitur, quod nihil fit temere
sive fortuito in mundo, et quod omnia subduntur divinae providentiae.
Aristoteles autem hic loquitur de contingentibus quae hic fiunt, in
ordine ad causas particulares, sicut per eius exemplum apparet.
27. Nunc autem
restat videre quomodo positio fati et providentiae non tollit a rebus
contingentiam, quasi omnia ex necessitate eveniant. Et de fato quidem
manifestum est per ea quae dicta sunt. Iam enim est ostensum, quod
licet corpora caelestia et eorum motus et actiones quantum in ipsis est
necessitatem habeant, tamen effectus eorum in istis inferioribus potest
deficere, vel propter indispositionem materiae, vel propter animam
rationalem quae habet liberam electionem sequendi inclinationes, quae
sunt ex impressione caelesti, vel non sequendi: et ita relinquitur,
quod huiusmodi effectus non ex necessitate, sed contingenter
proveniant. Non enim positio causae caelestis est positio causae
talis, ad quam de necessitate sequatur effectus, sicut ad
compositionem ex contrariis sequitur mors animalis, ut in litera
tangitur.
28. Sed de
providentia maiorem habet difficultatem. Providentia enim divina falli
non potest. Haec enim duo sunt incompossibilia, quod aliquid sit
provisum a Deo, et non fiat: et ita videtur, quod ex quo providentia
iam ponitur, quod eius effectum necesse sit sequi.
29. Sed
sciendum est, quod ex eadem causa dependet effectus, et omnia quae
sunt per se accidentia illius effectus. Sicut enim homo est a natura,
ita et omnia eius per se accidentia, ut risibile, et mentis
disciplinae susceptibile. Si autem aliqua causa non faciat hominem
simpliciter sed hominem talem, eius non erit constituere ea quae sunt
per se accidentia hominis, sed solum uti eis. Politicus enim facit
hominem civilem; non tamen facit eum mentis disciplinae susceptibilem,
sed hac eius proprietate utitur ad hoc quod homo fiat civilis.
30. Sicut autem
dictum est, ens inquantum ens est, habet causam ipsum Deum: unde
sicut divinae providentiae subditur ipsum ens, ita etiam omnia
accidentia entis inquantum est ens, inter quae sunt necessarium et
contingens. Ad divinam igitur providentiam pertinet non solum quod
faciat hoc ens, sed quod det ei contingentiam vel necessitatem.
Secundum enim quod unicuique dare voluit contingentiam vel
necessitatem, praeparavit ei causas medias, ex quibus de necessitate
sequatur, vel contingenter. Invenitur igitur uniuscuiusque effectus
secundum quod est sub ordine divinae providentiae necessitatem habere.
Ex quo contingit quod haec conditionalis est vera, si aliquid est a
Deo provisum, hoc erit.
31. Secundum
autem quod effectus aliquis consideratur sub ordine causae proximae,
sic non omnis effectus est necessarius; sed quidam necessarius et
quidam contingens secundum analogiam suae causae. Effectus enim in
suis naturis similantur causis proximis, non autem remotis, ad quarum
conditionem pertingere non possunt.
32. Sic ergo
patet, quod cum de divina providentia loquimur, non est dicendum
solum, hoc est provisum a Deo ut sit, sed hoc est provisum a Deo,
ut contingenter sit, vel ut necessario sit. Unde non sequitur
secundum rationem Aristotelis hic inductam, quod ex quo divina
providentia est posita, quod omnes effectus sint necessarii; sed
necessarium est effectus esse contingenter, vel de necessitate. Quod
quidem est singulare in hac causa, scilicet in divina providentia.
Reliquae enim causae non constituunt legem necessitatis vel
contingentiae, sed constituta a superiori causa utuntur. Unde
causalitati cuiuslibet alterius causae subditur solum quod eius effectus
sit. Quod autem sit necessario vel contingenter, dependet ex causa
altiori, quae est causa entis inquantum est ens; a qua ordo
necessitatis et contingentiae in rebus provenit.
|
|